Albanix et septem parvi pumili

Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real

ALBANIX ET SEPTEM PARVI PUMILI
Fabula ad librum ‘LINGVAE LATINAE’ accommodata*

SCAENA PRIMA
Scaena in cubiculo Reginae veneficae agitur. Regina manu speculum loquens tenet. Ea speculum interrogat: REGINA Parve specule, parve specule, quae est femina pulcherrima in regno?

SPECULUM Tu es, o Regina, pulcherrima inter feminas! Regina laeta est. Postridie iterum speculum interrogat REGINA Parve specule, parve specule, quae est femina pulcherrima in regno?

SPECULUM Iam tu non es, o Regina, quia nasus tuus foedus est et lineam margaritarum non habes; nunc pulcherrima inter feminas est Albanix! REGINA Quid est? O speculum improbum! Irata sum! Nasus eius tam formosus est quam meus! Et non solum lineam margaritarum in collo habeo sed anulum quoque in digito medio! Ubi est venator? (clamat) Venator, ego te adesse iubeo!

Venator intrat VENATOR REGINA Salve, Regina! Salve, venator! Nonne sum pulcherrima? Quia hoc improbum speculum verum non dicit. Id putat Albanivem, filiam regis, mei viri, pulchriorem quam me esse! Stultum est speculum, Regina. Id parvi facit, minime audi Tace, venator. Necesse est Albanivem mortuam esse. Age, eam vehe in silvam et caput eius amputa. Affer mihi cor Albanivis! (Perterritus) Iam abeo. Imperia tua pareo. Vale, Regina! Vale, venator!

VENATOR REGINA VENATOR REGINA

Venator exit. Lux occultatur et Regina quoque exit.

Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real

SCAENA SECUNDA
Nunc scaena agitur in obscura silva. Intrant Albanix et venator. VENATOR ALBANIX Age, veni mecum, Albanix. Necesse est me iuvare. Hodie in silva ovem nigram quaerere debemus, quia lupus procul ab ea non est. Tecum venio et te iuvo, care venator. Aspice, hic multa lilia sunt. Lilia Reginae multum placent. Ei haec lilia carpere volo!

(Venator gladium brevem et levem sumit et eum ponit supra caput Albanivis carpientis lilia. Tunc consistit) VENATOR (ad se) O me miserum, haec puella non solum pulchra sed etiam bona est. Imperia Reginae parere mihi non convenit. (ad Albanivem) Albanix, curre, fuge, noli manere! Regina tuum cor in hoc sacculo vult! Quid dicis, venator? …Nonne Regina est proba femina? Inmo Regina est improba, Albanix. Te necare vult. Fuge per silvam, dum aprum venor et ei eius cor affero. Sic Regina putat te mortuam esse. Ego sum perterrita! O tempora, o mores! Curre, Albanix, fuge!

ALBANIX VENATOR ALBANIX VENATOR

Albanix fugit et errat per silvam. Lupus ululat.

SCAENA TERTIA

Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real Scaena in silvae alia parte agitur. Albanix et pumili. ALBANIX Quam tristis et sola sum! Cur Regina me vult necare? Id nescio. Reginam metuo, quia ea venefica est et me defendere contra veneficium eius non possum. Etiam pes dolet, ergo sub hac arbore paulum consideo.

Intrant pumili PUMILUS PRIMUS Aspicite, amici, pulchram puellam in silva. Salve, virgo!, Cur parva puella est sola in media silva? Quo ambulas? Vere pater et mater tua quaerunt! PUMILUS SECUNDUS Sed… cur ploras, puella? Puellae tam formosae plorare non convenit. Quod est tibi nomen? ALBANIX Albanix sum. Erro per silvam quia mei patris uxor, mea noverca, improba est et me necare vult. Fessa sum, et domum redire non possum!

PUMILUS TERTIUS Noli timere, Albanix. Nobiscum veni ad nostram villam. Nec vallum nec fossa illic habemus, sed fortes sumus et pugnis te defendemus si ea impetum facit! PUMILUS QUARTUS Age, Albanix, desine plorare et surge ex terra. Si vis, potes cibum nostrum domi parare. ALBANIX Id volo, cari amici. Sed pes dolet… Nonne in lectica portare potestis ab silva ad vestram villam?

PUMILUS QUINTUS Certe, Albanix! Tu et tu, pumili, ponite ante lecticam, et tu et tu, post lecticam! Pumili afferunt lecticam et Albanix ad eam ascendit. Deinde Pumili lecticam portant PUMILUS SEXTUS(quod ‘Grunniens’ appellatur, murmurat dum ambulat cum lectica) Albanix est pulcherrima, sed crassissima quoque! PUMILUS SEPTIMUS OMNES PUMILI Sed domus nostra prope est. Cur non canimus?
(laeti

canunt)

Non via longa est ad villam, ubi Albanix nostra Regina pulcherrima est

SCAENA QUARTA

Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real Scaena in villae culina agitur. Albanix cibum parat cum aliquis ianuam pulsat. ALBANIX Quis est? Num pumili qui redeunt ex silva?

Albanix ostium aperit et vetulam videt. Vere est Regina induens ut vetula! ALBANIX REGINA ALBANIX Quod vis, femina? Num paucos nummos vis? Non, carissima puella. Tantum poculum aquae volo. Estne sola, formosa? Certe, domina. Intra et sede in sella dum aquam affero. Quam calidus est dies hora sexta! Ver est et campi nova herba operiuntur. Tibi placet ver? Mihi placet maxime aestas… (ad se) O. quam loquax Albanix est! Iam caput dolet! (ad Albanivem) Mihi quoque placet aestas, quia aves rursus canunt. Sed dic mihi, cocinasne libum? Certe. Libum pirorum cocino, domina. Sed sunt liba malorum quae maxime placent pumilis! Aspice mea mala, quam bona sunt. Nonne unum gustare vis? Ecce unum malum rubrum! Da mihi malum. Bonum esse videtur.

REGINA

ALBANIX REGINA ALBANIX

Albanix malum mordet et languet. In terra iacet REGINA Gustasne malum, Albanix? Tunc nunc dormi, quia malum magiam habet. Iam ego iterum pulcherrima in regno sum!

Regina abit. Pumili adeunt OMNES PUMILI (canunt)

A i ooo, a i ooo, domum cubare debemus post laborem! PUMILUS PRIMUS Aspicite, amici, Albanix in terra ante ostium iacet. Ei facies alba est, oculos non aperit. Mortua est! Agite, venite, pumili! PUMILUS SECUNDUS PUMILUS TERTIUS Merge caput eius in aquam! Sed sordida non est, amice!

PUMILUS QUARTUS Albanix mortua non est. Enim spirat. Qui spirat mortuus esse non potest!
PUMILUS QUINTUS PUMILUS SEXTUS

Necesse est eam portare et in lecto ponere! Et medicum arcessere! (dicit dum grunnit)

Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real

PUMILUS SEPTIMUS

Sed in silvam medicus non venit, et pauperes sumus!

Omnes tristes tacent. Tunc Pumilus primus ad terram aspicit
PUMILUS PRIMUS

Ecce, vestigia Reginae et malum! Albanix mortua non est sed veneficium habet. Solum urnam vitream facere possumus, et in ea ponere Albanivem iacentem …

Omnes pumili lacrimant. Luna et stellae apparent, quia hora duodecima est.Luna nova est, igitur nox obscura in silva obscura est

SCAENA QUINTA
Scaena ante pumillorum villam agitur. Videntur Albanix iacens in urnam vitream et pumilli plorantes. PUMILUS QUARTUS Totum unum annum Albanix dormit in urna. Diu plorantes fessi sumus!

Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real PUMILUS SEPTIMUS Non solum Ianuario mense, sed Februario quoque et Martio et Aprile… PUMILUS SEXTUS(Murmurat) Et Albanix stertit. Eam audi: ALBANIX Ssst-rrrch, ssst-rrrch…!.

Intrat princeps qui in equo vehitur PRINCEPS Quid est? Puellam dormientem in urna video. O, quam pulcherrima est! Nulla femina in regno est tam formosa quam haec puella. Sed amici pumilli, …cur in hac urna iacet? PUMILUS QUINTUS Quia veneficium habet. Regina venefica id facit. Et nondum nescimus quomodo possimus eam valere. Medicum non habemus quia pecuniosi non sumus… PRINCEPS (descendens de equo) Fortasse ea excitatur osculo principis… PUMILUS TERTIUS (murmurat) Hic princeps stultus non est!

PUMILUS SEXTUSMelior est quam venam eius aperire! PUMILUS PRIMUSPrinceps, quaeso, da unum osculum tantum Albanivi. Princeps adit et Albanivem osculum dat. Tunc ea oculos aperit ALBANIX Ubi sum? Quid est haec urna? Quis est homo qui me osculat?

PRINCEPS Princeps Imperii Romani sum. Magnum est Imperium Romanum! Imperium Romanum est in Europa, in Asia, in Africa… PUMILUS SECUNDUS (ad Albanivem) Pecuniosus est, Albanix, quia multa ornamenta lucet. PRINCEPS O quam pulcherrima es, Albanix! Visne mihi nubere? (Princeps anulum gemmatum ante eam ostendit. Albanix oculos maxime aperit, iam non dormit sed vigilat) ALBANIX Maxime mihi placet tibi nubere. Veni mecum, meus caeruleus princeps! (Antequam princeps adire incipit, Albanix osculum et osculum dat. Omnes laeti sunt)

VOCABVLA NOVA
aper apri m. jabalí amputo cortar certe verdaderamente culina -ae f cocina fortasse quizás, a lo mejor grunnio gruñir gusto probar id parvi facit no hagas caso imperium –ii n. orden, mandato iterum otra vez, de nuevo langueo desmayarse libum –i n. pastel loquax- acis hablador magia –ae f. magia

Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas Bajas Ángel Luis Gallego Real melior, melius mejor miser -a -um desgraciado necare matar noverca -ae f madrastra nubere casarse pumilus –i enano sterto roncar venator -is m cazador venefica –ae f. bruja veneficium –i n. maleficio venor cazar vetula –ae vieja vitreus –a –um de cristal

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful