Ex

IACOBI PONTANI S. I.

PROGYMNASMATVM LATINITATIS
siue dialogōrum uolūmine prīmō, pp. 460-466, ed. tertia, Ingolstadiī MDLXXXIX

Progymnasma nōnāgēsimum sextum: Graeca lingua. AElius. Maximīnus. M. Cum Graecā tamen neutram hārum, nec ūllam aliam arbitror cōpiā et uarietāte posse comparārī. AE. Hoc uērissimum; falsōque ac malignē Cicerō, nimius nōnnumquam suōrum laudātor, aliōrum contēmptor, exclāmat: Ō uerbōrum inops interdum Graecia, quibus tē semper abundāre putās! Etiam illud minus uērē: Latīnam esse locupletiōrem quam Graecam. Satis cōpiōse, et doctē iam illī respōnsum est ā nōnnūllīs, quōrum librī in prōmptū sunt. M. Tūne Cicerōnī, quem tantōpere suspicis, quem ubicumque potes dīlaudāre cōnsuēuistī, dīcam impingis? AE. Amīcus Platō, sed amīcior uēritās. M. Appositē! AE. Ea īnsuper inest in Graecā uerbōrum proprietās, ut cum rēbus ipsīs nāta uideantur; ea uīs, ut sub aspectum quasi rem subiciant. M. Nōn possum hōc locō idem obicere Graecīs, quod suprā Hebraeīs; esse asperōs in prōnūntiandō, et īnsuāues: nam quantum ego Graeca lēgī omnia, uidentur aequābiliter, placidēque ac leniter dēcurrere, et mīrā cum iūcunditāte ad aurēs affluere, rēctēque Hōrātium dīxisse putō: Grāiīs ingenium, Grāiīs dedit ōre rotundō Mūsa loquī. AE. Potuistī et hoc animaduertere, eandem Latīnae linguae mātrem, et quandam uelut prōcreātrīcem ac nūtrīcem esse. Et quōmodo Rōmāna aliās linguās ōrnat, illūstrat ac perficit, ita uicissim ipsa ā Graecā ōrnātur, illūstrātur atque perficitur: ā quā sī omnem sapientiam, doctrīnam, frūctum sēpārēmus, ac ueluti dētrāctā ueste nūdam intueāmur, eximia certē pulchritūdō, et ēlegantia ipsīus nostrōs in sē animōs conuerteret. Cēterum cum illīs litterārum prīncipibus, Homērō, Platōne, Aristotelē, Dēmosthenē, Hērodotō, Xenophōnte, Isocratē sine interprete cōnfābulārī quantī est? Nam Latīnē quam horridē, impūrē, inquinātē ac sordidē iīdem et aliī plērīque loquantur nōn tē fugit. M. Minimē fugit! Et soleō stomachārī in tam illōtōs ac lūtulentōs interpretēs, conditiōnemque sapientissimōrum doctissimōrumque hominum uehementer miserārī, quī cum in suā linguā fundant aurea ōrātiōnis flūmina, in nostrā balbutiunt, indīsertīque sunt. Nec illud nōbīs nōn molestissimum accidit, quod ūnīus eiusdemque scrīptōris tantum nōn in singulōs annōs nouam conuersiōnem accipimus: ut in tantā cōpiā quem intepretem prae aliīs ēligās, explicāre sententiam nōn possīs. Vērum quid tū illīs respondērēs, quī hanc linguam minus necessāriam esse affīrmāre nōn ērubēscunt? Quid etiam adolēscentibus nōnnūllīs, quibus labōriōsa uidētur difficilis? AE. Sīc occurrerem istīs posteriōribus: Itane uērō? Sit difficillis, ut uultis: an uōs tantum facilibus studēbitis? Et quae, obsecrō, sunt ista tam facilia? quae ars? quae disciplīna? sēgnibus et ignāuīs nihil nōn difficile, industriīis atque impigrīs nihil nōn facile futūrum asseuērō! Τῆς ἐπιμελείας πάντα δοῦλα γίγνεται: Assidua uincit cūncta dīligentia. M. Latīna, inquient, multīs partibus est facilior. AE. Sī hoc Latīnē indoctī affertis, ōrātiō uestra nūllam merētur fidem: sī doctī, quaerō, num hōc annō

Latīnam didiceritis? M. Nēquāquam, dīcent, sed a paruīs in hunc ūsque diem Latīnīs deditī fuimus. AE. Iam cōnstrīctōs et impedītōs teneō. Potestne, rōgō uōs, id facile nōminārī, quod annīs XV aut XX quotidiānō labōre uix aliquātenus cōnsequāre? Quod sī uōs ab incunābulīs Graecam discere coepissētis, affīrmāre nōn timeō, tam labōriōsa Latīna uōbīs nunc appārēret, quam Graeca appāret. M. Dīmittāmus puerōs cum querellā suā puerīlī: uirōs refutā, et eōs quidem suō iūdiciō nōn indoctōs. AE. Vulpēs cum āmīsisset caudam, nitēbātur cēterīs persuādēre, ut tamquam rem superuacuam, et onus minimē necessārium eam resecārent. Nesciunt istī doctī Graecās litterās, proinde sociōs quaerunt, nē sōlī sine caudīs, turpiterque dēfōrmātī, et ignōrantēs incēdant. ūtilem et necessāriam nōn esse fateor ad quaestum, ad ōtium, ad uoluptātēs, ad opēs; sed ad līberālēs artēs percipiendās eius cognitiōnem requīrī dīcō: idque in Theologiā, Philosophiā, Mathēmaticīs, Rhētoricīs, Dialecticīs, Medicīnā, Iūrisprūdentiā, Grammaticīs possem quamuīs cōpiōsē ostendēre, sī cum illīs agerem cōram. Sed quod omnes ad Latīnam mittunt, et ā Graecā reuocant, quis hoc ferat? Quid tandem esse existimant Latīnē scīre? Num Calepīnum ēuoluisse? Num uocābulāriōs aliquōs memoriā comprehendisse? Num epistolārum phrasēs, num cōpiae et inōpiae certās fōrmulās; et locūtiōnēs latīnōgermānicās didicisse? Illud est Latīnē nōsse: prīmum optimum quemque scrīptōrem diurnā et nocturnā manū uersāuisse, legendō contrīuisse, penitus et in cute nōsse; omnem loquendī ratiōnem ā praestantissimīs Latīnitātis auctōribus ūsurpātam, nōn ab epitomīs et compendiīs nesciō quibus trāditam tenēre; uerbōrum loquendīque generum fontēs et orīginēs cernere; pūrē, ōrnātē, polītē ex multā exercitātiōne tum loquī, tum scrībere: quae quidem Graecīs incognitīs fierī nūllō modō possunt. M. Mihi et ante persuāseram, et nunc etiam magis persuāsī, dēlīrāre, quī huic linguae obtrectant, eamque uelut difficilem, uel ut non adeō necessāriam atque ūtilem calumniantur. Quāpropter istīs accūsātoribus salūte dictā, dē Latīnā commentēmur!

Nōnāgēsimum septimum: Latīna lingua. Iīdem. AE. In huius laudātiōne caput est, quod ūniuersās propemodum linguārum omnium laudēs in sē cohibet. Dulcis est Gallica? dulcior Latīna. Virīlis est Hispānica? uirilior Latīna. Tenera quōdammodō Italica? tenerior Latīna. Grauissima putātur Germānica, numerōsa Hebraea? haec quoque in Latīnā cumulātē reperiuntur. et quia Graecae partus ac fīlia est, quis negābit eam māternīs dōtātam laudibus? quis herēditātem pulcherrimam atque amplissimam ipsī relīctam ībit īnfitiās? M. Populus Rōmānus cēterās gentēs nōn modo imperiī magnitūdine, uērum etiam linguae suae propāgātiōne uīcisse certum est. Persae, Mēdī, Assyriī, Graeci lātē quidem suōs fīnēs prōtulērunt, attamen cum imperiō linguam prōferre nōn potuērunt ut Rōmānī, quī nōn corporis, sed animī suāuissimum quendam condītissimumque cibum innumerābilibus nātiōnibus sibi commūnem fēcērunt. nec summōs, et amplissimīs in Rē Pūblicā perfūnfctōs honōribus uirōs puduit huic linguae: commentāriīs explicandae et illūstrandae operam tempusque trībuere. Num fuit quisquam Mārcō Tūlliō honōrātior? num Gāiō Caesare potentior? num Varrōne uariārum artium scientiā ērudītior? num quōuis istōrum pūblicīs negōtiīs domī, forīs tractandīs occupātiōr?

nihilōminus in mediīs bellī tumultibus, inter armōrum fremitūs dē analogiā Caesar, dē linguā Latīnā Varrō uterque scrīpsit. Cicerō autem Grammaticum studium in librīs suīs saepe indicāuit, et Grammaticī officiō saepe fūnctus est. AE. Haec ad uēram sapientiam nōs īnstituit, hāc sānctissimae religiōnis mystēria cūstōdiuntur, hāc per omnia templa Deō Optimō Māximō et beātīs caelitibus diū noctūque sacra carmina concinuntur: cumque reliquae duae scholārum parietibus inclūdantur, haec etiam ad coetūs, cōnsultātiōnēs, conuīuia, familiārēsque congressūs admittitur. quō magis dignum est miserātiōne, adeō superiōre saeculō neglectam contēmptamque iacuisse. nēmō fermē quid esset Latīnē loquī sciēbat; quīlibet uerbōrum mōnstra et prōdigia inuehēbat: quod ita fierī necesse erat, cum bonōs librōs nē dē nōmine quidem quisquam nōsset. M. Ō saeclum īnsipiēns, et inficētum! AE. Insigne etiam uulnus Latīnae linguae īnflīxit quōrundam temeritās, quī tam multa ex eā in aliās linguās conuertērunt, ut paucissimī deinde ad eam discendam mentēs appellere uoluerint. Quārē quod prīncipiō in sacrīs Bibliōrum uolūminibus ēuēnit, unde huius malī factum est initium, ut quisque putāret sē arcāna illa capere, atque inde noua horribilia opīniōnum inter sē pugnantium commenta nāscērentur; hoc idem in disciplīnīs litterāriīs ūsū ueniet aliquando, cum tēxtor aliquis, aut lānius, cētārius Aristotelem et Platōnem prō suā īnscitiā interpretābitur. M. In Aristotelem tamen et Platōnem peccārētur tolerābilius. AE. Sed absurdē utrōbīque. Grātia uērō habenda Victōriīs, Manūtiīs, Sigōniīs, Lambīnīs, Mūrētīs, quī tamquam lūciferī quīdam nostrā memoriā exortī, quantum in ipsīs fuit, suā lūce barbariēī calīginem ab oculīs nostrīs discussērunt, scrībendīque perfectiōne ad antīquōrum praestantiam proximē accessērunt: quōrum librī ab omnibus et Hūmānitātis et Latīnitātis studiōsīs quam accūrātissimē legendī sunt. M. Quā dē mē, Lydum prōuocās in plānitiem. [1]

[1] Cfr.: Lydum in planitiem provocas. Λυδὸν εἰς πεδίον προκαλεῖς, i. e. Lydum in campum prouocas. In eum competit, quī lacessit iamdūdum ad id propēnsum, ac prōmptum. Notātī sunt Lydī, quod ad bellum capessendum aequō propēnsiōres essent. Hērodotus lib. I docet Lydōs equitātū ualuisse. Proinde Croesus optat Īōnēs equitātū uenīre oppugnātum Lydōs. Fīnitimum eī, quod alibī recēnsuimus: τὸν ἵππον εἰς πεδίον. (Erasmi Adagiorum Chil. III. Centur. IV)

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful