DISCE·LATINE·MORE·VIVORVM

Lūdus hic prōpōnitur cuicumque, et tīrōnibus et Philologiae studiōsīs, cordī sit ēdiscere Latīnam linguam secundum nātūrae ratiōnem ā tenerīs, ut aiunt, unguiculīs seu fācundiam Latīnam perpolīre augēreue. Aedēs nostrae sitae sunt in mediō Mātrītō prope Mūsaeum c. n. Romántico, in uiā Dīuī Matthaeī numerō XV obsignātae propter faucēs trāminis suburbānī q. d. Tribūnal. Quamquam fīnis huius annī scholasticī appetit, mēnse Septembrī (Dīs īmīs superīsque fauentibus) bīnī gregēs condentur quōrum alter tīrōnibus, alter perītiōribus īnstituētur. quā dē causā quō plūra dē nōmine dandō, pretiō soluendō hōrīsque scholīs tribūtīs sciātis, līberō animō ad nōs scrībitōte apud:

latinenmadrid@gmail.com

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful