Está en la página 1de 12

LLATÍ II 2023-24

Marcus Valerius Martialis, Epigrammata

I 19

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:


expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.

I 30

Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.


Coepit quo poterat clinicus esse modo.

I 47

Nuper erat medicus, nunc est uispillo Diaulus: Diablo recientemente era médico, ahora es enterrador: lo que

quod uispillo facit, fecerat et medicus. hacía como enterrador, lo había hecho como médico
II 87

Dices que las hermosas jóvenes arden de amor por ti,


Dicis amore tui bellas ardere puellas,
qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes. Sexto, tienes cara del que nada bajo el agua.

III 9

Versiculos in me narratur scribere Cinna: Se cuenta que Cina escribe versículos contra mí:

Non scribit, cuius carmina nemo legit. no escribe, aquel cuyos poemas nadie lee

V 43

Thais habet nigros, niveos Laecania dentes, Thais tiene los dientes negros, Laecania tienen los dientes Níveos
quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos. ¿qué sentido tiene? Esta los tiene comprados, aquella los tiene suyos

VII 77
Exigis ut nostros donem tibi, Tucca, libellos. Tuco, exiges que te regale nuestros libritos.

Non faciam: nam uis uendere, non legere. No lo haré: pues quieres venderlos, no leerlos

IX 14

Hunc quem mensa tibi, quem cena paravit amicum ¿Consideras que este amigo que te preparó la mesa y la

esse putas fidae pectus amicitiae? cena es un corazón de amistad fiel?

aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te. Le gusta el jabalí, los salmonetes, los pechos de cerdo y las ostras, no tú.
tam bene si cenem, noster amicus erit. Nuestro amigo sería si cenase tan bien.

XI 44

Orbus es et locuples et Bruto consule natus: Eres huérfano y rico y nacido en el consulado de bruto

esse tibi veras credis amicitias? ¿Crees que tienes amistades verdaderas?

Sunt verae, sed quas juvenis, quas pauper habebas. Son verdaderas las que tenías de joven y pobre
Qui novus est, mortem diligit ille tuam. Aquel que es nuevo, aprecia tu muerte

XI 64

Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis: Fausto, no sé por qué escribes a tantas jóvenes: lo

hoc scio, quod scribit nulla puella tibi. que sé es que ninguna joven te escribe a ti.

XII 23
Dentibus atque comis -nec te pudet- uteris emptis. No te avergüences, utilizas los dientes y los cabellos comprados.
Quid facies oculo, Laelia? non emitur. ¿Qué harás con tu ojo, Lelia ? No puede ser comprado

Verbo impersonal de sentimiento:


3era persona con valor impersonal.
• en acusativo llevan la persona que experimenta el sentimiento.
• En genitivo el objeto del sentimiento
Me tui miseret = tengo compasión de ti
C. Valerius Catullus, carmina

LXX

Nulli se dicit mulier mea nubere malle Mi mujer dice que prefiere casarse con nadie
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Más que conmigo, ni aunque el propio Júpiter se lo pida

Lo dice: sin embargo, lo que una mujer dice a


dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in vento et rapida scribere oportet aqua. un amante apasionado se debe escribir en el

viento y en la impetuosa agua.

LXXII

Dicebas quondam solum te nosse Catullum, En otro tiempo decías que tú solo conocías a Catulo, Lesbia, y

Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem. que no querías tener ni a Júpiter por encima de mí.

Te quise entonces no solo como el pueblo a una amiga, sino


dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
también como un padre quiere a sus hijos y yernos.
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, 5
Ahora te he conocido, por lo que, aunque me abraso más intensamente,
multo mi tamen es vilior et levior. no obstante, eres para mí mucho más vulgar e insignificante.

qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis ¿Cómo es posible? Preguntas. Porque tal injusticia obliga al amante

cogit amare magis, sed bene velle minus. a amar más pero a querer bien menos

LXXV

Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa Lesbia, mi mente ha sido desviada hasta aquí por tu culpa y
ella misma se perdió por su obligación de tal manera,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
que ya ni es capaz de quererte bien aunque llegues a ser la
ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
mejor ni dejar de amar, aunque hagas todo.
nec desistere amare, omnia si facias.

LXXIX
Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit Lesbio es hermoso. ¿Por qué no? Lesbia preferiría a este antes que a ti

con toda tu gente, catulo.


quam te cum tota gente, Catulle, tua.
sed tamen hic pulcer vendat cum gente Catullum, Pero, sin embargo, que este hermoso venda a Catulo con su familia, si

si tria notorum suavia reppererit. pudiera encontrar tres besos de conocidos.

LXXXIII

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: Lesbia, en presencia de su marido, me dijo muchísimas cosas malas:

haec illi fatuo maxima laetitia est. Esta es la mayor alegría para aquel insensato.

Burro, ¿no sientes nada? (¿No te enteras de nada?) si


mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
olvidándose de mí callara, estaría sana (bien de la
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
cabeza): ahora porque ladra e interrumpe, no solo
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, 5 recuerda, sino también está enfadada, cosa mucho más
irata est. hoc est, uritur et loquitur.
dura. Esto es, se quema (de amor) y habla.
LXXXVI

Quintia formosa est multis. mihi candida, longa, Quintia es hermosa según muchos. Es blanca, alta, recta para

mí: yo reconozco así cada una de estas cosas.


recta est: haec ego sic singula confiteor.
Niego todo esto, el que sea hermosa: en efecto, en un cuerpo
Cum… tum… totum illud formosa nego: nam nulla venustas,
es una tan grande no hay ninguna belleza ni una partícula de sal.
correlación:
tanto… como/
nulla in tam magno est corpore mica salis.
por un lado… Lesbia es hermosa, la cual, por una parte, es toda
por otro… Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, 5 bellísima, por otra parte, la una arrebató todas las Venus
tum omnibus una omnis surripuit Veneres. (bellezas) a todas.

LXXXVII

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Ninguna mujer puede decir que ha estado tan verdaderamente
amada, como mi lesbia ha sido amada por mi
vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
No ha habido nunca tan gran fidelidad en ninguna parte cuanta ha
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. sido descubierta en tu amor por mi parte.

XCII

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam


Lesbia habla mal de mi siempre y nunca guarda silencio sobre
de me: Lesbia me dispeream nisi amat. mi: que (yo) muera si lesbia no me ama.
¿Por qué señal? Porque mis sentimientos son los mismos: la
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam maldigo asiduamente pero que muera si no la amo.
assidue, verum dispeream nisi amo.
Albius Tibullus, Elegiae

II, 2

Dicamus bona uerba: uenit Natalis ad aras:


quisquis ades, lingua, uir mulierque, faue.
urantur pia tura focis, urantur odores
quos tener e terra diuite mittit Arabs.
ipse suos Clenius adsit uisurus honores,
cui decorent sanctas mollia serta comas.
illius puro destillent tempora nardo,
atque satur libo sit madeatque mero,
adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.
en age (quid cessas? adnuit ille) roga.
auguror, uxoris fidos optabis amores:
iam reor hoc ipsos edidicisse deos.
nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem
fortis arat ualido rusticus arua boue,
nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis
nascitur, Eoi qua maris unda rubet.
uota cadunt: utinam strepitantibus aduolet alis
flauaque coniugio uincula portet Amor,
uincula quae maneant semper dum tarda senectus
inducat rugas inficiatque comas.
haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret,
ludat et ante tuos turba nouella pedes.
Sextus Propertius, Elegiae

I, 1

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,


contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
improbus, et nullo vivere consilio.
ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno,
cum tamen adversos cogor habere deos.

I, 6

Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum,


Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo,
cum quo Rhipaeos possim conscendere montes
ulteriusque domos vadere Memnonias;
sed me complexae remorantur verba puellae,
mutatoque graves saepe colore preces.
illa mihi totis argutat noctibus ignes,
et queritur nullos esse relicta deos;
illa meam mihi iam se denegat, illa minatur
quae solet ingrato tristis amica viro.
Publius Ovidius Naso, Tristia, Liber secundus

Quid mihi uobiscum est, infelix cura, libelli,


ingenio perii qui miser ipse meo?
Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?
An semel est poenam commeruisse parum?
Carmina fecerunt, ut me cognoscere uellet 5
omine non fausto femina uirque meo:
carmina fecerunt, ut me moresque notaret
iam demi iussa Caesar ab Arte meos.
Deme mihi studium, uitae quoque crimina demes;
acceptum refero uersibus esse nocens. 10
Hoc pretium curae uigilatorumque laborum
cepimus: ingenio est poena reperta meo.
Si saperem, doctas odissem iure sorores,
numina cultori perniciosa suo.
At nunc (tanta meo conies est insania morbo) 15
saxa malum refero rursus ad ista pedem:
scilicet ut uictus repetit gladiator harenam,
et redit in tumidas naufraga puppis aquas.
Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti,
sic mihi res eadem uulnus opemque feret, 20
Musaque, quam mouit, motam quoque leniet iram:
exorant magnos carmina saepe deos.
Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque
carmina turrigerae dicere iussit Opi:
iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos 25
fecit, quos aetas aspicit una semel.
His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,
fiat ab ingenio mollior ira meo.
Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo:
non adeo nostro fugit ab ore pudor. 30
Sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
Materiam ueniae sors tibi nostra dedit.
Si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat
Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, 35
purum discussis aera reddit aquis.
Iure igitur genitorque deum rectorque uocatur,
iure capax mundus nil Ioue maius habet.
Tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,
utere more dei nomen habentis idem. 40
Idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
inperii potuit frena tenere sui.
Tu ueniam parti superatae saepe dedisti,
non concessurus quam tibi uictor erat.
Diuitiis etiam multos et honoribus auctos 45
uidi, qui tulerant in caput arma tuum;
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
parsque simul templis utraque dona tulit;
utque tuus gaudet miles, quod uicerit hostem,
sic uictum cur se gaudeat, hostis habet. 50
Causa mea est melior, qui nec contraria dicor
arma nec hostiles esse secutus opes.
Per mare, per terras, per tertia numina iuro,
per te praesentem conspicuumque deum,
hunc animum fauisse tibi, uir maxime, meque, 55
qua sola potui, mente fuisse tuum.
Optaui, peteres caelestia sidera tarde,
parsque fui turbae parua precantis idem,
et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
ipse quoque adiuui publica uota meis. 60
Quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
mille locis plenos nominis esse tui?
Inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,
in non credendos corpora uersa modos:
inuenies uestri praeconia nominis illic, 65
inuenies animi pignora multa mei.
Non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
ut maior fiat, crescere possit, habet.
Fama Ioui superest: tamen hunc sua facta referri
et se materiam carminis esse iuuat, 70
cumque Gigantei memorantur proelia belli,
credibile est laetum laudibus esse suis.
Te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
ingenio laudes uberiore canunt:
sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, 75
sic capitur minimo turis honore deus.
A, ferus et nobis crudelior omnibus hostis,
delicias legit qui tibi cumque meas,
carmina ne nostris quae te uenerantia libris
iudicio possint candidiore legi. 80
Esse sed irato quis te mihi posset amicus?
Vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
Cum coepit quassata domus subsidere, partes
in proclinatas omne recumbit onus,
cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, 85
ipsa suoque eadem pondere tracta ruunt.
Ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
debuit, est uultus turba secuta tuos.
At, memini, uitamque meam moresque probabas
illo, quem dederas, praetereuntis equo: 90
quod si non prodest et honesti gloria nulla
redditur, at nullum crimen adeptus eram.
Nec male commissa est nobis fortuna reorum
lisque decem deciens inspicienda uiris.
Res quoque priuatas statui sine crimine iudex, 95
deque mea fassa est pars quoque uicta fide.
8

También podría gustarte