Extracto de la Tesis

:
“KAT´ EKKLHSIAN PRESBUTEROI” (Act 14,23) La teología litúrgica del presbítero en la Ceirotoni,a presbute,rou del Rito Bizantino-Griego y la Prex ordinationis presbyterorum del Rito Romano.

de Aurelio García Macías

APÉNDICES

Apéndices

I PRESENTACIÓN DIACRÓNICA DE LAS PLEGARIAS DE ORDENACIÓN PRESBITERAL

444

Apéndices

TRADITIO APOSTOLICA
(TA 20-23)

Cum autem praesbyter ordinatur, inponat manum super caput eius episcopus, contingentib(us) etiam praesbyteris, et dicat secundum ea q(uae) praedicta sunt, sicut praediximus super episcopum, orans et dicens: D(eu)s et pater d(omi)ni nostri Ie(s)u Chr(ist)i, respice super seruum tuum istum et inpartire sp(iritu)m gratiae et consilii praesbyteris ut adiubet et gubernet plebem tuam in corde mundo, sicuti respexisti super populum electionis tuae et praecepisti Moysi ut elegeret praesbyteros quos replesti de sp(irit)u tuo quod tu donasti famulo tuo. Et nunc, d(omi)ne, praesta indeficienter conseruari in nobis sp(iritu)m gratiae tuae et dignos effice ut credentes tibi ministremus in simplicitate cordis, laudantes te per puerum tuu(m) Chr(istu)m Ie(su)m, per quem tibi gloria et uirtus, patri et filio cum sp(irit)u s(an)c(t)o in sancta ecclesia et nunc et in saecula saeculorum. Amen.

S (AE) Cum autem episcopus presbyterum ordinat, imponet manum suam super caput eius, presbyteris omnibus tangentibus cum, et oret super eum secundum modum quem praediximus super episcopum. Deus meus, pater domini nostri et salvatoris nostri Iesu Christi, respice super hunc servum tuum et impertire ei spiritum gratiae et consilium praesbyterii ut sustineat et gubernet plebem tuam in corde mundo, sicut respexisti super populum electum et praecepisti Moysi ut eligeret praesbyteros quos replevisti de spiritu quem donasti famulo tuo et servo tuo Moysi. Et nunc, domine, praesta huic famulo tuo (illum) qui non deficit, dum servas nobis, spiritum gratiae tuae et tribue nobis, implens nos, ministrare tibi in corde in simplicitate, glorificantes et laudantes te per filium tuum Iesum Christum, per quem tibi gloria et virtus patri et filio et spiritui sancto in tua sancta ecclesia in saecula saeculorum. Amen.

445

Apéndices

CONSTITUTIONES APOSTOLORUM
(CA VIII.16.2-5, ed. Metzger, 216-218)

Presbu,teron ceirotonw/n( w= evpi,skope( th.n cei/ra evpi. th/j kefalh/j evpiti,qei auvto,j( tou/ presbuteri,ou parestw/to,j soi kai. tw/n diako,nwn( kai. euvco,menoj le,ge)

Ku.rie pantokra,tor( o`` basileu.j h``mw/n o`` dia. Cristou/ ta. pa,nta dhmiourgh,saj( pro. de. pa,ntwn auvto.n u``posthsa,menoj kai. di v auvtou/ tw/n o[lwn pronow/n katallh,lwj\ w|- ga.r du,namij dia,fora poih/sai( tou,tw| du,namij kai. diafo,rwj pronoh/sai\ di v auvtou/ ga,r( o`` Qeo,j( pronoei/j tw/n me.n avqana,twn fulakh/| mo,nh|( tw/n de. qnhtw/n diadoch/|( th/j yuch/j fronti,di no,mwn( tou/ sw,matoj avnaplhrw,sei th/j evndei,aj\ auvtoj ou=n kai. nu/n evpi,bleyon evpi. th.n a``gi,an sou vEkklhsi,an kai. au;xhson auvth,n( kai. plh,qunon tou.j evn auvth/| proestw/taj kai. do.j du,namin pro.j to. kopia/n auvtou.j lo,gw| kai. e;rgw| pro.j oivkodomh.n tou/ laou/ sou) Auvto.j kai. nu/n e;pide evpi. to.n dou/lo,n sou tou/ton to.n yh,fw| kai. kri,sei tou/ klh,rou panto.j eivj presbute,rion evpidoqe,nta( kai. e;mplhson auvto.n Pneu/ma ca,ritoj kai. sumbouli,aj tou/

avntilamba,nesqai kai. sugkuberna/n to.n lao,n sou evn kaqara/| kardi,a|( o]n tro,pon evpei/dej evpi. lao.n evklogh/j sou kai. prose,taxaj Mwu?sei/ ai``rh,sasqai presbute,rouj( ou]j evne,plhsaj Pneu,matoj) Kai. nu/n( Ku,rie( para,scou avnellipe.j thrw/n evn h``mi/n to. Pneu/ma th/j ca,rito,j sou( o[pwj( plhsqe.j evnerghma,twn ivamatikw/n kai. lo,gou didaktikou// evn prao,thti paideu,h| sou to.n lao.n kai. douleu,h| soi eivlikrinw/j evn kaqara/| dianoi,a| kai. yuch/| qelou,sh|( dia. ta.j u``pe.r tou/ laou/ sou i``erourgi,aj avmw,mwj evktelh/|( dia. tou/ Cristou/ sou( di v ou= soi. do,xa( timh. kai. se,baj evn a``gi,w| Pneu,mati eivj tou.j aivw/naj\ avmh,n)

446

Apéndices

(CA VIII.16.2-5, ed. F. X. Funk I, 523)

Cum presbyterum ordinas, episcope, manum super caput eius ipse impone adstante tibi presbyterio nec non diaconis, et orans dic: Domine omnipotens Deus noster, qui per Christum universa condidisti et per ipsum cunctis provides convenienter: in quo enim potestas est efficiendi varia, in eo et inest potestas providendi variis modis; per eum enim, Deus, provides immortalibus quidem sola conservatione, mortalibus vero successione animae cura legum, corpori expletione indigentiae: ipse igitur et nunc respice in sanctam tuam ecclesiam et auge eam; multiplica eos, qui in ea praesunt, virtutem da, ut verbo ac opere ad aedificationem populi tui laborent. Ipse nunc quoque respice super hunc famulum tuum, qui suffragio ac iudicio totius cleri in presbyterium cooptatus est, et imple illum spiritu gratiae et consilii, ut adiuvet ac gubernet populum tuum in corde mundo, quemadmodum respexisti in populum electum tuum et sicut Mosi praecepisti eligere seniores, quos implevisti spiritu. Et nunc, Domine, praesta, servans in nobis spiritum gratiae tuae non deficientem, ut repletus operationibus vim sanandi habentibus ac sermone ad docendum apto, erudiat cum mansuetudine populum tuum ac serviat tibi sincere, mente pura et anima volente, atque sacra, quae pro populo celebrantur, inculpate perficiat per Christum tuum, cum quo tibi gloria, honor ac veneratio et sancto spiritui in saecula, amen.

447

Apéndices

EUCHOLOGIUM SERAPIONIS

M. E. JOHNSON, The Prayers of Sarapion of Thmuis. A Literary, Liturgical, and Theological Analysis (OCA 249), Roma 1995, 60.

Ceiroqesi,a katasta,sewj Presbute,rwn Th.n cei/ra evktei,nomen de,spota qee. tw/n ouvranw/n pa,ter tou/ monogenou/j sou evpi. to.n a;nqrwpon tou/ton kai. deo,meqa i[na to. pneu/ma th/j avlhqei,aj evpidhmh,sh| auvtw/|\ fro,nhsin auvtw/| ca,risai kai. gnw/sin kai. kardi,an avgaqh,n\ gene,sqw evn auvtw/| pneu/ma qei/on pro.j to. du,nasqai auvto.n oivkonomh/sai to.n lao,n sou kai. presbeu,ein ta. Qei/a, sou lo,gia kai. katalla,xai to.n lao,n sou soi. tw/| avgenh,tw| qew/|) o`` carisa,menoj avpo. tou/ pneu,matoj tou/ Mwse.wj evpi. tou.j evkklelegme,nouj pneu/ma a[gion( me,rison kai. tw/|de pneu/ma a[gion evk tou/ pneu,matoj tou/ monogenou/j eivj ca,rin sofi,aj kai. gnw,sewj kai. pi,stewj ovrqh/j( i[na dunhqh/| soi u``phreth/sai evn kaqara/| suneidh,sei\ dia. tou/ monogenou/j sou vIhsou Cristou( di v ou- soi. h` do,xa kai. to. kra,toj evn a``giw| pneu,mati kai. nu/n kai. eivj tou.j su,mpantaj aivw/naj tw/n aivw,nwn) avmh,n)

EEFL 576 Manum extendimus, Domine, Deus caelorum, pater unigeniti, tui, super hunc hominem et oramus, ut spiritus veritatis ei adveniat; sensum ei largire et cognitionem et cor bonum; fiat in eo spiritus divinus, ut possit administrare populum tuum et dispensare verba tua divina et reconciliare populum tuum tibi Deo increato. Qui largitus es a spiritu Mosis spiritum sanctum super electos, tribue et huic spiritum sanctum e spiritu unigeniti in gratiam sapientiae et cognitionis et fidei rectae, ut possit tibi ministrare in conscientia pura per unigenitum tuum Iesum

448

Apéndices

Christum, per quem tibi gloria et imperium et nunc et in omnia saecula saeculorum. amen.

449

Apéndices

TESTAMENTUM DOMINI
RAHMANI, I. (ed), Testamentum Domini (Moguntiae 1899) 69-71

Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui es ineffabilis, qui es splendidus non est neque initium neque finis, Domine, qui omnia disposuisti et circumscripsisti, consilioque definisti ordinem iis, quae a te creata sunt, exaudi nos et convertere ad hunc famulum tuum, impertire et da ei spiritum gratiae, et consilii et magnanimitatis, spiritum presbyteratus, qui non senescit, qui non deficit, spiritum homogeneum, fideles diligentem et redarguentem ad coadjuvandum et gubernandum populum tuum in opere, in metu, in corde puro, in sanctitate, in decore, in sapientia et sub actione tui Spiritus sancti et providentia tua, Domine, quemadmodum, cum respexisti super populum tuum electum, praecepisti Moysi, ut eligeret presbyteros,

quos replevisti spiritu tuo, quem donasti ministris tuis: nunc quoque, Domine, concede huic spiritum tuum indeficientem, quem dederas iis, a te fuerunt edocti, et omnibus, qui in te vere per eos crediderunt, et dignum fac illum, qui plenus tua sapientia tuisque absconditis mysteriis gubernet tuum populum in nitore cordis puri et veri, dum glorificat, benedicit, exaltat, gratias agit elevatque doxologiam omni tempore die ac nocte nomini tuo sancto ac glorioso, laborans in hilaritate, in patientia, ut sit vas tui Spiritus sancti, habens et gerens omni tempore crucem Unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi, per quem tibi gloria et imperium cum Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum.

450

Apéndices

RITO ANTIOQUENO O SIRO OCCIDENTAL
EEFL 2976

Archidiaconus hoc praeconium proclamat : Gratia Domini nostri Jesu Christi, quae omni tempore perficit defectus nostros secundum voluntatem Dei Patris, in virtute Spiritus Sancti, adsit iis, qui hic offeruntur, et cum timore et tremore fideque vera colla sua coram altari sancto incurvant, rogantque, ut mens sua et cogitationes ad te intente aspiciant, qui habitas in excelsis, et expectant donum tuum coeleste. Ipsa est, quae vocat et offert ex ordine diaconorum ad ordinem presbyteratus N. presbyterum ad altare sanctum et divinum domus Genitricis Dei Mariae et duodecim sanctorum Apostolorum, et quadraginta martyrum victoria inclytorum, et Patris nostri Domini Matthaei, et Domini Zachaei, et Domini Abraham, qui est in monte Alphap, et victoriosi martyrumque coronae Domini Bohenam, necnon Sancti Domini N. loci N., qui est sub potestate throni apostolici Thagarith, amantis Christum et a Christo amatae. Cum periculo suo eos offerunt. Precemur igitur omnes, ut discendat super eos gratia et illapsus Spiritus Sancti ex nunc et usque in saeculum. Ter ideo clamamus: Kyrie eleison.

451

Apéndices

RITO SIRO MARONITA
EEFL 2977

Episcopus dicit: Pax vobis. Populus: Et cum. Et ponit (manum suam) super mysteria et super caput ejus ac dicit: Deus magne et admirabilis per dona et miracula gloriosa, quae operaris et facis quorum non est numerus, qui es magnus virtute et magnus sapientia, stupendus in mirabilibus et magnus ac gloriosus in rebus stupendis, qui occultorum es cognitor et cordis ac renum scrutator atque hominum cogitationum penetrator: tu etiam nunc, Domine Deus, qui nosti occulta et manifesta hujus servi tui et omnia, quae fecit et facit in conspectu tuo item et nostra occulta, quoniam omnium vitam in mensura posuisti; tu, inquam, Domine Deus, qui in omnibus generationibus elegisti tibi sanctos et perfectos ac facientes bona eosque constituisti in ministerium tuae divinitatis et altaris tui sancti, modo ergo, Domine Deus, elige eum per gratiam et promove per, misericordiam tuam hunc tuum servum N., qui propter multam tuam benignitatem ac donum divinae tuae gratiae praesentatus est hodie ex ordine diaconorum ad gradum altum et sublimem presbyterorum. Tu, Domine, concede ei mores bonos et praestantes, ut stet coram te sine macula et ministret coram altari tuo sine reatu; concede etiam illi, ut dignus fiat, qui nitide ministerium exhibeat tuo sancto evangelio et honoret thronum tuum sanctum tibique offerat sacrificia perfecta et dona spiritualia atque renovet populum fidelem per lavacrum spirituale regenerationis sancti baptismatis, omnibus opera lucis ostendat; dignum ipsum redde, Domine, ut quaecumque facit, recte et congrue peragat, Ecclesiam sanctam praeclaris suis operibus ornet, bona operetur et justitiam exerceat per donum hoc sanctae manus impositionis, quam a te accepit, ut custodiat verbum tuum evangelicum et glorificetur nomen tuum sanctum in coelo et in terra et ita, Domine, in ecclesia sancta, quae

452

Apéndices

commissa est servo tuo N., cuique seipsum is devovit et ad nomen ejus presbyter ordinatur; et praesta illi, ut cum gaudio tibi obviam procedat in magno die adventus tui gloriosi cum angelis tuis in ordine praeclaro presbyterorum recipiatque a te mercedem oeconomatus cum lucro talenti, quod negotiatus est per miserationes tuas perpetuas.

Et conversus ad altare dicit: Quoniam Deus misericors es et multae misericordiae et clemens, tibique gloriam et confessionem referimus et Patri tuo ac Spiritui tuo vivo et Sancto. Nunc.

453

Apéndices

RITO SIRO ORIENTAL
EEFL 2978

Archidiaconus proclamat: Oremus. Pax nobiscum. Praesul submissa voce dicit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, quae omni tempore id, quod deficit, supplet, cum beneplacito Dei Patris et virtute Spiritus Sancti, sit nobiscum omni momento, et perficiat per manus nostras ministerium hoc tremendum et sublime in redemptionem vitae nostrae. Et extollit vocem suam: Nunc, et omni tempore. Ac signat seipsum. Oratio impositionis manus Archidiaconus exclamat: Pax nobiscum. Et recitat praesul hanc impositionem manus, manum dexteram imponens capiti ordinandi, ac dicens quiete. Deus noster bone: et rex noster plene misericordiarum, qui dives es in tuis miserationibus et effusus pietate tua, tu, Domine mi, ineffabili gratia tua posuisti nos mediatores donorum tuorum divinorum, ut demus in nomine tuo talenta ministerii spiritus ministris mysteriorum tuorum sanctorum: et juxta traditionem, Domine, apostolicam, quae propagata est ad nos usque per impositionem manus ministerii ecclesiastici, ecce praesentamus coram te servos tuos hos, ut sint presbyteri electi in Ecclesia tua sancta, et oramus omnes pro eis. Repete ut adveniat super eos gratia Spiritus sanctitatis, perficiat et consummet eos ad opus ministerii sacerdotii, ad quod praesentantur. Per gratiam et miserationes Unigeniti tui, cui et tibi et Spiritui Sancto gloriam honorem et confessionem et adorationem referamus nunc. Et signat super eorum capita, archidiaconus dicit: Attollite oculos vestros, in excelsa sublimia, et postulate misericordiam a Deo clemente pro tali et tali diaconis, qui ordinantur et constituuntur presbyteri ecclesiae Dei, qui sunt selecti. Orate, pro illis.

454

Apéndices

Alia oratio impositionis Praesul vero dicit submissa voce super eos, dexteram manum capitibus eorum imponens. Domine Deus fortis omnipotens. Repete. Factor coeli et terrae, et omnium, quae in eis sunt; qui elegisti Ecclesiam tuam sanctam, et constituisti in ea prophetas, Apostolos, doctores, sacerdotes ad consummationem sanctorum, et ad opus ministerii, et in aedificationem corporis ecclesiastici. Tu ergo, Deus magne virtutum, rex omnium saeculorum, respice etiam nunc in hos servos tuos, et elige illos electione sancta per inhabitationem Spiritus Sancti, et da illis in aperitione oris sui sermonem veritatis, et elige illos ad sacerdotium, Domine Deus fortis, ut ponant manus suas super infirmos, et curentur; et corde puro, conscientiaque bona inserviant altari tuo sancto, offerentes tibi oblationes orationum, et sacrificia confessionum in Ecclesia tua sancta, et virtute doni tui ministrent, ac sanctificent sinum propitiantem in generationem mysticam eorum, qui a gratia tua vocantur ad participationem adoptionis filiorum dominationis tuae: operibus quoque iustitiae ornent filios Ecclesiae sanctae catholicae ad laudem nominis tui sancti: et sit eis fiducia in saeculo novo pro ministerio hoc puro, quod coram te praestant, stentque confidenter coram tremendo majestatis tuae solio, per gratiam et misericordiam Unigeniti tui, cui et tibi, et Spiritui Sancto gloriam, honorem, confessionem et adorationem referamus. Nunc.

Traditio evangelii Et signat super eorum capita. Respondent: Amen. Deinde jubet eos ad terram prostratos adorare et sese erigere. Tum praesul eis induit pallium et tollit orarium de humero eorum, et ponit illud super pectus eorum. Idemque episcopus accipit adorandum librum evangelii, et tradit eum in manus eius, qui impositionem manus accepit, et signat pollice dextero in fronte dicens: Segregatus est, sanctificatus est, perfectus est, consecratus est talis in opus presbyteratus ecclesiastici, et in ministerium sacerdotii Aaronitici. In nomine Patris et Filii. 455

Apéndices

RITO GALICANO
EEFL 1360

Item benedictio. Sanctificationum omnium auctor, cuius vera consecratio, cuius plena benedictio est: tu, domine, super hos famulos tuos, quos prasbyterii honore dedicamus, manum tuae benedictionis his infunde, ut gravitate actuum et censura videndi probent se esse seniores, his instituti disciplinis quas Tito et Timotheo Paulus exposuit: ut in lege tua die ac nocte, omnipotens, meditantes quod elegerent et credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur; iustitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendant et exemplo probent, admonitionem, confirment: ut purum adque inmaculatum ministerii tui donum custodiant, et per obsequium plebis tue corpus et sanguinem filii tui inmaculata benedictione transformentur, et inviolabile caritate in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die iustitiae aeternae iudicii constantia pura, fide plena, spiritu sancto pleni persolvant: per.

456

Apéndices

RITO HISPANO
EEFL 2830-2831

Ductio ad altarium - manus impositio Sic ab episcopo benedicitur his tribus benedictionibus dum presbiteres ponent super eum manus. Sit nobis ad Deum, fratres, communis oratio, ut hic, qui in adiutorium nostrum et utilitatem vestre salutis eligitur, presbiterii benedictionem divini indulgentia muneris consequatur, et Spiritus Sancti munificentia fecundetur, dignitatemque honoris atque virtutem ne in aliquo reprehendatur obtineat. Amen. Prestante Domino.

Oratio ad ordinandum presbiterem Deus, qui seniorum ordinem, qui preessent Ecclesie tue in tabernaculum templi tui constituendum esse iussisti: sanctifica hunc famulum tuum Illum, quem presbiterii honore in ecclesia Illa manuum nostrarum officio consecramus. Conservet disciplinam sancte Ecclesie cum custodia bone vite. Expleat acceptum officium sine crimine, et sit clarus in documentis honestissime vite. Doctor plebium et rector subiectorum, teneat ordinate catholicam fidem, et cunctis annuntiet veram salutem. Semetipsum quoque mente erudiat, et carnem castificet. Lectionem opere conpleat, et opus in lectione multiplicet. Sufficiat illi ad vitam fides, ad presbiterium castitas, ad humilitatem quies: ut conversans in castitate et fide tam doctrinis sibi creditis erudiat, quam operum exempla instituat. Amen. Te annuente, Salvator.

Conpleturia Conple nunc, Domine, misterii tui summam, et sacerdotem tuum ornamentis totius clarificationis instructum celestis unguenti odore sanctifica. Amen. Hac explicita, dat ei manualem (ritualem) et dicit ei hanc confirmationem.

Confirmatio post ordinatum presbiterum Ecce, frater, factus es ad docendum Christi misteria collega ordinis nostri. Habeto ergo aditum et potestatem accedere ad altare Dei. Vide ut sancta misteria sanctificans corde, et ore conficiens, cunctis fidelibus ad sanctificationem distribuas. Amen. Ista explicita, osculatur eum episcopus et stat in ordine suo. 457

Apéndices

SACRAMENTARIUM VERONENSE
(Ve 954)

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, honorum omnium et omnium dignitatum quae tibi militant distributor; per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationabilis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotales grados et officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt; ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis elegeris. Sic in heremo per septuaginta virorum prudentium mentes Mose spiritum propagasti; quibus ille adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazaro et Ithamar, filiis Aharon, paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentiores officii sacramenta sufficeret meritum sacerdotum.

Ac providentia, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addedisti, quibus illi orbem totum secundis quoque praedicatoribus domine,

impleverunt.

Quapropter

infirmitati

nostrae,

quaesumus, haec adiumenta largire; qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem. Innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis. Acceptum a te, deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint probi cooperatores ordinis nostri. Eluceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur: per.

458

Apéndices

SACRAMENTARIUM GELASIANUM
(GeV 145-148)

CONSECRATIO. Domine sanctae pater omnipotens aeternae deus, honorum omnium dignitatum quae tibi militant distributor; per quem proficiunt universa; per quem cuncta firmantur, amplifica[n]tes semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotalis gradus et officia laeuitarum sacramentis misticis instituta creuerunt; ut cum pontificis sumus regendis populis praeficissis, ad eorum / societates [f. 22v] et operis adiumentum sequentes ordinis uiros et secundae dignitatis elegeris. Sic in herimo per lxx uirorum prudentium mentis Moyse spiritu propagasti; quibus ille adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernauit. Sic et Heleazaro et Ithamar, filiis Aaron, paterne plenitudinis habundantiam transfudisti, et ad hostias salutaris [et frequentioris] officia sacramenta sufficeret meritum sacerdotum. Ac providentiae, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addedisti, quibus illi[s] orbem totum secundis praedicatoribus impleuerunt. Quapropter infirmitate quoque nostrae, domine, quaesumus, haec adiumenta largire; qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his plurius indigimus. Da, quaesumus, omnipotens pater, in hos famulos tuos praesbiterii dignitatem. Innoua in uisceribus eorum spiritum sanctitatis. Acceptum ad te, deus, secundum meriti munus obte-/neant, censuramquae [f. 23r] murum exemple suae conuersationis insinuent. Sint prouidi cooperatores nostri ordinis. Luceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationes sibi credite reddituri aeternae beatitudinis premia consequantur: <per.>

CONSUMMACIO PRAESBYTERI. Sit nobis, fratres, communis oratio, ut hii qui in adiutorium et utilitatem uestrae salutis eleguntur, praesbyteratus benedictionem deuinae indulgentiam muneris

consequantur, ut sancti spiritus sacerdotalia dona priuilegio uirtutum, ne inparis loco depraehendantur, obteneant: per suum: per. 459

Apéndices

ITEM BENEDlCTIO. Sanctificationum omnium auctor, cuius uera consecratio, cuius plena benedictio est: tu, domine, super hos famulos tuos, quos praesbyterii honore dedicamus, manum tuae benedictionis his infunde, ut grauitate actuum et censura uidendi / probent se esse seniores, his instituti disciplinis quas Tito et [f. 23v] Timotheo Paulus exposuit: ut in lege tua die ac nocte, omnipotens, meditantes quod elegerent et credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur; iustitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendant et exemplo probent, admonitionem confirment: ut purum adque inmaculatum ministerii tui donum custodiant, et per obsequium plebis tue corpus et sanguinem filii tui inmaculata benedictione transformentur, et inuiolabile caritate in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die iustitiae aeternae iudicii constantia pura, fide plena, spiritu sancto pleni persoluant: per.

460

Apéndices

SACRAMENTARIUM GREGORIANUM
(GrH 27-29b)

ORATION. AD ORDINANDUM PRAESBITERUM

Oremus dilectissimi deum patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum quem ad praesbiterii munus elegit caelestia dona multiplicet. Per dominum nostrum.

Alia. Exaudi nos domine deus noster et super hunc famulum tuum benedictionem sancti spiritus et gratiae sacerdotalis effunde uirtutem, ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum perpetua muneris tui largitate consequaris. Per dominum.

Consecratio. Domine sancte pater omnipotens aeterne deus, honorum auctor, et distributor omnium dignitatum, per quem proficiunt uniuersa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum, unde et sacerdotales gradus atque officia leuitarum sacramentis mysticis instituta creuerunt. Ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum societatis, et operis adiumentum, sequentis ordinis uiros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta uirorum prudentium mentem mosi spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines, facile gubernauit. Sic in eleazaro et ithamar paternae plenitudinis habundantiam transfudisti, ut ad hosias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac prouidentia domine apostolis filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus

impleuerunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae domine, haec adiumenta largire, qui quanto magis fragiliores sumus tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus pater in hunc famulum tuum 461

Apéndices

praesbiterii dignitatem, innoua in uisceribus eius spiritum sanctitatis, acceptum a te deus secundi meriti munus optineat, censuramque morum exemplo suae conuersationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri, eluceat in eum totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus, aeternae beatitudinis praemia consequatur. Per dominum.

462

Apéndices

ORDO ROMANUS XXXV
(Les Ordines Romani du haut moyen-âge. IV. Les textes (suite) (Ordines XXXVXLIX), ed. M. Andrieu (Spicilegium Lovaniense 28), Leuven 1956: OR XXXV, 2930)

Haecine est consecratio presbiteri: Exaudi nos, domine Deus noster, et super hunc famulum tuum benedictionem sancti spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem, ut, quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum, perpetua muneris tui largitate consequi mereatur. Per dominum. Item alia. Domine sanctae, pater omnipotens, aeternae Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius nature rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione

dispositum; unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut, cum pontifices summos regendis populis profecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secunde dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernaret; sic et in Eleazaro et Ithamar paterne plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad ostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis predicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, domine, quesumus, haec adiumenta largire, quia quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quesumus, omnipotens pater, in hunc famulum tuum presbiterii dignitatem. Innova in visceribus eius spiritum sanctitatis; acceptum a te, Deus, secundum meriti munus obtineat censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet; sit providus cooperator ordinis nostri; eluceat in eum totius forma iustitiae, ut, bonam rationem dispensationis sibi credite redditurus, aeternae beatitudinis premia consequatur. Per dominum. 463

Apéndices

PONTIFICAL ROMANO-GERMÁNICO
(PRG XVI, 29)

Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis misticis instituta creverunt, ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum, sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazarum et Ithamarum filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis predicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostre, domine, quaesumus, haec adiumenta largire, qui, quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, omnipotens Deus, pater, in hos famulos tuos N. Presbiterii disgnitatem, innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis, ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri; eluceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, eternae beatitudinis praemia consequantur. Per eundem. Eiusdem.

464

Apéndices

PONTIFICAL ROMANO (1595)
(PRT 112)

De ordinatione Presbyteri Vere dignum & iustum est, aequum, & salutare nos tibi semper, & vbique gratias agere, Domine sancte, pater omnipotens, aeterne Deus, honorum auctor, & distributor omnium dignitatum; per quem proficiunt vniuersa; per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum. Vnde & Sacerdotales gradus, atque officia Leuitarum, Sacramentis mysticis instituta creuerunt: vt cum Pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis, & operis adiumentum, sequentis ordinis viros, & secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysi spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus vsus, in popul innumeras multitudines facile gubernauit. Sic & in Eleazarum, & Ithamarum filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti; vt ad hostias salutares, & frequentioris officis Sacramenta ministerium sufficeret Sacerdotum. Hac prouidentia, Domine, Apostolis filii tui Doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicationibus impleuerunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adiumenta largire; qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quasumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos Presbyterii dignitatem; innoua in visceribus eorum spiritum sanctitatis; vt acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant; censuramque morum exemplo suae conuersationis insinuent. Sint prouidi cooperatores ordinis nostri; eluceat in eis totius forma iustitiae, vt bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur.

465

Apéndices

DE ORDINATIONE PRESBYTERI
ODPE 43-44

Adesto, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, humánae dignitátis auctor et distributor omnium gratiárum, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationabilis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum.

Unde sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis misticis instituta creverunt: ut cum Pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres.

Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti; quibus ille adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernavit.

Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti; ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta meritum suficeret sacerdotum. 466

Apéndices

Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt.

Quaepropter infirmitate quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adiumenta largire; qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hunc famulum tuum Presbyterii dignitatem; innova in visceribus eius Spiritum sanctitatis; acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineat, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet.

Sit probus cooperator ordinis nostri, ut verba Evangelii usque ad extremum terrae perveniant et nationum plenitudo, in Christo congregata, in unum populum Dei sanctum convertatur.

Per Dominun nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

467

Apéndices

PREX ORDINATIONIS PRESBYTERORUM

3

6

9

Adesto, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, humanae dignitatis auctor et distributor omnium gratiarum, per quem proficitunt universa, per quem cuncta firmantur, qui ad efformandum populum sacerdotalem ministros Christi Filii tui, virtute Spiritus Sancti, in eodem diversis ordinibus disponis. Iam in priore Testamento officia sacramentis mysticis instiuta creverunt: ut cum Moysen et Aaron regendo el sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti; quibus ille adiutoribus usus populum tuum facilius gubernavit. Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad sacrificia tabernaculi, quae umbra erant futurorum bonorum, meritum sufficeret secundum Legem sacerdotum.

12

15

18

21

24

468

Apéndices

27

Novisime vero, Pater sancte, Filium tuum in mundum misisti, Apostolum et Pontificem confessionis nostrae Iesum. Ipse tibi per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum, et Apostolos suos, sanctificatos in veritate, missionis suae participes effecit; quibus comites addisdisti ad opus salutis per totum mundum nuntiandum atque exercendum.

30

33

36

469

Apéndices

39

Nunc etiam infirmitati nostrae, Domine, quaesumus, hos adiutores largire quibus in apostolico sacaerdotio fungendo indigemus. Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem; innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis; acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent.

42

45

470

Apéndices

48

51

Sint probi cooperatores Ordinis nostri, ut verba Evangelii, eorum praedicatione in cordibus hominum, Sancti Spiritus gratia, fructificent et usque ad extremum terrae perveniant. Sint nobiscum fideles dispensatores mysteriorum tuorum, ut populus tuus per lavacrum regenerationis innovetur et de altari tuo reficiatur, utque reconcilientur peccatores et subleventur infirmi. Sint nobis iuncti, Domine, ad tuam deprecandam misericordiam pro populo ipsis conmisso atque pro universo mundo. Sic nationum plenitudo, in Christo congregata, in unum populum tuum, in Regno tuo consummandum, convertatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

54

57

60

63

66

69

72

471

Apéndices

TRADUCCIÓN ESPAÑOLA
(Pontifical Romano reformado por mandato del Concilio Vaticano II, promulgado por Su Santidad el Papa Pablo VI y revisado por Su Santidad el Papa Juan Pablo II, aprobado por la Conferencia Episcopal Española y confirmado por la Congregación para el Culto Divino y la Disciplina de los Sacramentos. Ordenación del Obispo, de los Presbíteros y de los Diáconos, Barcelona 1998, 131)

Asístenos Señor, Padre Santo, Dios todopoderoso y eterno, autor de la dignidad humana y dispensador de todo don y gracia; por ti progresan tus criaturas y por ti se consolidan todas las cosas. Para formar el pueblo sacerdotal, tú dispones con la fuerza del Espíritu Santo en órdenes diversos a los ministros de tu Hijo Jesucristo. Ya en la primera Alianza aumentaron los oficios, instituidos con signos sagrados. Cuando pusiste a Moisés y Aarón al frente de tu pueblo, para gobernarlo y santificarlo, les elegiste colaboradores, subordinados en orden y dignidad, que les acompañaran y secundaran. Así, en el desierto, diste parte del espíritu de Moisés, comunicándolo a los setenta varones prudentes con los cuales gobernó más fácilmente a tu pueblo. Así también hiciste partícipes a los hijos de Aarón de la abundante plenitud otorgada a su padre, para que un número suficiente de sacerdotes ofreciera, según la ley, los sacrificios, sombra de los bienes futuros. Finalmente, cuando llegó la plenitud de los tiempos, enviaste al mundo, Padre santo, a tu Hijo, Jesús, Apóstol y Pontífice de la fe que profesamos. Él, movido por el Espíritu Santo, se ofreció a ti como sacrificio sin mancha, y habiendo consagrado a los apóstoles con la verdad, los hizo partícipes de su misión; a ellos, a su vez, les diste colaboradores para anunciar y realizar por el mundo entero la obra de la salvación.

472

Apéndices

También ahora, Señor, te pedimos nos concedas, como ayuda a nuestra limitación, estos colaboradores que necesitamos para ejercer el sacerdocio apostólico. TE PEDIMOS, PADRE TODOPODEROSO, QUE CONFIERAS A ESTOS SIERVOS TUYOS LA DIGNIDAD DEL PRESBITERADO; RENUEVA EN SUS CORAZONES EL ESPÍRITU DE SANTIDAD; RECIBAN DE TI EL SEGUNDO GRADO DEL MINISTERIO SACERDOTAL Y SEAN, CON SU CONDUCTA, EJEMPLO DE VIDA. Sean honrados colaboradores del orden de los obispos, para que por su predicación, y con la gracia del Espíritu Santo, la Palabra del Evangelio dé fruto en el corazón de los hombres y llegue hasta los confines del orbe. Sean con nosotros fieles dispensadores de tus misterios, para que tu pueblo se renueve con el baño del nuevo nacimiento, y se alimente de tu altar; para que los pecadores sean reconciliados y sean confortados los enfermos. Que en comunión con nosotros, Señor, imploren tu misericordia por el pueblo que se les confía y a favor del mundo entero. Así todas las naciones, congregadas en Cristo, formarán un único pueblo tuyo que alcanzará su plenitud en tu Reino. Por nuestro Señor Jesucristo, tu Hijo, que vive y reina contigo en la unidad del Espíritu Santo y es Dios por los siglos de los siglos.

473

Apéndices

PREX ORDINATIONIS EPISCOPI

Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui in excelsis habitas et humilia respicis, qui cognoscis omnia antequam nascantur, tu qui dedisti in Ecclesia tua normas per verbum gratiae tuae, qui praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti principes et sacerdotes, et sanctuarium tuum sine ministerio non derelequisti, cui ab initio mundi placuit in his quos elegisti glorificare: Et nunc effunde super hunc electum eam virtutem, quae a te est, Spiritum principalem, quem dedisti dilecto Filio tuo Iesu Christo, quem ipse donavit sanctis Apostolis, qui constituerunt Ecclesiam per singula loca ut sanctuarium tuum, in gloriam et laudem indeficientem nominis tui. Da, cordium cognitor Pater, huic servo tuo, quem elegisti ad Episcopatum, ut pascat gregem sanctum tuum, et summum sacerdotium tibi exhibeat sine reprehensione, serviens tibi nocte et die, ut incessanter vultum tuum propitium reddat et offerat dona sanctae Ecclesiae tuae; da ut virtute Spiritus summi sacerdotii habeat potestatem dimittendi peccata secundum mandatum tuum; ut distribuat munera secundum praeceptum tuum et solvat omne vinculum secundum potestatem quam dedisti Apostolis; placeat tibi in mansuetudine et mundo corde, offerens tibi odorem suavitatis, per Filium tuum Iesum Christum, per quem tibi gloria et potentia et honor, cum Spiritu Sancto in sancta Ecclesia et nunc et in saecula saeculorum.

474

Apéndices

PREX ORDINATIONIS DIACONORUM

Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, gratiarum dator, ordinum distributor officiorumque dispositor, qui in te manens innovas omnia, et sempiterna providentia cuncta disponens, per verbum, virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cuius corpus, Ecclesiam tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque conexam distinctione membrorum, compage mirabili per Spiritum Sanctum unitam, in augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus trinos gradus ministrorum nomine tuo servire constituens, sicut iam ab initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium explendum. Sic in Ecclesiae tuae exordiis Apostoli Filii tui, Spiritu Sancto auctore, septem viros boni testimonii delegerunt, qui eos in cotidiano ministerio adiuvarent, ut ipsi orationi et praedicationi verbi abundantius possent instare, et electis illis viris per orationem et manus impositionem mensarum ministerium commiserunt. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, Domine, placatus intende, quos tuis sacris altaribus servituros in officium diaconii suppliciter dedicamus. Emitte in eos, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roborentur.

475

Apéndices

Abundet in eis evangelicae forma virtutis, dilectio sine simulatione sollicitudo infirmorum ac pauperum, auctoritas modesta, innocentiae puritas et spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, et suae conversationis exemplo imitationem sanctae plebis acquirant, et, bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, quatenus, Filium tuum, qui non venit ministrari sed ministrare, imitantes in terris, cum ipso regnare mereantur in caelis. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

476

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful