Está en la página 1de 1

DE RATIONE STUDII PUERILIS

Scriptio

Si (discipulus) quem authorem legat & vel verbum vel sententia placeat, excerpat: magis
haerent memoriae, quae nosipsi manu nostra scripsimus, quam quae alii. Interim etam dum
scribimus, animus a cogitatione rerum sive levium sive turpidum avocatur. Versus qui ad
imitationem proponuntur, contineant gravem aliquam sententiolam, quam iuvet edidicisse: nam
toties rescribendo, necesse est infigatur animo: dabitur opera ut initio saltem imitando castigate
scribat.

Memoria

Memoriam quotidie exerceat, ut nullus sit dies in quo ipsa aliquid non ediscat: sic &
acuetur ingenium, & facilliam sibi ac promptissimam parabit memoriam, ut postea quaecumque
libuerit, nullo retineat negotio, & firmissime: durantoque in relinquam vitam quae ista aetate
percipiuntur. Initio de nocte cubitum itura, attente bis aut ter releget, que memoriae mandari volet,
& postridie mane a se reposcet.

EPISTOLA II DE RATIONE STUDII PUERILIS

Memoria

Memoriam scito thesaurum esse tutius eruditionis, quae si desit, non secus supervacuus
est omnis labor, quam si in pertusum dolium aquam infundas. Sed nomini tam infelix contigit
memoria, qui non eam felicissimam possit reddere exercitatione: nihil est enim quod magis opere
& labore gaudeat: nihil quod facilius corrumpatur & intereat quiete ac ocio. Quocirca aliquid
quotidie ediscendum est, etiam quom non est necesse: tantum ne torpor memoriam invadat, quo
nullus est illi morbus pernocoisior. Continetur etiam memoria bona valitudine: cavendumque in
primis a repletione. a cruditate, a crapula, a vino immodico, a densa cervisia, a supino cubitu.

Praeceptor

Praeceptor non minus amandus, venerandus, colendus, quam si esset pater: nam re vera
praeceptores imaginem quandam nobis referunt patrum, & a nullo maius accipere potes
beneficium, quam a quo sis eruditior & melior: quibus duobus bonis nulla possunt in vita
comparati: adde quod facilius disces, si amaris docentem, cuius dicta nunquam vel
contempseris, vel neglexeris: semper cum dignatione in animum admitte & oraculi cuiusdam vice
habe: nec solum illum ama, sed da operam, ut ab illo redamare, sic te ille diligentius docebit:
quod assequeris parendo modeste eius praeceptis, observando eum, honorando, admirando
quaecunque seu dixerit seu fecerit: sic quid probarit in vita aut sermone, sic age, ut sentiat te illud
probasse: si quid improbarit, vita. Attentus illum audi: verba eius, formulas discendis, sententias
annota, & imitatione te similem ipsius, quoad facere poteris, effinge: quod praeceptor quum
videbit, dabit vicissi, operam ne tu aliquid ex se possis accipere, quod imitatione sit indignum.