Está en la página 1de 5

L.

I [1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones. L. VII [84] Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant. [85] Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit; laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt. [86] His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt. Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt. [87] Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit, equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit. [88] Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur: pauci ex

tanto numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt. [89] Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit. [90] His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur. Cesare, De bello gallico III, 10; III,18; III, 19; III,21; III, 22; IV, 5; IV, 13; V, 3; VI, 20; VII, 3; VII, 14; VII, 22; VII, 77; VII, 89; III, 10 Itaque cum intellegeret, omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omne autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, priusquam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit. III, 18 ...(Sabinus) idoneum quendam hominem et callidum delegit, Gallum, ex iis, quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti hostes transeat... III, 19 Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac Poich i Galli hanno animo focoso e pronto promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad ad entrare in guerra; ma la loro indole fiacca calamitates perferendas mens eorum est. e poco resistente alle disfatte. ...(Sabino) scelse un individuo scaltro e adatto allo scopo, un gallo di quelli delle milizie ausiliarie, e con la promessa di grandi ricompense lo indusse a passare al nemico... Pertanto, comprendendo che quasi tutti i Galli erano bramosi di novit ed eccitabili e facili e pronti alla guerra e che in genere tutti gli uomini naturalmente amano la libert e odiano lo stato servile, prima che altri popoli ancora si unissero con loro, pens di spartire e dislocare pi ampiamente l'esercito.

III, 21 ..quibus fortiter resistentibus..... ...ma poich essi ( i Soziati) facevano vigorosa resistenza... III, 22 ...quos illi soldurios appellant, quorum haec est ...che i Galli chiamano "soldurii" (guardie scelte condicio, uti omnibus in vita commodis una cum iis e fidate); il loro patto di godere in vita di tutti fruantur, quorum se amicitiae dederint, si quid his gli agi insieme con coloro alla cui amicizia si per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sono votati e, se costoro periscono di morte sibi mortem consciscant; neque adhuc hominem violenta, o di divedere la loro sorte o di uccidersi memoria repertus est quisquam, qui eo interfecto, di propria mano. N mai a memoria d'uomo si cuius se amicitia devovisset, mortem recusaret... trovato uno che, morto colui alla cui amicizia si era votato, rifiutasse di morire. IV, 5 His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et, quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit, quaerant, et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint, pronuntiare cogat. His rumoribus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant. Di tutto ci informato, Cesare, temendo la leggerezza dei Galli, che mutano facilmente pensiero e per lo pi sono avidi di novit, pens che non poteva fidarsi di loro. Infatti consuetudine dei Galli obbligare i viandanti a fermarsi anche contro voglia, e fare loro mille domande su ci che hanno sentito dire o appreso; e quando i mercanti giungono nella citt, la folla li attornia e li costringe a dire da che paesi provengano e che notizie vi abbiano intese. E mossi da tali vaghe dicerie spesso prendono risoluzioni gravissime, delle quali l per l si devono poi pentire, perch sono schiavi delle voci che corrono, voci che i pi inventano per secondare il loro volere.

IV, 13 ...Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis, qui per dolum atque insidias, petita pace ultro bellum intulissent... V, 3 Haec civitas longe plurimum totius Galliae Questa popolazione (i Treviri) di gran lunga la pi equitatu valet magnasque habet copias forte con la cavalleria di tutta la Gallia, ed ha pure peditum, Rhenumque.. tangit. grandi forze di fanteria e... giunge fino al Reno. ...Cesare ritenne di non poter pi ricevere ambasciatori e discutere patti con gente che chiedeva la pace e invece con perfido inganno attaccava per prima...

VI, 20 Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus, quae visa sunt, occultant, quaeque esse ex usu iudicaverunt, multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur. Le citt che fanno una migliore politica hanno prescritto per legge che se uno, attraverso voci vaghe e per sentito dire, ha saputo dai popoli vicini qualche notizia che riguardi lo stato, deve riferirla al magistrato e non confidarla ad altri, perch si sa che, imprudenti e inesperti, si lasciano spaventare da false dicerie, sono indotti ad azioni dannose, e prendono risoluzioni estreme. I magistrati tengono nascosto ci che loro sembra opportuno, mentre ci che utile riferiscono alla moltitudine. Degli affari di stato non si pu discutere se non in assemblea.

VII, 3 Nam ubi quae maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. VII, 14 "..Praeterea salutis causa rei familiaris commoda (Sono parole di Vercingetorige che sta incitando i neglegenda: vicos atque aedificia incendi suoi a resistere strenuamente) "..Bisogna inoltre per oportere hoc spatio obvia quoque versus, quo la comune salvezza dimenticare gli interessi privati; pabulandi causa adire posse videantur... Haec si bisogna incendiare i villaggi e le abitazioni tutto gravia atque acerba videantur, multa illa gravius intorno e in ogni punto dove si possa credere che aestimari debere, liberos coniuges in servitutem essi (i Romani) vengano a foraggiare... Se tali mezzi abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse vi paiono gravi e duri, dovete stimare molto pi accidere victis". grave vedere i figli e le mogli tratte in servit ed uccise; ch tale il destino dei vinti". VII, 22 Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae a quoque traduntur, aptissimum. Al singolare valore dei nostri soldati si opponeva, da parte dei Galli, ogni tipo di espedienti, com' proprio di gente di straordinaria destrezza e fatta apposta per imitare e riprodurre quello che vedono fare da altri. Poich essi, non appena accade un avvenimento pi importante e pi clamoroso del solito, lo trasmettono con grida per campagne e paesi; ricevuto il messaggio, gli uni lo passano successivamente ai pi vicini, come avvenne allora.

VII, 77 Non mi sembra di dover tacere il discorso di Critognato per la sua ...non praetereunda oratio singolare e spaventosa atrocit. (I Galli sono assediati dai Romani ad Critognati videtur propter eius Alesia e sono ormai privi di viveri. Il gallo Critognato propone di singularem et nefariam imitare gli antenati che resistettero cibandosi dei compagni inabili crudelitatem. alle armi). VII, 89 Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitatum, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. (Vercingetorige parla al consiglio dopo la sconfitta): Il giorno dopo Vercingetorige convoc il consiglio, e dichiar che aveva intrapresa quella guerra non per i suoi interessi, ma per la comune libert. E poich bisognava cedere alla fortuna, egli offriva loro la scelta: o placare i Romani con l'ucciderlo o consegnarlo vivo.