Está en la página 1de 4

CAPITULUM PRĪMUM

CAP. I.

IMPERIUM RŌMĀNUM

5 Rōma in Italiā est. Italiā in Eurōpā est. Graecia in Eurōpā est.


Italiā et Graecia in Eurōpā sunt. Hispānia in Eurōpā est. Hispānia et Italiā
et Graecia in Eurōpā sunt.
Aegyptus in Eurōpā nōn est, Aegyptus in Āfricā est. Italiā nōn in
Āfricā est, Italiā in Eurōpā est. Graecia quoque in Eurōpā est. Syria nōn
10est in Eurōpā, sed in Asiā. Arabia quoque in Asiā est. Syria et Arabia in
Asiā sunt. Hispānia nōn in Asiā, sed in Eurōpā est. Gallia quoque in
Eurōpā est. Hispānia et Gallia sunt in Eurōpā.
Ubi est Rōma? Rōma in Italiā est. Ubi est Italiā? Italiā in Eurōpā
est. Ubi sunt Gallia et Germānia? Gallia et Germānia in Eurōpā sunt. Ubi
15est Aegyptus? Aegyptus nōn in Eurōpā sed in Āfricā est.
Ubi est Nīlus? Nīlus in Āfricā est. Ubi est Rhenus? Rhenus est in
Germānia. Nīlus fluvius est. Rhenus fluvius est. Nīlus et Rhenus fluvii
sunt. Danuvius quoque fluvius est. Tiberis et Rubico fluvii in Italiā sunt.
Nīlus fluvius magnus est. Rubico nōn est fluvius magnus, Rubico
20fluvius parvus est. Rhenus nōn est fluvius parvus, sed fluvius magnus.
Nīlus et Rhenus fluvii magni sunt. Nīlus et Rhenus nōn sunt fluvii parvi.
Oceanus Atlanticus est magnus.
Corsica insula est. Italiā insula nōn est. Corsica et Sardinia et
Sicilia insulae sunt. Melita quoque insula est. Sicilia insula magna est.
25Melita insula parva est. Britannia nōn insula parva, sed insula magna est.
Sicilia et Sardinia nōn insulae parvae, sed insulae magnae sunt.
Brundisium oppidum est. Tusculum oppidum est. Brundisium et
Tusculum oppida sunt. Sparta et Delphi oppida sunt. Brundisium
oppidum magnum est. Tusculum est oppidum parvum. Delphi quoque

I
CAPITULUM PRĪMUM
5CAP. I.

30opidum parvus est. Tusculum et Delphi nōn oppida magna sed oppida
parva sunt.
Ubi est Sparta? Sparta in Graecia est. Sparta opidum Graecum est.
Sparta et Delphi oppida Graeca sunt. Tusculum nōn oppidum Graecum,
sed oppidum Rōmanum est. Tusculum et Brundisium oppida Rōmana
35sunt. Corsica insula Rōmana est. Creta, Cythera, Rhodus, Naxus, Chios,
Lesbos, Euboea insulae graecae sunt. In Graecia multae insulae sunt. In
Italiā et in Graecia sunt multa oppida. In Gallia et in Germānia multi
fluvii sunt. In Āfricā nōn multi fluvii sunt, in Āfricā pauci fluvii sunt. In
Arabia sunt pauca oppida, pauci fluvii. Insulae Graecae nōn paucae, sed
40multae sunt.
Num Rōma in Graecia est? Rōma nōn in Graecia, sed in Italiā est.
Num Arabia est in Eurōpā? Nōn in Eurōpā, sed in Asiā est Arabia. Num
Creta oppidum est? Creta oppidum nōn est! Creta insula est. Num
brundisium quoque insula est? Brundisium nōn est insula! Quid est
45Brundisium? Brundisium oppidum est, nōn insula. Quid est Eubocea?
Eubocea insula Graeca et. Quid est Rubico? Rubico parvus fluvius est.
Num oceanus Atlanticus parvus est? Nōn parvus, sed magnus est oceanus
Atlanticus!
Num Delphi oppidum Rōmanum est? Delphi nōn oppidum
50Rōmanum, sed oppidum Graecum est. Quid est Tusculum? Tusculum
quoque oppidum est, sed Tusculum est oppidum Rōmanum. Num multa
oppida sunt in Arabia? In Arabia nōn multa, sed pauca oppida sunt.
Num imperium Rōmanum in Asiā est? Imperium Rōmanum est in
Eurōpā, in Asiā, in Āfricā. Magnum est imperium Rōmanum!
55

II
CAPITULUM PRĪMUM
CAP. I.

GRAMMATICA LATINA
60Litterae et numeri
I numerus est. II numerus est. I et II numeri sunt. III quoque
numerus est. I, II, III numeri Rōmani sunt. II numerus parvus est.
MMMCCCXXXIII numerus magnus est.
a littera est. b littera est. a et b litterae sunt. c quoque littera est. a,
65b, c tres (III) litterae sunt. A, B, C litterae magnae sunt. a, b, c litterae
parvae sunt. a littera prima (I) est. b littera secunda (II) est. c littera tertia
(III) est. littera Graeca est. g nōn littera Graeca, sed littera Latina est. a,
b, c litterae Latinae sunt.  litterae Graecae sunt.
‘Fluvius’ vocabulum Latinum est. ‘’ vocabulum Graecum
70est. ‘Fluvius’ et ‘insula’ vocabula Latina sunt. ‘’ et ‘’ vocabula
Graeca sunt. ‘Nōn’, ‘ubi’, ‘magnus’, ‘Graecus’ vocabula Latina sunt.
Capitulum primum parvum est. Capitulum secundum et capitulum
tertium duo (II) capitula magna sunt.
Quid est III? III numerus Rōmanus est. III, II, I numeri Rōmani
75sunt. Num III numerus primus est? III nōn numerus primus, sed numerus
tertius est.
Quid est ? littera Graeca est. Num c et d litterae Graecae sunt? c
et d nōn litterae Graecae, sed litterae Latinae sunt.
Quid est ‘’? ‘’ vocabulum Graecum est. Num ‘littera’ et
80‘numerus’ vocabula Graeca sunt? ‘Littera’ et ‘numerus’ nōn vocabula
Graeca, sed vocabula Latina sunt. ‘Vocabulum’ quoque vocabulum
Latinum est!

Singularis et pluralis
85
Nīlus fluvius magnus est.

III
10CAPITULUM PRĪMUM
CAP. I.

Nīlus et Rhenus fluvii magni sunt.


‘Fluvius’ singularis est. ‘Fluvii’ pluralis est. Singularis: -us.
Pluralis: -i
90 Exempla: fluvius fluvii; numerus, numeri; magnus, magni; parvus,
parvi; Rōmanus, Rōmani.
Rubico nōn fluvius magnus, sed fluvius parvus est. Rhenus et
Danuvius nōn fluvii parvi, sed fluvii magni sunt. III numerus Rōmanus
est. I, II, III numeri Rōmani sunt.
95 Corsica insula magna est.
Corsica et Sardinia insulae magnae sunt.
‘Insula’ singularis est. ‘Insulae’ pluralis est. Singularis: -a. Pluralis:
-ae.
Exempla: insula, insulae; littera, litterae; magna, magnae; parva,
100parvae; Graeca, Graecae; Latina, Latinae.
Melita nōn insula magna, sed insula parva est. Sicilia et Sardinia
nōn insulae parvae, sed insulae magnae sunt. littera Graeca est, g littera
Latina est. , ,  nōn litterae Latinae, sed litterae Graecae sunt.
Brundisium oppidum magnum est.
105 Brundisium et Sparta oppida magna sunt.
‘Oppidum’ singularis est. ‘Oppida’ pluralis est. Singularis: -um.
Pluralis: -a.
Exempla: oppidum, opida; vocabulum, vocabula; capitulum,
capitula; magnum, magna; parvum, parva; Latinum, Latina; Graecum,
110Graeca.
Delphi nōn oppidum parvum est. Sparta et Brundisium nōn oppida
parva, sed oppida magna sunt. ‘Insula’ vocabulum Latinum est, ‘’
vocabulum Graecum est. ‘Secundus’ et ‘tertus’ nōn vocabula Graeca, sed
vocabula Latina sunt.

IV