Está en la página 1de 1

Nunc est Loquendum!

Ego stultus non sum (Parvulus Ludus Cap. IX)


Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

Ego stultus non sum


Magister discipulos dividit in duobus gregibus. Discipuli
primi gregis in sellis in ordinem collocatis sedent. Discipuli
secundi gregis ante discipulos primi gregis ambulant ut in certamine
pulchritudinis.

Antequam discipulos gregis secundi transeunt, magister monebit discipulos


sedentes: "inter ambulantes est qui aliquid simulatum portat".

Discipuli paulatim ambulant. Nemo surgere e sella aut loqui potest. Deinde
quisque discipulus ad magistrum adit et parva voce dicit id quod animadvertit
(Latine tantum!). Si discipulus recte respondebit, iam ad sellam non revertet.
Ludus pergit cum ceteris donec tantum unus discipulus adsit. Hic discipulus
“caecus maximus inter omnes” nominabitur.

Magister vestigiam parvam (color, forma, materia, etc) dare poterit, si ludus non
procedet.