Documentos de Académico
Documentos de Profesional
Documentos de Cultura
1
7) Marco Valerio Marcial, Epigrammata, 14: Apophoreta, 188:
Cicero in membranis
Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
carpere te longas cum Cicerone vias.
2
Audire videor undique grammaticos congerentes nomina plurimorum
poetarum. […] Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno. Sed ad illos,
iam perfectis constitutisque viribus, reversuri sumus.
v. 33:
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
vv. 228-237:
Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus: “O qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis et fulmine terres, 230
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus tot funera passis
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim uoluentibus annis,
hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri, 235
qui mare, qui terras omnis dicione tenerent,
pollicitus es. Quae te, genitor, sententia uertit?”
vv. 257-279:
“Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. 260
[…]
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
triginta magnos orbis, uoluentibus mensibus,
imperio explebit, regnumque ab sede Lauini 270
transferet, et Longam multa ui muniet Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
3
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus 275
Romulus excipiet gentem et Mauortia condet
moenia Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono:
imperium sine fine dedi.”
vv. 561-662:
Tum breuiter Dido uultum demissa profatur:
“Soluite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni nouitas me talia cogunt
moliri et late finis custode tueri.
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 565
uirtutesque uirosque aut tanti incendia belli?
Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,
nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua
siue Erycis finis regemque optatis Acesten, 570
auxilio tutos dimittam opibusque iuuabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, uestra est; subducite nauis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem 575
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.”
[…]
Scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit
os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuuentae 590
purpureum et laetos oculis adflarat honores,
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo
argentum Pariusue lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur cunctisque repente
improuisus ait: “Coram, quem quaeritis, adsum, 595
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.”
[…]
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
passus est amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten,
ut Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; 645
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
4
[…]
At Cytherea nouas artis, noua pectore uersat
consilia: ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem
incendat reginam atque ossibus implicet ignem. 660
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat.
5
Unidad 2.4: La novela: Petronio, Satiricón.
Petronius, Satyricon reliquiae (ed. K. Müller, Stutgardiae et Lipsiae, B.G.
Teubneri, 1995), Cap. 110.6-111.3: