NEPTVNVS ET POLYPHEMVS

Tiberius Hemsterhuis (M.DC.LXXXV – M.DCC.LXVI), Colloquia selecta ex Luciano: "Neptunus et Polyphemus", Amstelodami M.DCC.XXXII

Loquuntur Cyclōps atque Neptūnus. CY. Ō pater, quālia passum sum ab exsecrābilī illō hospite, quī mē inebriātum excaecāuit, somnō grauātum aggressus. NE. Quis uērō haec ausus est? CY. Prīncipiō quidem sē 'Nēminem' uocābat. sed, postquam effūgit, et extrā tēla, ut dīcitur, fuit, Vlixem nōminārī sē aiēbat. NE. Nōuī quem dīcis, Ithacēnsem illum! ex Īliō autem nāuigābat. Sed quō pactō haec fēcit, cum animōsus admodum nōn sit? CY. Dēprehendī in antrō, ē pāscuīs reuersus, multōs, īnsidiantēs uidēlicet pecuāriīs. Posteāquam autem apposuī foribus operculum (saxum autem mihi est perquam magnum!) atque ignem, accēnsā quam ex monte dētuleram arbore, suscitāuī, uīsī sunt cōnantēs sēsē abscondere. Ego uērō comprehēnsōs ex ipsīs aliquōs, ut pār erat, dēuorāuī, utpote quī praedōnēs essent. Hic uersutissimus ille... sīue Nēmō... sīue Vlixēs erat, pharmacum quoddam īnfūsum dat bibendum. dulce quidem et frāgrāns illud: sed ad struendās īnsidiās praesentissimum, et turbulentissimum! Mihi enim, illud cumbbibissem, statim omnia circumagī uidēbantur, et antrum ipsum inuertēbātur: nec amplius apud mē prōrsum eram. Postrēmō ad somnum pertrāctus sum. Ille uērō exacūtō uecte, eōque igne succēnsō, mē dormientem īnsuper excaecāuit: ab eōque tempore caecus sum, Neptūne! NE. Vt altē dormīuistī, gnāte, quī nōn exsilieris, interdum excaecārēris! Vlixēs uērō ille quō pactō effūgit? nōn enim, sat sciō, saxum ā foribus dīmouēre potuit. CY. At ego āmōuī! quō facilius illum comprehenderem inter ēgrediendum. ego uērō collocātus ad forēs, extentīs manibus uēnābar, sōlīs dīmissīs in pāscua ouibus, cum arietī mandassem ea, quae prō mē ab ipsō fierī oportēret. NE. Intelligō rem. sub illīs latuit, tē clam sē subdūcēns. At cēterōs certē Cyclōpās oportēbat tē contrā ipsum inuocāre. CY. Conuocāuī illōs, pater, et uēnērunt. sed cum illīus īnsidiātōris nōmen interrogāssent, eumque dīcerem esse 'Nēminem', īnsānīre mē arbitrātī, discessērunt. ita mihi execrābilis ille nōmine dēcēpit. et, quod omnium māximē mihi doluit, contumeliōsē obiectā mihi calamitāte hāc, nē pater quidem Neptūnus, inquit, tē sānābit. NE. Bonō sis animō, fīlī! ulcīscar enim ipsum: ut discat, etiamsī oculōrum caecitātem medērī nōn queam, nāuigantēs certē tamen seruāre uel perdere penes mē esse: nāuigat autem adhūc.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful