Está en la página 1de 13

Cicero: ad Familiares VIII

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER OCTAVVS M. Caelii Epistulae Ad


M. Tullium Ciceronem

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII

I. Scr. Romae mense Maio (post IX Kal. Iun.) a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Quod tibi discedens pollicitus sum me omnes res urbanas diligentissime tibi
perscripturum, data opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut verear, ne tibi
nimium arguta haec sedulitas vidatur. Tametsi tu scio quam sis curiosus et quam
omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur,
fieri certiores, tamen in hoc te deprecor, ne meum hoc officium arrogantiae
condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et
occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare
operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat.
Nescio cuius otii esset non modo perscribere haec, sed omnino animadvertere; omnia
enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae rumores; quod exemplum si forte
minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem.
Si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi
possint, et quemadmodum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes
sit, diligenter tibi ipsi perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere exspectatio
est: nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam
cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea
Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in
Kalendas Iunias, ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos
sermones expressit, qui de eo tum fuerant, cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium,
ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque
ostenderit voluntatem—solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere
ingenio, ut non appareat, quid cupiat—, fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem,
crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt: alius
equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum est; alius septimam legionem
vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu neque
adhuc certi quidquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter
paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius, cum manus ad os
apposuit. Te a. d. VIIII. Kal. Iunias subrostrani—quod illorum capiti sit!—
dissiparant perisse: urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in
itinere occisum. Ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque
eo, ut ego misererer eius, esurire, non sum commotus et, hoc mendacio, si qua
pericula tibi impenderent, ut defungeremur, optavi. Plancus quidem tuus Ravennae
est, et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. Tui
politici libri omnibus vigent.

II. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Certe, inquam, absolutus est—me praesente pronuntiatum est—, et quidem ab omnibus


ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. "Ride modo," inquis. Non
mehercules: nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus
indignum, accidit; quin ego, cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad
dolendum praeparassem, postquam factum est, obstupui et mihi visus sum captus esse.
Quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt
plane esse, quod ferri non posset; itaque relictus legi Liciniae maiore esse
periculo videtur. Accessit huc, quod postridie eius absolutionem in theatrum
Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. Hic tibi

strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.

Hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad


senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam cuivis satis esset et poeniteret
eum iam vicisse. De re publica quod tibi scribam, nihil habeo: Marcelli impetus
resederunt, non inertia, sed, ut mihi videbantur, consilio. De comitiis
consularibus incertissima est existimatio: ego incidi in competitorem nobilem et
nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petunt. Hoc ideo
scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum
exspectaturum. Tu tamen simulac me designatum audieris, ut tibi curae sit, quod ad
pantheras attinet, rogo. Syngrapham Sittianam tibi commendo. Commentarium rerum
urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei, qui has litteras tibi dedit.

III. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Estne? vici et tibi saepe, quod me negaras discedens curaturum, litteras mitto?
Est, si quidem perferuntur, quas do. Atque hoc ego eo diligentius factito, quod,
cum otiosus sum, plane, ubi delectem otiolum meum, non habeo. Tu cum Romae eras,
hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id otii tempus
consumere, idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo ego solus esse, sed
Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea negligentia est,
multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc quotidie non esse te, ad
quem cursitem, discrucior. Maxime vero, ut te dies noctesque quaeram, competitor
Hirrus curat: quomodo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare
me certiorem quam se candidatum? de quo ut, quem optas, quam primum nuntium
accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam, si fio, forsitan cum
locupletiore fiam; sed hoc usque eo suave est, ut, si acciderit, tota vita risus
nobis deesse non possit. Est tanti? est mehercules: non multum M. Octavium eorum
odia, quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevant. Quod ad Philotimi liberti
officium et bona Milonis attinet, dedimus operam, ut et Philotimus quam
honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satisfaceret et secundum eius fidem
et sedulitatem existimatio tua conservaretur. Illud nunc a te peto, si eris, ut
spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intelligamus nos tibi curae esse, s ntagma
conscribas. "Qui tibi istuc," inquis, "in mentem venit, homini non inepto?" volo
aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare, quod nostrae amicitiae memoriam
posteris quoque prodat. Cuiusmodi velim, puto, quaeris: tu citius, qui omnem nosti
disciplinam, quod maxime conveniat, excogitabis, genere tamen, quod et ad nos
pertineat et didasxal§an quandam, ut versetur inter manus, habeat.

IV. Scr. Romae Kalendis Sextilibus a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Invideo tibi: tam multa quotidie, quae mirere, istuc perferuntur: primum illud,
absolutum Messalam; deinde eundem condemnatum; C. Marcellum consulem factum; M.
Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus; P. Dolabellam XV. virum factum.
Hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli Cruris repulsi
vultum non vidisse. At qua spe, quam certa opinione descenderat! quam ipso
diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene
concedente adversario superasset. Illud te non arbitror miratum, Servaeum,
designatum tribunum pl., condemnatum, in cuius locum C. Curio petit. Sane quam
incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed, ut spero
et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc
scaturit. Huius autem voluntatis initium et causa est, quod eum non mediocriter
Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere,
valde contempsit; qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a
reliquis quoque est animadversum, ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et
insidiis usus videretur in evitandis iis consiliis, qui se intenderant adversarios
in eius tribunatum: Laelios et Antonios et id genus valentes dico. Has ego tibi
litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me
habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem
certiorem. Ad Kalendas Sext. usque exspectavi. Praetoriis morae quaedam inciderunt.
Mea porro comitia quem eventum sint habitura, nescio; opinionem quidem, quod ad
Hircum attinet, incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt: nam M. Coelium
Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore
subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est; inde Hirrum cuncti iam non
faciendum flagitare. Spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo,
quod vix sperare ausus es, auditurum. De re publica iam novi quidquam exspectare
desieramus; sed, cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI. Kal. Sext. et
referretur de stipendio Cn. Pompeii, mentio facta est de legione ea, quam expensam
tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quo appeteretur. Cum Pompeius esse in
Gallia, coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub
mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris,
de qua, hoc est de provinciis, placitum est, ut quam primum ad urbem reverteretur
Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad
exercitum Pompeius erat iturus, et statim iit. Puto Idibus Sext. de ea re actum
iri. Profecto aut transigetur aliquid aut turpiter intercedetur; nam in disputando
coniecit illam vocem Cn. Pompeius, omnes oportere senatui dicto audientes esse. Ego
tamen sic nihil exspecto, quomodo Paullum, consulem designatum, primum sententiam
dicentem. Saepius te admoneo de syngrapha Sittiana—cupio enim te intelligere eam
rem ad me valde pertinere—; item de pantheris, ut Cibyratas arcessas curesque, ut
mihi vehantur; praeterea nuntiatum nobis est et pro certo iam habetur regem
Alexandrinum mortuum: quid mihi suadeas, quomodo regnum illud se habeat, quis
procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.

V. Scr. Romae mense Sextili (ante Id.) a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet,
nescio: ego quidem vehementer animi pendeo; nam, si hoc more moderari possemus, ut
pro viribus copiarum tuarum belli quoque existeret magnitudo et, quantum gloriae
triumphoque opus esset, assequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem
evitaremus, nihil tam esset optandum: nunc, si Parthus movet aliquid, scio non
mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest.
Hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil
denegatum sit ei, quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio
praepositus est. Accedit huc, quod successionem futuram propter Galliarum
controversiam non video. Tametsi hac de re puto te constitutum, quid facturus
esses, habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum
est, ut te facerem certiorem; nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur;
erit, qui intercedat; deinde alius existet, qui, nisi libere liceat de omnibus
provinciis decernere senatui, reliquas impediat: sic multum ac diu ludetur, atque
ita diu, ut plus biennium in hic tricis moremur. Si quid novi de re publica quod
tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter, et quid actum
esset et quid ex eo futurum sperarem, perscriberem. Sane tamquam in quodam incili
iam omnia adhaeserunt. Marcellus idem illud de provinciis urget, neque adhuc
frequentem senatum is efficere potuit. Hoc sic praeterito anno Curio tribunus erit
et eadem actio de provinciis introibit: quam facile tunc sit omnia impedire et quam
hoc Caesari, qui sua causa rem publicam non curent, sperent, non te fallit.

VI. Scr. pr. Nonas Martias a.u.c. 704 CAELIUS CICERONI SAL.

Non dubito, quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum, sane [quam] non
ea, qua existimaveram, invidia; neque enim stulte Appius, qui, simulatque Dolabella
accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat, quo
facto rettudit sermones paratiorque visus est, quam speraverat accusator. Is nunc
in te maximam spem habet. Scio tibi eum non esse odio: quam velis eum obligare, in
tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset:
nunc, si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit, ne
parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris; in hanc partem porro
tutum tibi erit, si quid volueris gratificari, nemo enim necessitudine et amicitia
te deterritum ab officio dicet. Illud mihi occurrit, quod inter postulationem et
nominis delationem uxor a Dolabella discessit: quid mihi discedens mandaris,
memini; quid ego tibi scripserim, te non arbitror oblitum. Non est iam tempus plura
narrandi: unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc
tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes, quemadmodum exeat ex hac
causa. Denique invidiosum tibi sit, si emanarit; porro, si significatio ulla
intercesserit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat; neque ille tacere eam rem
poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo
tanto illustrior erit, cum praesertim is sit, qui, si perniciosum sciret esse loqui
de hac re, vix tamen se contineret. Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut
etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. Hic nos omnes absolvimus, et
hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. Consules autem habemus summa
diligentia: adhuc senatus consultum nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt.
Curioni nostro tribunatus conglaciat; sed dici non potest, quomodo hic omnia
iaceant: nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem
occupasset. Si Parthi vox nihil calfaciunt, nos hic frigore rigescimus. Tamen,
quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum
amisit: hoc sic nuntiatum est. Quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam
calet; nam ferventissime concerpitur; levissime enim, quia de intercalando non
obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam, non
dissimilem agrariae Rulli, et alimentariam, quae iubet aediles metiri, iactavit:
hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. Amabo te, si quid, quod
opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. De Dolabella integrum tibi
reserves, suadeo: et huic rei, de qua loquor, et dignitati tuae aequitatisque
opinioni hoc ita facere expedit. Turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.

VII. Scr. Romae Nonis Martiis a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Quam cito tu istinc decedere cupias, nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc
felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne
hunc risum meum metus aliqui perturbet. Breviores has litteras properanti
publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie
dederam. Res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae
certe vis: Cornificius adolescens Orestillae filiam sibi despondit; Paulla Valeria,
soror Triarii, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit:
nuptura est D. Bruto; nondum ** rettuleras. Multa in hoc genere incredibilia te
absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo
bis deprehensus esset. Quaeres: "ubi?" ubi hercules ego minime vellem: relinquo
tibi, quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos
percontari, cum qua sit aliqui deprehensus.

VIII. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Etsi, de re publica quae tibi scribam, habeo, tamen nihil, quod magis gavisurum te
putem, habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam
maximo plausu tulisse. Quaeris: "qua in causa?" M. Tuccium, accusatorem suum, post
ludos Romanos reum lege Plotia de vi recit hoc consilio, quod videbat, si
extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam; dubium
porro illi non erat, quid futurum esset. Nemini hoc deferre munusculum maluit quam
suo accusatori: itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. At
ego, simulatque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de
re facio: totum Sempronium usque eo perago, ut Vestorium quoque interponam et illam
fabulam narrem, quemadmodum tibi pro beneficio dederit, si quid iniuria ipsius
esset, ut Vestorius teneret. Haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M.
Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec, quod non venderet
cuipiam, reliquerat maximaque nobis traditus erat invidia, neque Laterensis praetor
postulante Pausania, nobis patronis, QUO EA PECUNIA PERVENISSET, recipere voluit,
Q. Pilius, necessarius Attici nostri, de repetundis eum postulavit: magno illico
fama surrexit et de damnatione ferventer loqui est coeptum. Quo vento proiicitur
Appius minor, ut indicaret pecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium
praevaricationisque causa diceret depositum HS. LXXXI. Admiraris amentiam: immo, si
actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses. Mittit in
consilium eosdem illos, qui lites aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae
fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiavit, quid singuli ordines iudicassent,
et ad extremum, ut solent, NON REDIGAM. Postquam discessit et pro absoluto
Servilius haberi coeptus est legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita
erat: QUOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas
absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante rursus Appio cum L.
Lollio transegit et se relaturum dixit. Sic nunc neque absolutus neque damnatus
Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur; nam de divinatione Appius, cum
calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit, et ipse de pecuniis
repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo
emissario, Sex. Tettio, factus. Recte hoc par habet. Quod ad rem publicam pertinet,
omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen saepe
re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem,
ut eum decedere post Kalendas Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi,
factum est auctoritatesque perscriptae.

S. C. AUCTORITATESQ. Pr.[idie] Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L.


Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L.
Villius L. F. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup.
Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f.
Ter. Quod M. Marcellus cos. v.[erba] f.[ecit] de provinciis consularibus, d. e. r.
i. c., uti L. Paullus C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex Kal. Mart.,
quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum
referrent, neve quid prius ex Kal. Mart. ad senatum referrent, neve quid coniunctim
de ea re referretur a consulibus, utique eius rei causa per dies comitiales senatum
haberent senatusque cons. facerent, et, cum de ea re ad senatum referretur a
consulibus, qui eorum in CCC. iudicibus essent, ses adducere liceret; si quid de ea
re ad populum plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus coss.,
praetores tribunique pl., quibus eorum videretur, ad populum plebemve ferrent; quod
ii non tulissent, uti, quicumque deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. I.N.
[Intercessit nemo.]

Pr. Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab.
Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom.
Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius
C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Terentina. Quod M.
Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. i. c., senatum existimare neminem
eorum, qui potestatem habent intercedendi impediendi, moram afferre oportere, quo
minus de. r. p. p. r. q. [re publica populi Romani quam primum -- per Loeb] ad
senatum referri senatique consultum fieri possit: qui impedierit prohibuerit, eum
senatum existimare contra rem publicam fecisse; si quis huic s. c. intercesserit,
senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum populumque referri.
Huic s. c. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa,
tribuni pl.

Item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum
stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad
hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur; si quis huic
s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad hunc
ordinem referri. Huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl.

Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas


praetorii pro praetore obtin[er]ent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincias
cum imperio iverunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro praetore
mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero, quos ex
s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent, qui in eas provincias
proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum praetorum fuisset neque in
provincias profecti essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad
numerum non essent, tunc deinceps, proximi cuiusque collegii qui praetores fuissent
neque in provincias profecti essent, in sortem coniicerentur, quoad is numerus
effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret; si quis huic s. c.
intercessisset, auctoritas perscriberetur. Huic s. c. intercessit C. Caelius, C.
Pansa, tribuni pl.

Illa praeterea Cn. Pompeii sunt animadversa, quae maxime confidentiam attulerunt
hominibus, ut diceret se ante Kal. Martias non posse sine iniuria de provinciis
Caesaris statuere, post Kal. Martias se non dubitaturum; cum interrogaretur, "si
qui tum intercederent," dixit hoc nihil interesse, utrum Caesar senatui dicto
audiens futurus non esset an pararet, qui senatum decernere non pateretur; "quid,
si," inquit alius, "et consul esse et exercitum habere volet?" at ille quam
clementer: "quid, si filius meus fustum mihi impingere volet?" His vocibus, ut
existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit; itaque iam, ut
video, alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc
anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit, decedat. Curio se contra eum
totum parat: quid assequi possit, nescio; illud video, bene sentientem, etsi nihil
effecerit, cadere non posse. Me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere
negotium imposuit; nam, si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant
Africanae, potuit supersedere; nunc, quoniam dare necesse est, velim tibi curae
sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus. Sittianamque
syngrapham tibi commendo; libertum Philonem istuc misi et Diogenem Graecum, quibus
mandata et litteras ad te dedi: eos tibi et rem, de qua misi, velim curae habeas;
nam, quam vehementer ad me pertineat, in iis, quas tibi illi reddent, litteris
perscripsi.

IX. Scr. Romae a. d. IV. Non. Septembres a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

"Sic tu," inquis, "Hirrum tractasti?" immo, si scias, quam facile, quam ne
contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere
tamquam tuum competitorem. Post repulsam vero risus facit: civem bonum ludit et
contra Caesarem sententias dicit; exspectationem corripit; Curionem prorsus
curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit. Praeterea, qui numquam
in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberales, sed
raro post meridiem. De provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri,
interpellavit iudicium Marcelli, consulis designati: in Kal. reiecta res est; ne
frequentiam quidem efficere potuerant. Has litteras a. d. IV. Non. Septembres dedi,
cum ad eam diem ne profligatum quidem quidquam erat. Ut video, causa haec integra
in proximum annum transferetur, et, quantum divino, relinquendus tibi erit, qui
provinciam obtineat; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent
intercessorum, in eandem condicionem, quam ceterae provinciae, vocantur. Hoc mihi
non est dubium; quo tibi magis scripsi, ut ad hunc eventum te parares. Fere
litteris omnibus tibi de pantheris scripsi: turpe tibi erit Patiscum Curioni decem
pantheras misisse, te non multis partibus plures; quas ipsas Curio mihi et alias
Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. Tu, si
modo memoria tenueris et Cibyratas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras
miseris—nam ibi plures capi aiunt—, quod voles, efficies. Hoc vehementius laboro
nunc, quod seorsus a collega puto mihi omnia paranda. Amabo te, impera tibi hoc.
Curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare: in hoc negotio nulla tua
nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam, simulatque erunt
captae, qui alant eas et deportent, habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi;
puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios. M.
Feridium, equitem Romanum, amici mei filium, bonum et strenuum adolescentem, qui ad
suum negotium istuc venit, tibi commendo et te rogo, ut eum in tuorum numero
habeas: agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi
facile et honestum factu sit, immunes esse; gratos et bonos viros tibi obligaris.
Nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum: optimus quisque eum non fecit.
Pompeius tuus aperte non vult Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et
consulem esse; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus
consultum faciendum, Scipio hanc, ut Kal. Martiis de provinciis Galliis, neu quid
coniunctim referretur; contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum
quaestum esse cum Scipione. Calidus in defensione sua fuit disertissimus, in
accusatione satis frigidus.

X. Scr. Romae a. d. XIIII. Kal. Decembres a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Sane quam litteris C. Cassii et Deiotari sumus commoti; nam Cassius cis Euphraten
copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam
nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem, quam
paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum afferret:
nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem; nunc haec exiguitas copiarum
recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat; hoc quomodo acciperent homines,
quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc, neque prius desinam
formidare, quam tetigisse te Italiam audiero. Sed de Parthorum transitu nuntii
varios sermones excitarunt: alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium
non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex
senatus consulto privatos. Consules autem, quia verentur, ne illud senatus
consultum fiat, ut paludati exeant et contumeliose praeter eos ad alium res
transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo, ut parum diligentes in re
publica videantur; sed honeste, sive negligentia sive inertia est sive ille, quem
proposui, metus, latet sub hac temperantiae existimatione, nolle provinciam. A te
litterae non venerunt, et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem
Cassius veniat, quae diripuisset ipse, ut viderentur ab hoste vastata, finxisse
bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse:
quare tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute
perscribas, ne aut velificatus alicui dicaris aut aliquid, quod referret scire,
reticuisse. Nunc exitus est anni; nam ego has litteras a. d. XIIII. Kal. Decembres
scripsi. Plane nihil video ante Kal. Ianuarias agi posse: nosti Marcellum, quam
tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator; cuiusmodi putas hos
esse aut quam id, quod nolint, conficere posse, qui, quae cupiunt, tamen ita
frigide agunt, ut nolle existimentur? Novis magistratibus autem, si Parthicum
bellum erit, haec causa primos menses occupabit; sin aut sit aut non erit istic
bellum aut tantum erit, ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere
possint, Curionem video se dupliciter iactaturum: primum, ut aliquid Caesari
adimat; inde, ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum.
Paullus porro non humane de provincia loquitur: huius cupiditati occursurus est
Furnius noster; plures suspicari non possum. Haec novi: alia, quae possunt
accidere, non cerno. Multa tempus afferre et praeparata mutare scio; sed intra
fines hos, quaecumque acciderint, vertentur. Illud addo ad actiones C. Curionis, de
agro Campano; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde velle, ne vacuus
advenienti Caesari pateat. Quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum
polliceri, me curaturum, ut tibi succedatur; illud certe praestabo, ne amplius
prorogetur. Tui consilii est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis
recusari non poterit, velisne perseverare: mei officii est meminisse, qua
obtestatione discedens mihi, ne paterer fieri, mandaris.

XI. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Non diu, sed acriter nos tuae supplicationes torserunt; incideramus enim in
difficilem nodum: nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales
dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne, quod
furore Paulli adeptus esset boni, sua culpa videretur amisisse et praevaricator
causae publicae existimaretur; itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt
consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. Plane, quod utriusque
consulibus gratias agas, est; Paullo magis certe; nam Marcellus sic respondit ei,
se spem in istis supplicationibus non habere, Paullus, se omnino in hunc annum non
edicturum. Renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum: prehendimus eum, non
modo non fecit, sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire, si, ut
numeraretur, postularet, tacuit; tantum Catoni assensus est, qui de te locutus
honorifice non decrerat supplicationes; tertius ad hos Favonius accessit. Quare pro
cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae: his, quod tantum voluntatem
ostenderunt, pro sententia, cum impedire possent, non pugnarunt; Curioni vero, quod
de suarum actionum cursu tua causa deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt,
quasi eorum res esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt Balbi quoque
Cornelii operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus
est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in
suspicionem adduxit. Decrerant quidam, qui *** neque transigi volebant, Domitii,
Scipiones; quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime
Curio respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam, qui decernerent,
videret confici nolle. Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio
coniecta est, de provinciis: in qua adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur,
ut Caesar Id. Novembr. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati,
ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum
certamen rem deducere non audent. Scena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem
non impugnet, sed, quod illi aequum putet, constituat, ait Curionem quaerere
discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem consulem designari prius,
quam exercitum et provincias tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus
eius secundus consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement
Curionem, Caesar defendet intercessorem; si—quod videntur—reformidarint, Caesar,
quoad volet, manebit. Quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum
urbanarum: ex quo tu, quae digna sunt, selige; multa transi, in primis ludorum
explosiones et funerum et ineptiarum ceterarum, plura habet utilia; denique malo in
hanc partem errare, ut, quae non desideres, audias quam quidquam, quod opus sit,
praetermittatur. Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed, quoniam
suspicaris minus certa fide eos esse, quos tibi misi, tamquam procurator, sic agas,
rogo.

XII. Scr. Romae mense Septembri a. u. c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Pudet me tibi confiteri et queri de Appii, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me


odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus, ut ea
solveret, sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum
tamen, ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me
cogitare. Posteaquam vero comperi eum collegium tentasse, deinde aperte cum
quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est mihi inimicissimo homine,
deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum ut reprehenderem et ab
eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui.
Quid ergo est? tamen cum eius aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum
meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui satisfaceret quidem me dignum
habere sensi, malui collegiae eius, homini alienissimo et mihi propter amicitiam
tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. Id postquam
resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in
pecunia minus satisfecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea
non destitit arcessere Polam Servium accusatorem, inire cum Domitio consilia.
Quibus cum parum procederet, ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea
lege me volerunt, qua ipsi dicere non poterant: insolentissimi homines summis
Circensibusludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola
elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi: quod melius caderet, nihil
vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio
dolorem fama quam postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum, in domo quod est,
ab eo petere. Conturbat me more servi huius, qui tibi litteras attulit; nam
acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam,
nesio: scis Domitio comitiorum diem timori esse? te exspecto valde et quam primum
videre cupio; a te peto, ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere
et ulcisci tuas solere.

XIII. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Gratulor tibi affinitatem viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo:
cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa
et consuetudine atque auctoriate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido
celeriter sublatum iri; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id, quod
melius est, intelligendum. Deinde—quod maximum est—ego illum valde amo. Voles,
Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de porvinciis exitum habuisse: na,
cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque
M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat,
frequens senatus in alia omnia iit; stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita
languenti, ut vix id, quod sibi placeat, reperiat: transierant illuc, rationem esse
eius habendam, qui neque exercitum neque provincias traderet. Quemadmodum hoc
Pompeius laturus sit, cum cognoro, scribam: quidem rei publicae futurum sit, si aut
armis resistat aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has
litteras scripsi, animam agebat.

XIV. Scr. Romae mense Septembri. a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum, quae hic
gestae sunt, spectaculo careres: numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa
Domitii vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt et plane studia ex partium
sensu apparuerunt: perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. Itaque
mihi est Domitius inimicissimus, ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit
quam me, atque eo magis, quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, cuius ego
auctor fuerim. Nunc furit tam gavisos homines suum dolorem unumque me studiosiorem
Antonii: nam Cn. Saturninum adolescentem ipse Cn. Domitius reum fecit, sane quam
superiore a vita invidiosum; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bone
spe post Sex. Peducaei absolutionem. De summa re publica saepe tibi scripsi me ad
annum pacem non videre, et, quo propius ea contentio, quam fieri necesse est,
accedit eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum
potiuntur, sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem
consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem
persuasum est se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit; fert illam tamen
condicionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non
ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum
quid consilii capiam, reperio—quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit
perturbatura—; nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo; tum causam
illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione
domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem,
ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem, et id melius statuere, quod tutius
sit. In hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum
habiturum, ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros;
exercitum conferendum non esse. Omnino satis spatii est ad considerandas utriusque
copias et eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum: scis
Appium censorem hic ostenta facere: de signis et tabulis, de agri modo, de aere
alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse: errare
mihi videtur; nam sordes eluere vult, venas sibi omnes et viscera aperit. Curre,
per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium
apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere; crede mihi, est properandum.
Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur.
Ad summam, quaeris, quid putem futurum: si alteruter eorum ad Parthicum bellum non
eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque et
animo et copiis est paratus. Si sine suo periculo fieri posset, magnum et iucundum
tibi Fortuna spectaculum parabat.

XV. Scr. exeunte mense Februario a.u.c. 705. CAELIUS CICERONI SAL.

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas,
qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus
gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? Quid est? num
tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, teterrima hieme bellum
ambulando confecerunt malis orbiculatis esse pasti videntur? "Quid? tam," inquis,
"gloriose omnia?" Immo, si scias, quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam, quae
ad me nihil pertinet, non derideas; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque
celeriter fore spero; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad
urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisii
circumsederi. Peream, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et
omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet
fieri, ne, cum te videro, omnia obliviscar. Sed tamen quod ob scelus iter mihi
necessarium retro ad Alpes versus incidit? Ideo, quod Intimelii in armis sunt,
neque de magna causa: Bellienus, verna Demetrii, qui ibi cum praesidio erat,
Domitium quendam, nobilem illic Caesaris hospitem, a contraria factione nummis
acceptis comprehendit et strangulavit; civitas ad arma iit; eo nunc cum cohortibus
mihi per nives eundum est. "Usque quaque," inquis, "se Domitii male dant." Vellem
quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio, quantum Psecade
natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d. [filio salutem do.]

XVI. Scr. mense Aprili (circiter Id.) a.u.c. 705. CAELIUS CICERONI SAL.

Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque, id
quid esset, perscripsisti neque non tamen, quale esset, quod cogitares, aperuisti,
has ad te illico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et
obsecro, ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas; nam deos
hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere
monuisse, sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius, qualis futura esset
parta victoria, cognoverim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem rationem fore
Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras: nihil nisi
atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur: iratus senatui exiit, his
intercessionibus plane incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus.
Quare, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae
sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam
non debes velle conturbare, ut eam causam, in cuius victoria salus nostra est,
odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—;
denique illud cogita: quod offensae fuerit in ista cunctatione, te subisse; nunc te
contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eod
fugatos accedere, quos resistentes sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide, ne,
dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter, quid optimum sit, eligas. Quod
si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum, quid de Hispaniis agamus, scitur,
exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. Quam isti spem habeant
amissis Hispaniis, nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere,
non medius fidius reperio. Hoc, quod tu non dicendo mihi significasti, Caesar
audierat ac, simulatque "Ave" mihi dixit, statim, quid de te audisset, exposuit:
negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad
remanendum commoveri posses. Me secum in Hispaniam ducit; nam, nisi ita faceret,
ego prius, quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a
te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. Etiam atque etiam, Cicero,
cogita, ne te tuosque omnes funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas,
unde exitum vides nullum esse. Quod si te aut voces optimatium commovent aut
nonnullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo
aliquod oppidum vacuum a bello, dum ahec decernuntur, quae iam erunt confecta. Id
si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.
XVII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 706. CAELIUS CICERONI SAL.

Ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, cum tu profectus es ad


Pompeium! quod utinam aut Appius Claudius in ista parte C. Curio, cuius amicitia me
paullatim in hanc perditam causam imposuit; nam mihi sentio bonam mentem iracundia
et amore ablatam. Tu porro, cum ad te proficiscens Arimino noctu venissem, dum mihi
pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti
neque mihi consuluisti. Neque haec dico, quod diffidam huic causae, sed, crede
mihi, perire satius est quam hos videre. Quod si timor vestrae crudelitatis non
esset, eiecti iampridem hinc essemus; nam hic nunc praeter feneratores paucos nec
homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. Equidem iam effeci, ut maxime plebs et
qui antea noster fuit populus vester esset. "Cur hoc?" inquis. Immo reliqua
exspectate: vos invitos vincere coegero. Arruntanum me Catonem: vos dormitis, nec
haec adhuc mihi videmini intelligere, qua nos pateamus et quam simus imbecilli.
Atque hoc nullius praemii spe faciam, sed, quod apud me plurimum solet valere,
doloris atque indignitatis causa. Quid istic facitis? proelium exspectatis, quod
firmissimum haec? vestras copias non novi: nostri valde depugnare et facile algere
et esurire consuerunt.

Cicero
The Latin Library
The Classics Page