Está en la página 1de 1

UNIVERSIDAD NACIONAL DE CÓRDOBA

FACULTAD DE FILOSOFÍA Y HUMANIDADES


ESCUELA DE LETRAS
Lengua y Cultura Latinas III – 2018
Prof. Dra. Eleonora Tola

LA LEYENDA DE LUCRECIA

● Dionisio de Halicarnaso, Antigüedades romanas 4, 64-85

● Diodoro Sículo, Bibliotheca Historica 10, 20-22

● Ov. Fast. 2, 721-852

● Val. Max. 6, 1, 1-2

6.1.1. Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius uirilis animus maligno errore fortunae muliebre
corpus sortitus est, a <Sex.> Tarquinio regis Superbi filio per uim stuprum pati coacta, cum
grauissimis uerbis iniuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, ferro se, quod ueste tectum
adtulerat, interemit causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio permutandi
populo Romano praebuit.

6.1.2. Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed patricii uir spiritus, ne
probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non pepercit: nam cum App. Claudius
decemuir filiae eius uirginis stuprum potestatis uiribus fretus pertinacius expeteret, deductam in
forum puellam occidit pudicaeque interemptor quam corruptae pater esse maluit.

● Octavia 290 y ss.

Vera priorum uirtus quondam


Romana fuit uerumque genus
Martis in illis sanguisque uiris.
Illi reges hac expulerunt
urbe superbos 294a
ultique tuos sunt bene manes,
mactata tua, miseranda, manu, 301
nata Lucreti,
stuprum saeui passa tyranni.
Te quoque bellum triste secutum est, 300
uirgo dextra caesa parentis, 296
ne seruitium paterere graue et
improba ferret praemia uictrix
dira libido.

● Silius Italicus Punica 13, 821-827

ecce pudicitiae Latium decus inclita leti


fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat, 825
tristia defensi ferro monumenta pudoris,
et patriam laudat miserando in uulnere dextram.

● Serv. ad Aen. 8, 646

También podría gustarte