MARTIALIS

(DCCXCIV-DCCCLVII AVC)1

EPIGRAMMA LVIII
EX LIBRO QVINTO ('herī uīxī - hodiē uīuō - crās uīuam/uīctūrus sum')

Crās tē uīctūrum, crās dīcēs, Postume!, semper. Dīc mihi, 'crās' istud, Postume!, quando uenit? Quam longē crās istud, ubi est? … aut... unde petendum? Numquid apud Parthōs Armeniōsque latet? Iam crās istud habet Priamī uel Nestoris annōs. Crās istud quantī, dīc mihi, possit emī? Crās uīuēs? Hodiē iam uīuere, Postume!, sērum 'st: ille sapit, quisquis, Postume!, uīxit herī.

dīcēs (fut.!), Postume, 'tē crās uīctūrum (esse)'=Postumus dīcet (fut.!): “Crās uīuam/uīctūrus sum.” quando=quandō longē=procul unde petendum=unde petere (ubi quaerere) dēbeō istud 'crās' numquid...?=num? Parthī, Armeniī, gentēs indomitae ex Asiā Priamus (II dēcl.), Nestor (III dēcl., gen. Nestoris) latēre ↔ patēre sērus ↔ mātūrus quisquis=quīcumque sapere=sapiēns esse

1 (=41 p. Ch. n. -104 p. Ch. n.)

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful