Está en la página 1de 1

Nunc est Loquendum!

Pila volans (Parvulus Ludus Cap. IV)


Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

Pila volans
Magister et discipuli in circulo sunt. Magister in manu
pilam habet, et capitulum Lingua Latinae Per Se
Illustrata nominat (familia, puer improbus, villa et
hortus, via latina, ...), tunc pilam in aliquem discipulum
iacit. Statim discipulus qui pilam capit vocabulum
capituli dicere debet. Tunc pilam iacit in alium condiscipulum. Sic ludus pergit.

Celeriter pila iacenda est. Discipulis necesse est vocabulum non repetere. Si
vocabulum iterabit, iam discipulus ludere non poterit.