Está en la página 1de 9

Morphologia (linguistica)

Morphologia[1] linguistica est scientia quae internam verborum structuram eiusque particulas minimas, scilicet morphemata,
explicat. Cum phonema minima pars distinctiva linguae sit, morphema minima pars significativa est, quae igitur significationem
propriam habet. Cum de explicandis morphematum structura phonematica eiusque alternationum condicionibus agitur, morphologia
et phonologia inter se fines consociant. Cum autem de significationibus et functionibus morphematum explicandis agitur,
morphologia cum syntaxi et semantica fines communicat.

Morphologia in flexuram et derivationem dividi solet.


In flexura de declinandis nominibus coniugandisque
verbis agitur, per derivationem autem verba a
simplicioribus radicibus aut stirpibus ratione ducuntur.
Ad morphologiam etiam morphotaxis pertinet, quae
ordinem morphematum tractat. Morphotaxis enim ad
operationes formales refertur, quibus verborum formae
componuntur.

Index
Verbum
De statu verborum
De verbis cognoscendis
De formarum ambiguitate Structura verbi Theodiscae.

De structura interna verborum


De confiniis morpharum
Quomodo designentur functiones
grammaticae
Alia genera morpharum
Morphemata et allomorphae
De alternatione morphophonematica
De condicionibus phonematicis
De condicionibus grammaticis
De condicionibus lexematicis
De suppletione
De morphologiis IA et IP
Divisiones morphologicae
De distributione morphematum
Notae
Bibliographia

Verbum
Grammatica moderna in duobus principiis structuralibus consistit, quorum alterum verbum, altera sententia est. Omnibus enim
linguis sentientiae et verba sunt. Sententiae ex verbis, verba autem dicta ex phonis constant. Verba et sententiae quid sint, plus
minusve omnes scimus, sed difficiles sunt hae notiones definitu.
De statu verborum
Verba item ad morphologiam et ad syntaxin pertinent. In morphologia enim de structura interna verborum agitur, in syntaxi autem,
quomodo sententia ex verbis ordine positis componantur
, explicatur. Hae omnes unitates verba vocari solent:

1. piscis
2. piscis, piscem, pisci, pisce, pisces, piscium, piscibus
3. piscis, piscatio, piscator, piscatrix, piscatus, pisciculus, piscina, piscor, piscosus
4. piscicapus.
Verbum in (1) adnotatum est lemma, quod in lexico velut aditum ad vim et usum verbi dat, aut verba alterius linguae idem fere
significantia praebet. Verba in (2) prolata formae declinatae sunt. Verba in (3) citata, a radice pisc- ducta, derivata vocantur. Denique
verbum (4) compositum nuncupatur, verba autem (1)-(3) simplicia sunt.

Verba aliquid significant vel saltem significationes a locutore mente conceptas subindicant. Constat significationem rem subtilem
multiplicemque esse, ut ex his apparet verbis, quibusCicero Catilinam adloquitur:[2]

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos
eludet?

Verbis quae sunt abutere, patientia, furor, eludet significatio talis est, qualis in usu cotidiano intellegitur
. Quae verba igitur conceptum
vel notionem aliquam, sicut notionem abutendi, significant, et ad res veras aut eventa mundi referuntur. Ceterorum verborum
significationes alia ratione intelleguntur. Quo ad cursum temporis referri potest; usque ad finem. Tandem est particula, quae
quaestioni colorem mirabundum addit. Catilina nullam notionem significat, sed nomen indicat certi hominis; neque etiam nostra,
tuus, nos notionem ullam significant, sed homines in mundo agentes indicant. Quam est particula interrogativa, qua modus temporis
(diu) rogatur. Iste contemnentem in adversarium voluntatem locutoris ostendit. Ad summam, notio 'verbi' sola significatione definiri
non potest, nam verbis alii quoque usus sunt.

Sententia dicta (et scripta) ex verbis componitur. Verba in linguis (sicut Latina et Finnica) quae libero verborum ordine utuntur
admodum libere in sententiis componendis disponi possunt, sicut hic:

1. abutere patientia nostra


2. patientia abutere nostra
3. nostra patientia abutere
4. abutere nostra patientia
5. nostra abutere patientia
6. patientia nostra abutere
Omnes sententiae in (1)-(6) enumeratae eandem propositionem exprimunt. Quamquam enim permutatione verborum nulla differentia
grammatica aut semantica (propositionalis) fit, certe non sine differentia pragmatica sunt illae sententiae. Pragmaticae enim
differentiae tenuissimis discriminibus consistunt, prout omnia circa poscunt unum ex verbis vi et pondere proferri. Sunt etiam verba,
praesertim particulae, quae libere permutari non possunt, sicut particula adversativa autem, quod post secundum verbum sententiae
poni debet:

1. Ciliciam autem firmiorem fore si aequitatis nostrae particeps facta esset


(Cic. Fam. 15.1.3)
2. *autem Ciliciam firmiorem fore si aequitatis nostrae particeps facta esset
3. *Ciliciam firmiorem autem fore si aequitatis nostrae particeps facta esset
Locus certarum particularumaccentu carentium sicut autem et enim legi Wackernagel congruit.

De verbis cognoscendis
Quamquam sententiae ex verbis ordine positis constant, confinia verborum dictorum in flumine orationis exprimi non solent. Immo,
verba saepe ita pronuntiantur, ut prioris syllaba extrema initio sequentis implicentur. Itaque in confiniis verborum processus sandhi
fiunt, sicut assimilationes,[3] quibus cognobilitas obscurari potest. Quae cum ita sint, verborum ex tenore loquendi cognitio indicinas
phoneticas poscit. Accentus principalis, si locus eius praedici potest, ad verbum ab proximo mente separandum non mediocriter
confert. In lingua Latina accentus principalis auditori indicat confinium verbi (#) post duas syllabas aut, si proxima brevis est, tres
syllabas reperiri; exemplo suntoratoris / ō·rā·tṓ·ris # / et oratoria / ō·rā·tṓ·ri·a # /.

Cognitio verborum (vel potius eorum formarum) tandem in vocabulario et grammatica posita est. Interdum una et eadem forma dicta
aut scripta diversa lemmata celat distinctasque descriptiones grammaticas poscit, sicut consule, quae et 'consulem' et 'consulendi'
verbum indicare potest, autarces, quae et 'arcem' et 'arcendi' verbum significare potest.

De formarum ambiguitate
Ambiguitas formarum verborum structuralis homonymia est, quae in homographia, ambiguitate orthographica, et homophonia,
ambiguitate phonematica, consistit. Verbum singulare modo homonymum modo homographum modo homophonum appellatur.
Exemplo est verbum Suecicum för, quod octo verba grammatica exhibet, quorum sex ad dif
ferentes partes oratonis pertinent:

1. Praepositio: Blind för kritiken ('caecus ad reprehensionem')


2. Adverbium ('ante'): Vem drog för gardinen? ('quis obduxit velum?')
3. Adverbium modi: Kärran är för dyr ('currus est nimis carus')
4. Coniunctio explicatrix:Pojken får inte gå ut, för han är sjuk ('puero non licet exire,nam aeger est')
5. Nomen substantivum: Båtens för krossades ('navigii prora fracta est')
6. Imperativus: För inte bort vinet! (Ne abstuleris vinum!')
7. Praesens indicativi: Nu för jag bort vinet ('Nunc aufero vinum')
8. Compositum adiectivum:arbetsför ('laboris patiens'), beslutsför ('capax diiudicandi')
Homonyma Latina aequiperari solent homophonis, quorum exemplo sunt aequor [1] 'planities', [2] 'aliquis me aequat'; apium [1]
'selinon', [2] 'apicularum'; canis [1] 'canis', [2] 'tu cantas'; ius [1] 'iuscellum', [2] 'iustitia'; paries [1] 'paries', [2] 'tu fetum edes'; pellis
[1] 'pellis', [2] 'tu loco moves'; etc. Homographorum autem numerus magnus est, quia longae vocales a brevibus scriptione distingui
non solent, sicut ara /arā/:/ārā/; cani /canī/:/cānī/; edo /edō/:/ēdō/; fugit /fugit/:/fugit/; labor /labor/:/lābor /; latus /latus/: /lātus/; lego
/legō/:/lēgō/; nitor /nitor/:/nītor/; etc.

Formae verbi Anglici cut /kʌt/ quinque intellectus sunt. Est enim non solum forma finita praesentis, excepta tertia persona singularis,
et praeteriti temporis (We cut down the forests, 'silvas caedimus / cecidimus') sed etiam forma infinitivi (We want to cut down the
forests, 'silvas caedere volumus') et participii praeteriti (We had cut down the forests, 'silvas cecideramus'). Praeterea, cut etiam
nomen substantivum est. Copia homonymorum in linguis variat. Sermoni Anglico homonyma non rara sunt, ut in hac sententia
commenticia: Her hand had come to rest on that very book, 'manus eius tandem supra illum ipsum librum iacebat', ubi omnia verba
singula duobus saltem modis intellegi possunt; verbi gratia that singillatim his saltem modis intellegi potest: pronomen
demonstrativum, pronomen relativum, coniunctio subordinativa. Homonymia nihilo minus perraro intellectui obest, nam sententia
dicta aut scripta ex scientia mundi atque ex omnibus circa intellegitur.

De structura interna verborum


Descriptio morphologica ad phonematicas et orthographicas verborum formas pertinet. In describenda structura morphologica finis
est, ut minimae particulae significativae in verborum formis definiantur. Quae descriptio velut verbi corporis (ex phonematum
litterarumve ordine constantis) dissectione efficitur, qua operatione morphae ut segmenta anatomica grammaticae definiuntur.
Morphis sua cuique significatio propria aut functio grammatica est. His formis utamur exemplis: sōl, sōlem, sōlis, sōlī, sōle.
Percipimus ilico verbi formam q.e. sōlem in duo significativa secari posse segmenta, quae sunt /sōl/, morpha lexicalis, et /em/,
morpha portmanteau, quae duas in se functiones grammaticas includit, quae sunt 'accusativus' et 'singularis'. Eadem opera hoc
habemus paradigma morpharum grammaticarum: /em, is, ī, e/, quibus suae cuique functiones sunt.

Etiam morphae linguarum minus notarum describi possunt, dum copia verborum conlectorum satis magna sit. Exemplo sunt haex
verba ex dialecto Zacapoaxtlaca linguae Aztecorum excerpta:[4]

3. nitʃokas 'flebo' 5. nitʃokaka 'fleveram'


1. nitʃoka 'fleo'
4. nitʃokak 'flevi' 6. tʃoka 'flet'
2. nitʃokaja 'flebam'
7. tʃokah 'flent' 9. tʃokajah 'flebant' 11. titʃokakah 'fleveramus'
8. tʃokaja 'flebat' 10. titʃokah 'flemus'
Dubium non est, quin haec verba ex variis morphis constent. Sed confinia morpharum incerta et ancipitia sunt. Omnia verba /n/
phonemate incohata ad primam personam referri videntur; experiendum est tamen, utrum morpha illa /n-/ an /ni-/ an /nit-/ (etc.) sit.
Verborum autem /t/ phonemate incohatorum subiectum grammaticum tertia persona est, quae cogitari potest hoc segmento designari.
Probsbilius tamen est tertiam personam nulla morpha phonematica significari — aliqui hic de "morpha zero" loquuntur — nam cum
/t/ segmentum in his omnibus verborum formis eodem loco (q.e. ante /ʃ/) inveniatur, fieri potest, ut ad 'flendi' verbi stirpem pertineat.
Si ita sit, prima persona pluralis ('nos') /ti-/ morpha singificetur. Itaque categoria personae morpha praefixa designari videtur. Forma
tʃoka tamen per se stat neque ullas additicias morphas grammaticas habet. Tempus imperfectum (aut progressivum) /-ja/, futurum /-s/,
perfectum /-k/, plusquamperfectum /-ka/ suffixis indicantur. Etiam numerus pluralis suffixo (q.e. /-h/) indicatur. Per has formas
phonotaxis quoque notitiam habemus, nam suffixa temporalia suffixo numerali praeponi debent:

Persona Stirps Tempus Numerus


ni tʃoka
ni tʃoka ja
ni tʃoka s
ni tʃoka k
ni tʃoka ka
tʃoka
tʃoka h
tʃoka ja
tʃoka ja h
ti tʃoka h
ti tʃoka ka h
Quomodo igitur dicatur 'flevit'? Nixi cognitione quam per descriptionem grammaticam adepti sumus (prae)dicere possumus: tʃokak.
At possumusne secure, quomodo dicatur 'flebunt', praedicere? Incertum enim est, num praedictio grammatica hic constet, nam forma
?tʃokash grammatica generata difficilis pronuntiatu videtur.

De confiniis morpharum
Quotae morphae sunt verbi formae q.e. calceamentariusque? Segmentum certissimum est que inclinativum, quod — contra ac τε
Graecum — sine spatio verbo priori adiungi solet. Calceamentarius a nomine deverbali q.e. calceamentum ductum est.
Calceamentum autem, itemque calceator 'qui calceat, calceolarius', a stirpe verbali /kalkeā-/ ductum est sicut blandimentum et
blanditor a blandiendi verbi stirpe /blandī-/ ducta sunt. Nam /ā/ et /ī/ vocales stirpales coniugationem designant; itaque segmenta
propria sunt /kalke+ā+/ et /bland+ī+/. Quae cum ita sint, nihil obstat, quin formam q.e. calceamentariusque ex sex morphis constare
ponamus, quae sunt calce+a+ment+ari+us+que. Quae morphae in aliis quoque nominibus reperiuntur. Dixerit quidem quispiam
morpharum numerum nihilo minus septem esse, quod calceus a radice /kalk-/ (unde calx 'pars posterior imi pedis, calcaneum') et
verbum denominativum calcare) derivatum sit: calc+e+a-ment+ari+us+que. Quae quidem descriptio derivationem etymologicam
derivatione synchrona miscet. Quamquam enim calceus olim temporibus perantiquis a calce (vel potius radice /kalk-/) suffixo
adiectivo +eo+ ductum esse videtur, origo derivati *calc+eo+s addito tempore locutores fugit, et significatio 'ad calcem pertinens'
speciatim ad 'caliginem' vel 'calceamentum' relata est, neque igitur relatio "calceus a calce", cum significationes nimium differrent,
iam conscientiae linguae locutorum congruebat.

Quomodo designentur functiones grammaticae


In compluribus linguis functiones grammaticae eodem modo designantur, sc. affixis radicibus stirpibusve additis, quibus verba
multiiuga ex simplicioribus deriventur. Suffixa usitatissima sunt. In linguis enim quaeagglutinativae dicuntur, morphae grammaticae
ita concatenantur, ut cuique functio propria sit. Exemplo utamurlingua Finnica:

1. kallio 'saxum' | /kallio/ n


' ominativus singularis'
2. kalliossa 'in saxo' | /kallio+ssa/ i'nessivus singularis'
3. kallioissa 'in saxis' | /kallio+i+ssa/ 'inessivus pluralis',
in quibus confinia morpharum designationesque functionum perspicua sunt. Pluralis enim numerus /i/ morpha, nominativus autem
casus /ssa/ morpha designantur. At in linguis fusionalibus aliter res se habet.

Cum enim in linguis agglutinativis morphis grammaticis sua cuique formae et significati congruentia sint, linguae fusionales sicut
Latina eiusmodi simplicitate carent. Exemplo sit verbi forma lupum, quae ex radice /lup/ et suffixo /um/ constat, in qua morpha
grammatica inter se confusae sunt duae functiones grammaticae (aut tres, si genus grammaticum his adnumeratur). Eiusmodi morpha
portmanteau velut vidulus est, in quo tres functiones q.s. {CASUS:
ACC & NUMERUS:SG & GENUS:MASC} adnumeratae sunt. Nec
semper clarum est, quomodo morphae secandae sint. Exemplo sit forma q.e. lupam. Utrum /lupa+m/ an /lup+am/ describendum est?
Posita forma q.e. /lup+am/ eandem describendi rationem sequamur ac in describenda forma q.e. /lup+um/. Itaque suffixo haec
descriptio adnumeretur: /am/:{CASUS:ACC & NUMERUS:SG & GENUS:FEM}. Sin autem /lupa+m/ descriptionem posuerimus,
dicere poterimus generis communis accusativum simpliciter morpha portmanteau /m/ designari; itaque /m/:{CASUS:ACC &
NUMERUS:SG}. At stirpi /lupa/ status {GENUS:FEM} adnumeretur. Eadem opera etiam lupum formae descriptio sit /lupu+m/, in
qua /lupu/ in radicem /lup/ et vocalem thematicam /u/ (vel /o/, quae veritati historicae congruat; cf. Grc. λύκ+ο+ν) distribuitur. Quae
describendi ratio veritatem historicam repetens praeferri solet praesertim a phonologis generativis, qui a forma fundamentali
/lup+o+m/ regula phonologica q.e. "o → u / __ m#" lupum ducunt. Hic quidem nostrum non est unam alteramve solutionem
commendare.[5]

In aliquot verbis consonanti nasali in radicem insita stirps praesentis temporis designatur, sicut

Radix Praesens Perfectum Aliae formae


frag- frango fregi fragmentum
rup- rumpo rupi ruptum
si- sino sivi situm
tud- tundo tutudi tus(s)um
fig- (cf. figura, figulus) fingo finxi fictum
iung- < iug- (cf. iugum) iungo iunxi iunctum
sanc- < sac- (cf. sacer) sancio sanxi sanctum
Quae quidem infigendi ratio a lingua Protoindoeuropaeaprofecta iam in lingua Latina paene obsoleta est. Non enim desunt verba, ex
quibus stirps praesens ad totam (cf. iungo) aut paene totam (cf. fingo, finxi, fictum; pingo, pinxi, pictum) coniugationem extenta est.
Itaque stirpes iung- et sanc- solum per etymologiam ad radices iug- et sac- referri possunt.[6]

Verba fortia linguarum Germanicaruminterdum ad morphas portmanteau referuntur


. Videantur aliquot verba Suecica:

Radix Significatio Praesens Imperfectum


skin- 'lucere' skiner sken
drag- 'trahere' drager drog
flyg- 'volare' flyger flög
giv- 'dare' giver gav
bjud- 'praebere' bjuder bjöd
Exemplo sit forma flög ('volabat'), cuius significatio {'volare' & IMPERF} nullo certo segmento morphematico designatur. Nonnullis
visum est morpha processuali uti: fl[y→ö]g. Quae quidem ratio describendi admodum ieiuna manet, nisi ad aliquam figuram
generalem referri potest. Constat enim verba fortia apophoniam protoindoeuropaeam reverberare. Apophonia autem mechanismum
morphologicum exhibet, qui cum "interdigitatione"Semitica conferri potest, in quaconsonantibus radicalibus significatio lexicalis (ut
k–t–b 'scribere') vocalium autem alternationibus functiones grammaticae et verborum derivationes designantur
, sicut kataba 'scribebat
(ille)', kitab 'liber'.

Alia genera morpharum


Morphae ordine radicibus vel stirpibusaffigendae principalem rationem morphologicam ostendunt; unde etiam exstitit notio morphae
zeri specie phonematica carentis. Si enim putamus omnia nomina Latina sic conformari, ut stirpi (vel radici) morpha functionem
grammaticam significans suffigatur, generis neutri nominativus singularis necessario morpham zero exhibet:

Radix Exitus casus Species


/tūs/ /+∅/ tus
/turri/ /+s/ turris
/ark/ /+s/ arx
Constat tamen morpham zeri unam tantum describendi rationem esse, qua praesertim structuralistae Americani annis 1940 et 1950
usi sunt. Alii alias rationes (sicut morphas portmanteau) praeferunt.

Sunt etiam morphae quae per se nihil significare videntur sed praesentia ipsa significationi verbi compositi cognoscendae serviunt,
sicut Angl. cranberry 'oxycoccus' (< cran ' ' + berry 'baca'), Suec. körsbär 'cerasum' (< körs ' ' + bär 'baca'), snåljåp 'homo avarus et
tenax' (< snål 'avarus' + jåp ' '; Fin. rutiköyhä 'perpauper' (< ruti ' ' + köyhä 'pauper'), etc. Eiusmodi morphae residuae, quarum
significationes ex conscientia linguistica locutorum deciderunt, saepe etymologia clarescunt.

Morphemata et allomorphae
Phonae (sive segmenta pronuntiationis) in phonologia uni et eidem phonemati adsignantur, si sunt in distributione complementaria,
quae dicitur. Phonae uni et eidem phonemati adsignatae, sicut [p] et [ph] in lingua Anglica, sunt allophonae. Eadem ratione etiam
morphae suo quaeque morphemati (sive minimae particulae significativae cuiuspiam linguae) adsignantur. Exemplo sunt hae
verborum formae Finnicae:

4. päässä 'in capite'


1. maassa 'in terra'
5. piissä 'in silice'
2. kuussa 'in luna'
6. pyyssä 'in attagine'
3. suossa 'in palude'
Inessivus singularis morphis +ssa et +ssä designatur, quarum neutra pro altera substitui potest: utrum +ssa aut +ssä eligatur, in
harmonia vocali positum est. Itaque +ssa et +ssä, quibus eadem functio grammatica designatur, eiusdem morphematis allomorphae
sunt. Morphemata quomodo intellegenda sint, quaestio separata est.

De alternatione morphophonematica
De his rebus etiam morphophonologia praecipit.

Ut supra diximus, morphae ad quodpiam morphema pertinentes allomorphae huius morphematis sunt. Quomodo allomorphae inter se
referantur, variis modis describi potest.

De condicionibus phonematicis
Inessivi formae Finnicae, quibus supra usi sumus exemplis, in allomorphis inter se, prout harmonia vocalis dicit, alternantibus
consistunt:

1. +ssa, si radix cui suffigitur ex vocalibus posticis (u, o, a) constat


2. +ssä, si radix ex vocalibus anticis (i, y, e, ä, ö) constat.
Itaque manifestum est, phonematicas esse condiciones, quibus hae allomorphae suae quaeque radici suffiguntur, Cum a et ä (vel
potius /ɑ/ et /æ/) phonemata sint, de alternatione morphophonematica agitur. Cum condiciones huius alternationis in structura
phonematica radicum positae sint, de alternatione automatica agitur: puussä
* aut *pyyssa dicere non licet.

Quomodo describenda sit alternatio illa? Nonne allomorphas in quandam formam fundamentalem (sive morphema) redigere
simplicius est? Qua quidem ratione plurimi usi sunt. Itaque sunt qui allomorphas +ssa et +ssä ducut a forma fundamentali /+ssA/,
ubi /A/ aut archiphonema aut morphophonema est. Si archiphonema, de neutralizatione oppositionis agitur; si morphophonema, de
nota arbitrio facta agitur alternationem morphophonologicama ~ ä significanti.

In lingua Latina compluria exempla alternationis morphophonematicae proferri possunt, sicut mare ~ maria, facile ~ facilis, aut ius ~
iuris, urit ~ ustus, etc. In alternationibus / e ~ i / et / s ~ r / describendis uti possumus morphophonematibus:/marI/, /facilI/, /iuS/, /uS/
(ubi /I/ et /S/ sigla alternationum sunt). In classica quidem phonologia generativa huiusmodi alternationum "directionalitas"
observatur, nam quaestio est, utrum simplicius /i/ ab /e/ (id est: e → i) an /e/ ab /i/ (i → e), et /r/ ab /s/ (vel s → r) an /s/ ab /r/ (r → s),
ducatur. Si "i → e", regulam multo simplicioremscribere possimus, quae est:

i → e / __# (id est: in confinio verborum pro /i/ systematico /e/ substituitur)

Itaque condicio processus simplex est. Sin autem /i/ ab /e/ ducamus, condicionem huius processus multiplices sunt, et quidem multis
exceptionibus deformatae. Regulae autem supra scriptae quam paucissimae sunt exceptiones, quae praeterea ex verbis mercatoriis
constant, sicut gummi et sinapi.[7]

Alternationem "s ~ r" commentatiorhotacismi tractat.

De condicionibus grammaticis
Interdum condiciones phonematicae non sufficiunt. Locus illustris est concutio, concussi, concussum. Constat formam concussi a
forma systematica /konkut+s+ī/ duci posse (ubi /+s+/ stirpemperfecti indicat), posita regula assimilatoria, quae est:

t → s / __s

Quae regula in condicione phonematica posita est: "pro /t/ phonemate, si sequitur /s/, substituitur /s/." At quo modo describatur
concussum? Si rationem systematis habeamus, proficiscendum sit a forma /konkut+tum/. In forma /+sum/ a /+tum/ ducenda condicio
phonematica "t__" ditanda est condicione grammatica "PPP", quae est: "pro /t/ phonemate, si morpham incipit officio PPP fungentem,
substituitur /s/."

De condicionibus lexematicis
Si condicio cuiuspiam alternationis allomorpharum ad phonemata non refertur sed in lexemate (aut paucis tantum lexematibus) posita
est, de alternatione lexematica agitur. Constat inter omnes in lingua Anglica children (pro *childs) et oxen (pro *oxes) huiusmodi
alternationis specimen esse. Ambobus lexematibus, CHILD et OX, est adnotatio propria rectam flexuram indicans.

In lingua Latina mulabus libertabus deabus natabus filiabus equabus asinabus[8] dicitur, ne cum mulis libertis deis natis filiis equis
asinis masculini generis confundantur. Supellec- (cf. supellex) allomorpham supellectil- habet, quae in casibus obliquis adhibetur.

De suppletione
Morphae suppletivae eiusdem manci paradigmatis velut supplementa sunt. Gradus comparationis ad paradigma quoddam pertinent,
sicut carus carior carissimus. Sed bonus melior optimus (nec *bonior *bonissimus) dicebatur. Etiam tempora paucorum verborum,
sicut fero, his ex suppletivis constant:fer+o, tul+i, lā+tum.

De morphologiis IA et IP
Si allomorphae ad morphema quodpiam pertinentes ab aliqua forma fundamentali, et quidem abstracta, ducitur adhibita regula
(morpho)phonologica, quae elementorum substitutionem ut processum exhibet, de morphologia IP (Item and Process) agitur.
Exemplo est phonologia generativa (classica[9]), cuius formae fundamentales (vel "subiacentes") etiam formae systematico-
phonologicae appellantur. Cum formam mare a forma systematico-phonologica /mari/ supra duximus regula " i → e / __# ", ratione
morphologiae IP usi sumus.
Sin autem allomorphae ad certum morphema pertinentes ordine cum omnibus circa enumerantur, ratione morphologiae IA (Item and
Arrangement) utimur:

1. mare / __#
2. mari / (alibi)
Descriptio morphophonematica (sicut /marI/) ad utramque partem intellegi potest, nam /I/ morphophonema et phonema abstractum
[10]
(IP) et abbreviatio alternationis "/i/ ~ /e/" (IA) mente concipi potest.

Divisiones morphologicae
Morphae ad unum et idem morphema pertinentes allomorphae sunt. Constat igitur morphema copiam allomorpharum idem
significantium aut eandem functionem grammaticam habentium esse. Quae cum ita sint, morphema lemmatis vice fungi videtur.
Nihilo minus, interdum morphema eodem fere sensu dicitur ac morpha. Cum enim de suffixo loquimur, et morpham et morphema
significamus.

Morphemata in varias classes dividi possunt: si ad significationem referuntur, lexematica aut grammatica sunt; sin autem ad
distributionem, (ab)soluta aut nexilia sunt, quae, cum ad functiones syntacticas aut morphologicas referantur, ad nomina declinanda
et verba coniuganda nec non ad vocabula derivanda adhibentur. Morphemata absoluta in classes verbales dividuntur, quae sensu
syntactico partes orationis sunt. Classis morphematica est morphematum copia, quae quadam proprietate ab aliis copiis differt.
Substantiva Latina (sicut amor, pecunia, urbs, ...) certas proprietates communes habent, nam casu et numero declinantur, quam ob
rem classem morphematicam conficiunt.

De distributione morphematum
Morphemeta in duas classes dividi possunt, prout ex aliis morphematibus dependent aut non dependent.

Talia enim morphemata suae potestatis sunt, quae neque alia segmenta morphematica poscunt neque ex aliis dependent. Numerus
horum morphematum absolutorum ex natura typologica cuiusque linguae dependet, nam in lingua Anglica aliisque linguis analyticis
morphemata ex maxima parte soluta sunt. In Latino autem aliisque linguis flexivis numerus morphematum solutorum admodum
parvus est, nam absoluta sunt dic et fer, formae imperativi, itemque fur et sal, formae nominativi singularis, quae omnia etiam
morphemata radicalia sunt. Maxima quidem pars nominum et verborum ex morphematibus nexilibus constat; e.g. lupus, quamvis
difficile sit confinia morphematum ponere, ex stirpe et exitu constat. Morphemata absoluta linguae Latinae magna ex parte
coniunctiones sunt, sicut ac, aut, et, vel. Constat quidem distributione parum efficaciter morphemata inter se dividi posse, nam
coniunctiones, licet affixa morphologica non poscant, suo offico fungi nequeunt, nisiverba cum verbis coniungunt.

Morphemata nexilia et in lexematicis et grammaticis morphematibus consistunt. Cum illae radices sint, sicut hiem- et mont-, quae
sine suffixo esse nequeunt, morphemata grammatica, sicut -is (genetivum singularem significans), sine radice lexematica, cui
affigatur, esse non potest. Morphemata grammatica nexilia linguae Latinae sunt ā-, con-, in-, -it- (frequentativum), sicut āmittere,
conferre, inīre, fluitāre, etc.

Notae
1. A Graeco μορφή 'forma' + λόγος 'ratio'.
2. Cic. Cat. 1.1.
3. IM PACE (CIL VIII 10542) et IMBELLO (CIL III 4835).
4. Nida 1949.
5. Cf. Janson 1971; Matthews 1972.
6. Klausenburger 1976.
7. Sinape apud Apicium 6.4; 8.7.
8. Palaem. 533.
9. Chomsky & Halle 1968.
10. Demonstratio classica morphologiarum IA et IP est Hockett 1954.

Bibliographia
Anderson, Stephen R. 1992.A-Morphous Morphology. Cambridge: Cambridge University Press.
Bauer, Laurie. 2003. Introducing linguistic morphology. Iterum editum. Washington, D.C.: Georgetown University
Press. ISBN 0878403434.
——————. 2004. A glossary of morphology. Washington, D.C.: Georgetown University Press.
Bhatt, Christa. 1991. Einführung in die Morphologie. Hürth-Efferen: Gabel.
Bybee,J.L. 1985. Morphology. A Study of the Relation betweenMeaning and Form. Benjamins.
Chomsky, Noam A. & Halle, Morris. 1968.The Sound Pattern of Engllsh.New York: Harper & Row.
Dressler, Wolfgang U.; Mayerthaler, Willi; Panagl, Oswald; & Wurzel, Wolfgang U. 1987. Leitmotifs in Natural
Morphology. John Benjamins.
Haspelmath, Martin. 2011. The indeterminacy of word segmentation and the nature of morphology and syntax. Folia
Linguistica 45: 31-80.
Haspelmath, Martin & Sims, Andrea D. 2010.Understanding morphology. Iterum editum. Hodder Education.
Hockett, Charles. 1954. Two models of grammatical description. Word 10: 210-231.
Janson, Tore. 1971. The Latin third declension. Glotta 49: 111-142.
Katamba, Francis. 1993.Morphology. New York: St. Martin's Press.
Klausenburger, Jürgen. 1976. (De) morphologization in Latin. Lingua 40: 305-320.
Lehmann, Christian, Geert Booij & Joachim Mugdan. (ed.) 2000.Morphologie. Ein internationales Handbuch zur
Flexion und Wortbildung. 1. Halbband. Berlin & New Y ork: W. de Gruyter (Handbücher zur Sprach- und
Kommunikationswissenschaft, 17.1).
Lehmann, Christian, Geert Booij, Joachim Mugdan & Stavros Skopeteas. (ed.) 2004. Morphologie. Ein
internationales Handbuch zur Flexion und Wortbildung.2. Halbband. Berlin & New York: W. de Gruyter (Handbücher
zur Sprach- und Kommunikationswissenschaft, 17.2).
Matthews, Peter H. 1972.Inflectional Morphology. A Theoretical Study Based on Aspects of Latin Verb Conjugation.
Cambridge: Cambridge University Press.
——————. 1991. Morphology. Cambridge: Cambridge University Press.
Mel'čuk, Igor A. 2006. Aspects of the theory of morphology. Berlin: Mouton.
Monteil, Pierre. 1996. Eléments de phonétique et de morphologie du latin.Nathan.
Nida, Eugene A. 1949.Morphology. The Descriptive Analysis of Words. Ann Arbor: University of Michigan Press.
Plank, Frans. 1979. The functional basis of case systems and declension classes: from Latin to Old French.
Linguistics 17: 611-640.
——————. 1999. Split morphology: How agglutination and flexion mix.Linguistic Typology 3: 279-340.
Spencer, Andrew. 1991. Morphological theory. An introduction to wordstructure in generative grammar. Oxford:
Blackwell.

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Morphologia_(linguistica)&oldid=3399286
"

Novissima mutatio die 28 Februarii 2019 hora 15:44 facta.

Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum


"Creative Commons Attribution-ShareAlike
License". Vide modos et condiciones.

También podría gustarte