Está en la página 1de 1

LENGUA Y CULTURA LATINAS I 2020

PRIMER PARCIAL: historias del ciclo troyano

MODALIDAD: domiciliario, individual.


FECHA LÍMITE DE ENTREGA: lunes 10/8.
N.B.: Mandar fotos del análisis hecho en el cuaderno o documento de word, según prefieran. Tengan a bien colocar la traducción
debajo de cada oración para agilizar la corrección.
Enviar el archivo al mail de la cátedra: latin1ffyh@gmail.com y no olvidar consignar nombre y apellido.

 Analizar y traducir los siguientes textos:

Malum discordiae

Olim erant dei Olympi in magno convivio, quia dea Thetis nubebat Peleo; Apollo et Musae canebant
lyra; etiam Mars in Olympo erat cum fratre Vulcano. Omnes dei per totum Olympum celebrabant,
ridebant et bonum vinum Dionysi bibebant.
Sed una dea invitatum non habebat: Eris, dea discordiae.
Eris, irata, ad convivium venit et malum aureum ad mensam iacit. Eris dicit: “Ego donabo malum
aureum pulchrae deae. Quae dea pulcherrima est?” Tunc Iuno, Minerva et Venus dicunt: “Ego
pulcherrima sum! Ergo, ego malum aureum habebo!” Sic, discordia est inter tres magnas deas! Ceteri
dei Olympi tacebant, quia tres deae valde pulchrae erant. Quomodo eligere unam dearum?
Tunc, Iuppiter mandatum Mercurio mittit: “Mercuri, malum aureum capies, et cum Iunone, Minerva
et Venere ab Olympo ad terram venies. In terra invenies Paridem: Paris, pastor filius regis Troiae,
arbiter pulchritudinis dearum erit.”

Iudicium Paridis

Tres deae –Iuno, Minerva et Venus– ad terram cum Mercurio venerunt, et invenerunt Paridem, pastorem
filium regis Troiae.
Deae Paridi dixerunt: “Quae inter nos pulcherrima est?” Et Paris deis dixit: “Omnes vos valde pulchrae
estis!”
Mercurius Paridi dixit: “Sed tu, Paris, tantum unam deam eliges. Cum elegeris unam dearum, tunc
malum aureum deae victrici dabis”.
Paris sedit, malum aureum manu cepit, deas vidit… et deis dixit: “Ego dubito, quia omnes vos valde
pulchrae estis!”. Tunc, coram Mercurio deae magna dona Paridi promiserunt:
“Si Paris Iunonem eligit, imperium Asiae Paridi praebebo”, regina deorum dixit.
“Si Paris Minervam eligit, prudentiam et victoriam in omnibus bellis Paridi donabo”, dea sapientiae dixit.
Dea amoris pulchritudinisque tandem dixit: “Si Paris Venerem eligit, Paridi dabo amorem formosissimae
mulieris in tota terra: Helenae”.
Ante promissiones dearum, Paris dubitaverat. Sed post promissionem Veneris, iam non dubitavit.
Paris tandem dixit: “Ego malum aureum Veneri do, quia Venus pulcherrima dea est”. Venus valde felix
erat! Iuno tamen Minervaque iras irritaverant, sed tacuerunt…
Venus igitur promissionem servavit, et Paridi Helenam dedit. Sed… Helena caelebs non erat, quia
Menelao nupserat…!

También podría gustarte