COLLOQVIA DE LOCATIVO

(partim ex Corderiī colloquiīs partim nouissimē rescrīpta)

Persōnae: Sulpitius Crīspus S. Unde tibi māter mittēbat illās litterās, Crīspe? C. Rūre, ex uīllā nostrā, quam hīsce diēbus ualdē dēsīderō. S. Vidēris rē uērā māximopere trīstis esse, quamquam uirum bonum nōn oportet contrīstārī. C. Neque enim, Sulpitī mī, contrīstor... quia tēcum, amīcō fīdō, sum. S. Sed ad rem redeāmus. Quid negōtiī erat eī illīc? C. Rūrī superiōribus diēbus oportēbat porcōs mactāre. Crās autem Iouī Optimō Māximō sacrificia faciēmus. Gaudēbimus enim crāstinō diē deōs pācātōs habēre... sed potius istaec missa faciāmus, nē oleum et operam uaniloquā iactātiōne perdāmus. S. Velim equidem rūs īre, nam urbs māximē mihi diplicet. C. In tuam sententiam, ō Sulpitī, pedibus eō. Quī urbem incolunt, prāuī quidem sunt, quia nec corpus nec manūs in agrī culturā exercent et ideō languent dum tempus eōrum fugit. S. Nōn apud omnēs forsitan sīc rēs sēsē habet. Iam enim nōstī mē, uirum urbānum... itemque probum! C. Nōlō tē, carnifex!, tuāsque nūgās amplius audīre. Rūs, unde ueniō, potius redībō. Apagete, uirī urbānī! Persōnae: Titus Cornēlius T. Quod est tibi domicilium? C. Paterna domus. T. Vnde nunc uenis? C. Domō. T. Vbi prandēbās herī? C. Domī. T. Vbi cēnābis? C. Domī tuae, ut spērō! T. Quī scīs? C. Pater ipse tuus hodiē mē inuītāuit. T. Vbi illum uīdistī? C. Domī Cicerōnis. T. Quod illīc erat tibi negōtium? C. Pater mē mīsit, quia aliquid mē nūntiāre uolēbat. T. Vbi dormiēs noctū hāc? C. Domī frātris, sī dī uolent, fēlīciter cubābō. T. Quid habēbis negōtiī cum frātre tuō? C. Ipse nesciō... dīcēbat sorōrī meae sē uelle mē conuenīre. T. At in quā domō habitat? C. In quādam conducticiā, ut āiunt. T. Ehō! Nūllamne habet propriam domum quamqua dīues est? C. Habet quidem, sed locat quibusdam inquilīnīs. T. Ēn... locat ergō igitur domum propriam, dum condūcit aliēnam... mīrum! C. Scīlicet, ut ex mē audīs!

litterae=epistola māximopere=māximō opere, ualdē ualdē=multum quid negōtiī=quod negōtium mactāre=sollemniter sacrificāre potius=melius oleum et operam perdere=frūstrā āmittere tempus in sententiam alicuius pedibus īre=idem dē aliquā rē sentīre ac aliquis, cōnsentīre/cōnsentīrī ideō=ob eam rem carnifex!=improbe! apagete=ἀπάγετε, abīte!

quī=quōmodo domus conducticia= prō cuius mānsiōne pecūniam cottidiē semelue in mēnse oportet soluere

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful