Está en la página 1de 1

SYMBOLUM NICAENUM CONSTANTINOPOLITANUM1

Credo2 in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,

visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum,

Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula 3. Deum de Deo,

lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum,

consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines

et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu

Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub

Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum

Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus

est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in

Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem; qui ex Patre Filioque 4 procedit.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per

prophetas. Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor

unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem

mortuorum, et vitam venturi saeculi.


1
Promulgado por el Concilio de Nicea I (325 d. C) y ampliado en el Concilio de Constantinopla del 381.
2
Mediante esta oración declaratoria se especifica una definición de los conceptos y los criterios
fundamentales de la Fe. En Constantinopla se prefiere ‘Credimus’. Aceptado por la mayoría de la
Cristiandad: Católicos, Ortodoxos, Asirios, Anglicanos y la gran mayoría del resto de los Protestantes.
3
Arrio y sus seguidores no aceptaron el concepto trinitario, ni su inmanencia.
4
Inherente a la versión latina; en la Doctrina Occidental así se señala la procedencia del Espíritu Santo y se
reafirma su carácter divino.

También podría gustarte