Certamen Ciceronianum

Prueba nacional, 2012

Los estudiantes pueden utilizar un diccionario latín - cualquiera de las lenguas oficiales de España.

Texto
(22) Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res quae expetuntur oportunae sunt singulae rebus fere singulis : divitiae ut utare, opes ut colare, honores ut laudere, voluptates ut gaudeas, valitudo ut dolore careas et muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet, quoquo te verteris praesto est, nullo loco exc1uditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur quam amicitia, neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores. Preguntas: 1. Traducir todo el texto latino (valoración: hasta 50 puntos). 2. Análisis sintáctico desde Principio hasta ferret (4ª línea) (valoración: hasta 15 puntos) 3. Señalar cinco palabras del texto que existan todavía en cualquiera de las lenguas oficiales de España o bien hayan dejado algún derivado tanto si es una palabra simple, como si forman ahora parte de una palabra compuesta (valoración: hasta 15 puntos) 4. Responder a dos de las tres cuestiones siguientes (Valoración total: hasta 20 puntos) a) Resuma o comente brevemente el contenido del De amicitia ¿A qué género literario pertenece? b) Situación del pasaje en el contexto histórico, social y político del autor. c) Proyección de los conceptos de "amistad" y "amor", expuestos por el autor, en el contexto de las relaciones personales de la actualidad: vigencia de los conceptos, diferencias entre las épocas, etc.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful