Está en la página 1de 1

Nunc est Loquendum!

Nuptiae Iuliae (Parvulus Ludus Cap. XII)


Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

Nuptiae Iuliae
Discipuli cum magistro sedentes in circulo sunt.
Magister sellam vacuam in circulo addit.

Magister cuique discipulo personam Familiae Romanae dat (Iulius, Iulia, Pastor,
et cetera)

Magister nuptiae eventa narrat, et diversas personas in fabula nominat. Cum


personam nominat, quam discipulus habet, e sella surgit et in sella vacua
considit. Alia persona nominatur, et discipulus qui hanc personam habet in sella
quae nunc est vacua considit.

Si discipulus nominatus e sella non surget aut demorabitur, ludere desinet, et


persona sua nominari non poterit.

Si discipulus e sella surget, in sella quae sedebat considere non poterit. Statim
in alia sella considere debet aut removebitur.

Fabula cum alacritate et consonantia narranda est.

Ecce exemplum fabulae:

Iam sumus in nuptiis Iuliae et Sexti, filii Cornelii! In nuptiis adest quoque
avunculus Aemilius, qui e Germania venit cum servo, viro barbaro. Non tam
barbarus est Medus, servus Graecus que Lydiam amat et quae secum est.
Prope Syram, qui lacrimat (puella eius Iulia est in nuptiis!) est Davus, qui in
speculo videt suum caput sine capillo. Adest quoque Iulius, pater familias et
pronubus, et Aemilia, quam cum stola et palla pulchrerrima videmus. Iam intrat
Albinus, qui clamat “or na men ta!”, et Marcus, qui Quintum pulsat et ab Iulio
pulsatur. Sed...quid est? Sextus in manu Lydiae anulum ponit et Iulia plorat.
Aemilia oculos claudit et ad terram cadit et iam medicus ei venas aperire vult
sed Syra et Quintus in eum impetum faciunt. Medicus se defendit, sed....