Está en la página 1de 5

Lectio Quinta Discipulorum Clisthenis

Estne Medus filius Iulii? Medus filius Iulii non est, Medus
est servus Iulii. Iulius dominus Medi est. Iulius dominus
servi est. Davus quoque servus est. Medus et Davus duo
servi sunt. Iulius est dominus Medi et Davi. Iulius dominus
servorum est et pater liberorum.
Estne Delia filia Aemiliae? Delia non est filia Aemiliae,
Delia ancilla Aemiliae est. Aemilia domina Deliae est.
Aemilia domina ancillae est. Syra quoque ancilla est. Delia
et Syra duae ancillae sunt. Aemilia domina ancillarum est.
Cuius servus est Davus? Davus servus Iulii est. Cuius
ancilla est Syra? Syra est ancilla Aemiliae.
Quot liberi sunt in familia? In familia Iulii sunt tres liberi.
Quot filii et quot filiae? Duo filii et una filia. Quot servi sunt
in familia? In familia sunt centum servi.In familia Iulii sunt
multi servi, pauci liberi. Iulius est dominus multorum
servorum.
'Duo' et 'tres' numeri sunt. 'Centum' quoque numerus est.
Numerus servorum est centum. Numerus liberorum est
tres. Centum est magnus numeras. Tres parvus numerus est.
Numeras servorum est magnus. Numerus liberorum parvus
est.
In familia Iulii magnus numerus servorum, parvus numerus
liberorum est. Medus servus Graecus est. Delia est ancilla
Graeca. In familia Iulii sunt multi servi Graeci multaeque
ancillae Graecae.
Estne Aemilia remina Graeca? Aemilia non estfemina
Graeca, sed Romana. Iulius non vir Graecus, sed Romanus
est.
Sparta oppidum Graecum est. Sparta, Delphi, Tusculumque
tria oppida sunt: duo oppida Graeca et unum oppidum
Romanum. In Graecia et in ltalia magnus numerus
oppidorum est. In Gallia est magnus numerus fluviorum.
Fluvii Galliae magni sunt. Magnine sunt fluvii Africae? In
Africa unus fluvius magnus est: Nilus; ceteri fluvii Africae
parvi sunt. Suntne magnae insulae Graecae? Creta et
Euboea duae insulae magnae sunt; ceterae insulae Graecae
sunt parvae.

In omni disciplina informa est artis praeceptio sine summa assiduitate exercitationis.
(Rhetorica ad Herennium III.40)

Exercitium Primum Lectionis Quintae


1. Medus non est filius Iulii, Medus ____ Iulii est.
2. Delia non est filia Aemiliae, Delia ____ Aemiliae est.
3. Iulius ______ Medi est. Aemilia ______ Deliae est.
4. Davus et Medus non sunt domini, sed _____.
5. Syra et Delia non sunt dominae, sed _____.
6. Iulius dominus Davi est: Iulius est dominus serv_.
7. Iulius dominus Davi et Medi est: Iulius est dominus
serv_____.
8. Aemilia domina Syrae est: Aemilia est domina ancill_.
9. Aemilia domina Syrae et Deliae est: Aemilia est domina
ancill___.
10. Marcus, Quintus Iuliaque non servi, sed _____ sunt.
11. Iulius dominus serv___ est et pater liber_____.
Exercitium Secundum Lectionis Quintae
1. Quis est pater Marci?
2. Quae est mater Marci?
3. Quae est filia Iulii et Aemiliae?
4. Qui sunt filii Iulii et Aemiliae?
5. Quis est Medus?
6. Qui sunt Medus et Davus?
7. Quae est Delia?
8. Quis est dominus servorum?
9. Quae est domina ancillarum?
10. Cuius servus est Medus?
11. Cuius filius est Marcus?
Exercitium Tertium Lectionis Quintae
1. Iulius est dominus mult___ serv___.
2. Numerus serv___ est centum.
3. Aemilia est domina mult____ ancill___.
4. Numerus serv____ et ancill____ magnus est.
5. In familia est magnus numerus serv____ et ancill___.
6. Numerus liber___ est tres.
7. In familia Iulii est parvus numerus liber___.
8. In Graecia est magnus numerus insul____.
9. In Arabia est parvus numerus fluvi____.
10. In Italia est magnus numerus oppid____.
Exercitium Quartum Lectionis Quintae
Exemplum: multi/pauci servi = magnus/parvus numerus
servorum.
1. Multae insulae =_____________
2. Pauci fluvii =_____________
3. Multa oppida =_____________
4. Pauci liberi =_____________
5. Magnus numerus vocabulorum =_____________
6. Magnus numerus litterarum =_____________
7. Parvus numerus exemplorum =_____________

Exercitium Quintum Lectionis Quintae


1. _____ servi sunt in familia Iulii? [C] ____ servi.
2. Medus et Davus [II] ____ servi sunt.
3. Syra et Delia sunt [II] _____ ancillae.
4. Tusculum et Brundisium [II] ______ oppida sunt.
5. ____ liberi in familia sunt? [III] _____ liberi.
6. In familia non [II] ____ filiae, sed [I] _____ filia est.
7. In familia non [I] _____ filius, sed [II] _____ filii sunt.
8. Vir, puer, puella [III] _____ vocabula sunt.
9. Rhenus et Danuvius et Tiberis [III] _____ fluvii sunt:
[II] ____ fluvii: magni et [I] ____ fluvius parvus.
10. Brundisium et Sparta et Delphi [III] _____ oppida
sunt: [II]____ oppida magna et [I] _____ oppidum
parvum.
11. Sardinia et Sicilia et Melita sunt [III] Insulae: [II] ___
insulae magna e et [I] ___ Insula parva.
12. Quot in Graecia insulae sunt? In Graecia sunt [M] ___
insulae parvae magnaeque.