Está en la página 1de 15

jarcius@gmail.

com

VOCĀBVLĀRIVM LATĪNVM CAPITVLI SEXTI


VERBĪS ATQVE IMĀGINIBVS EXPLICĀTVM

(Notā bene: Discipulīs doctrīnā provectiōribus: viridī colōre latīnē explicātur dēfīnītio, ē lexicō Forcelliniānō petīta,
rubrō autem colōre expōnuntur nōnnullae verbōrum iunctūrae,
purpureō dēnique colōre, proverbia circa ipsum vocābulum, dē quō agitur, composita.)

Cap. VI
(Notā bene: ↔ = contrārium, antonymum)

VOCĀBVLVM (imāgine illustrātum)


Dēfīnītio IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA
Iunctūræ verbōrum Etimología ( > Término patrimonial y cultismos, derivados en español)
Proverbia cum eō vocābulō

via, viæ, f., 1ª

via Latīna est inter Rōmam et Tusculum

Dēfīnītio:
Via est quīvis locus, quā vehiculō seu pedibus seu aliā quācumque
ratiōne īre licet.

Iunctūrae verbōrum:
In viam sē dare : Viae sē committere
Viam dare : viā dēcēdere
Dē viā dēcedere est aberrāre
Tōtā errāre viā est vehementer errāre
Ingredi viam dicuntur, qui vera, non falsa, narrare incipiunt, vel bene
et ex vero coepisse.
Rectam instas viam: ea res est. (cf. etiam adagium)

Proverbia:

Dē viā in semitam dēgredī, de via lata et recta in viam augustam et


impeditam decedere, et dicitur de eo, qui sciens et prudens se ipse impedit, in artum
cogit. (Cf. adagium hoc) Viam mūnīre, sternere, tegere, facere…

Quī sibi semitam nōn sapiunt, alterī monstrant viam. Dē hīs, quī
quum sē et rēs suās cūrāre nesciant, aliīs prōspiciunt.

> esp. vía, viaje, viajar, viajero, viático, autovía, viaducto…


mūrus, -ī, m., 2ª mūrus

Dēfīnītio:
Mūrus est lapideus ambitus circa urbem, munimentī causā; atque hinc
differt ā pariete, quī est privātārum aedium.

Iunctūrae verbōrum:
Mūrōs instruere, dūcere, aedificāre.
Mūrōs dīrutōs reficere.
circum oppidum mūrus est
Proverbia:

Hipparchī mūrus…dīcebātur rēs quaepiam, quae magnīs constāret impensīs.


Mūrus aheneus… usurpātur pro certō et immūtābilī animī decrētō. > esp. muro, muralla, mural…
Mūrī Semyramidis…dē mūrīs inexpugnābilibus dicēbātur ēgregiēque munītīs.
Mūrīs circumcurrentibus…proverbium, quō 'sēcrētum' significābant, mūrīs
vidēlicet testēs et arbitrōs arcentibus.

porta, -æ, f., 1.

Dēfīnītio:
Porta est aditus urbis, oppidī vel alterīus locī vallō fossāve mūnītī,
quā rēs importantur et exportantur.

Iunctūrae verbōrum:
Pedem portā efferre : Exīre ex oppidō.
mūrōs dīrutōs reficere.

Prōverbia:

Cantherius in portā…cum quis in principiō reī vix incohatae dēficit animō.


Porta itinerī longissima…dīcunt bonam itineris partem confectam eī quī
portam ēgressus sit. Semper enim est quod iter appārantem remorētur.
In mūrō Rōmānō duodecim portae sunt. (VI,15)

> esp. puerta, portal, portero…


lectīca, -æ, f., 1ª

Dēfīnītio:
Lectīca est sella cum pulvinārī et lectulō, quā dītiōrēs cubantēs,
seu jacentēs, servōrum humerīs … ferēbantur: prīmō quidem Dominus in lectīcā est. Duo servī lectīcam cum dominō ponant. Servī
itineris causā extra Urbem, deinde paulātim etiam in ipsā Urbe, quī lectīcam portant sunt Ursus et Dāvus. Iūlius nōn in viā ambulat, servī
dēliciārum causā. eum portant. (VI, 21-24)
Iunctūrae verbōrum:
Lectīcā aliquem ferre, portāre, gestāre : lectīcā aliquem vehere.

saccus, -ī, m., 2ª Syrus et Leander duōs saccōs … portant (VI, 26)

Dēfīnītio:
Saccus est vās ex tēlā, vel coriō, vel aliā matēriā.

Iunctūrae verbōrum:
Ad saccum ire est ad crumēnam mendicantium, et stipem in eā
colligentium īre (h. e. mendicāre).

Prōverbia:

Cum saccō adīre… dē quōvis quī postulat ut statim exhibeatur quod servus saccum portat
petit. Aliōqui nōn ad omnia recipienda saccō est opus, velut ad oleum
aut vīnum.
> esp. saco…
(h)umerus, -ī, m., 2ª

Dēfīnītio:
Humerus est os brachiī superius ā scapulā ad cubitum… Dicitur et
lacertus… Lātiōre sensū pōnitur prō superiōre brachiī parte…Etiam
lātissimō sensū et saepius pars illa corporis, ā quā bracchia dēpendent,
quae in homine ad portandum apta est, quae et scapulae dīcuntur. Syrus et Leander duōs saccōs in umerīs portant. (VI, 26)
Hinc saepissime umerus sine aspirātiōne scrībitur... Hōc sensū propriē
humerī dē homine dīcuntur, ut armī dē bestiīs…

Iunctūrae verbōrum:
Umerō vel umerīs portāre, ferre, ēgerere aliquid.
Umerō vel umerīs nītī.
Umerō vel umerīs sustinēre aliquid.
> esp. húmero; hombro…

Prōverbia:

Humerīs sustinēre…Quōrum auctoritas dīligentiaque plūrimum valet in


conservandā salūte cuiuspiam, iī dīcuntur humerīs sustinēre.
.

amīcus, -ī, m., 2ª


(↔inimīcus)

Dēfīnītio: Titus Caius


amīcus est quī amat, benevolus, favens, grātus… Generātim quī honestē
amat, et artō familiāritātis et benevolentiae vinculō conjunctus est.

Iunctūrae verbōrum:
Additīs persōnīs, inter quās, est amīcitia aut benevolentia, cum
accusātīvō et praepositiōne erga aut inter, aut saepius cum
datīvō.

Sibi amīcus esse dīcitur quī sua curat, quī animī suī tranquillitātī
studet, quī sibi nōn est īrātus.
Titus et Caius amīcī sunt
Additīs rēbus, quibus aliquis favet seu studet, quās in dēliciīs
habet, fere per Datīvum… exemplī gratiā: amīca lutō sūs.
Tribuitur et rēbus inanimīs, quae scīlicet vel apta sunt alicuī reī,
vel juvant…exemplī gratiā: Secundum tē nihil est mihi amīcius
solitūdine.

Prōverbia:

Amīcōrum commūnia omnia…


Amīcōrum est admonēre mutuum…amīcī proprium est, amīcum, si quid
erret, monēre.
Amīcus certus in rē incertā cernitur : vērus amīcus probātur sī rēbus
adversīs tibi auxiliō est nec tē relinquit.
Neque nullī sis amīcus neque multīs …
> esp. amigo, amigable…
Novōs parans amīcōs nē obliviscere veterum…
Obsequium amīcōs, veritas odium parit…
equus, -ī, m., 2ª

Dēfīnītio:
Equus est animal quādrupēs, quō vehimur sīve itineris, sīve mīlitiae causā, rhēdās
currūsque trahimus, etc. …

Iunctūrae verbōrum:
Jungitur et plurimis Verbis, quorum praecipua haec sunt:
Ascendere in equum : Insilīre in equum : Conscendere equum :
Inscendere equum..
Impōnere aliquem in equum : Imponi in equum : Inferre
aliquem in equum. Cornēlius in equō est
Descendere ex equō : Descendere equō : Dēsilīre equō.
Haerēre in equō : esse in equō. : Sedēre in equō : Insīdere in
equō.
Vehī in equō. : Vehī equō… īre in equō.
Ex equīs pugnāre : ab equō oppugnāre.

Equī alātī poēticē finguntur ventī.

Equus ligneus est nāvis apud Plaut. Rud. 1. 5. 10…Hinc aurīgam vocant
gubernātōrem nāvis.

Equī bipedēs sunt marīnī, quī priōrēs pedēs habēre finguntur, et prō
posteriōribus caudam piscis : hippocampus.
Equus fluviātilis apud Plin. 8. Hist. nat. 21. 30. (73). est hippopotamus.

Prōverbia:

Seiānus equus fuit equus Cn. Seiī cīvis Rōmānī, inūsitātā magnitūdine,
omnibusque aliīs equōrum laudibus praestantissimus … Sed equus iste eō fātō fuit,
ut quisquis possidēret eum, is cum omnī familiā interīret..

Equī donātī dentēs nōn inspiciuntur.

Equīs virīsque vel interdum equīs virīs significat omnī contentiōne, omnī
conātū agere, tentāre omnia. La entrada del caballo en Troya, pintura de Giovanni Domenico Tiepolo, 1773.

Nōtus est equus Troiānus, in quō abditī virī, et in urbem receptī, noctū Graecīs
portās aperuerint. Hinc prōverbiālī locūtiōne dīcitur equus Troiānus dē occultā
coniūrātiōne et latente perniciē.

Equus in quādrīgīs, in arātrō bōs, significat unumquenque adhibendum ad > esp. Equino, equitación, ecuestre, yegua, equiseto…
id, quō valet.

Ex asinō equus.
amīca, -ae, f., 1ª

Mēdus et Lydia in viā ambulant. Lydia est amīca Mēdī.


Duae parvae amīcae

longus, -a, -um, adi.

Dēfīnītio:
Longus est porrectus, extensus, sive per planum extendatur, sive in in
altum erigatur…

Iunctūrae verbōrum:

Cum additā longitudinis mensūrā. - Per Accusātīvum sine vel cum


praepos. Longum trēs pedēs. Per Ablātivum: Scrobēs faciēmus ____________________________ līnea A
tribus pedibus longās. Per Genitivum. Scrobis lātus pedum
duōrum, longus pedum sex.
Longa navis …, tum vēlīs, tum rēmīs agitur differtque ab onerāriā, __________ līnea B
quae vēlīs dumtaxat.
Longōs versūs appellābat Ennius hēroicōs, teste Cic.
Longus homo interdum per contemptum dicitur, ut vacerra, longurio,
scil. pro bardo ac stupido. līnea A longa est. līnea B nōn tam longa est quam līnea A.
Longa manus dicitur, quae multum potest, etiamsi a longe sit.
Absolute in longum, in longitudinem…Nūbēs in longum porrecta. -
In longō, eōdem sensu.
In longum … in longum tempus, … et dīcitur dē praeteritō et dē
> esp. luengo, longitud, longevo…
futūrō.
Per longum, per longum tempus… Ex longō, ex longō tempore.
Longa spes est sera, longinqua et longō post tempore implenda.
Longus dīcitur, quī multa verba facit.
Longus spē dīcitur senex, quia tardus est et difficilis ad sperandum,
propter experientiam fallācis fortūnae.
malus, -a, -um
(↔bonus, -a, -um)

Dēfīnītio:
Malus est contrarius bono et probo, qui ignorantia, vel malitia laborat, qui
caret bonitate quacumque vel naturali, vel morali; pravus, perversus,
improbus, nocens, infestus…
Malum ! saepe interiectionis modo interseritur, ut nefas, indignum, et
indignationem significat. Plaut. Quid tu, malum, me sequere? Mārcus improbus est quia parvam puellam
Speciatim est poena. pulsat.
Iunctūrae verbōrum:
Mārcus puer malus est.
Malō suō aliquid facere, damnō suō, in suam perniciem.
Malō esse alicuī, damnō esse. improbus = malus

Prōverbia:

Sibi parat malum quī alterī parat.


Tragicum malum est maximum, ingens malum.

> esp. mal, malo, maldad, maligno…

fessus, -a, -um, adi.

- fessus sum!

Dēfīnītio:
Fessus est fatigātus, lassus…

Iunctūrae verbōrum:

Cum additō Ablatīvō reī, quā quis fessus est. Fessī viā mīlitēs.
Homo vītā fessus. h. e. quem vitae taedet.
Cum Ablat. et praepos. dē : Nisi dē viā fessus esset.
Cum Genitīvō : fessus bellī viaeque. Servī fessī sunt quia magnōs saccōs portant
Fessa diēs, h. e. noctī proxima.
eō, īre, īvī (=iī), itum

(eō, is, it
īmus, ītis, eunt)
Dēfīnītio: Mēdus Rōmam it per viam Latīnam
Significat ambulāre, vādere, pergere, iter facere…

Iunctūrae verbōrum:
Eundum est, h. e. īre oportet, īre debēmus.
Suppetiās īre alicuī est auxilium ferre eī.
Obviam īre alicuī est ad eum īre, offendere eum.

Prōverbia:

Īre per extentum fūnem est rem difficillimam facere, sine ullō errōre.

portō, portāre, -āvī, -ātum, 1, tr.

Dēfīnītio:
Portāre est ferre, gestāre, bāiulāre, vehere, comportāre …

Prōverbia: servī saccōs portant


Silvam multam portās, dīcitur de rudibus et stupidīs.
Asinus portans mystēria, de eō dīcitur quī officium praestat cuī
parātus nōn est.

> esp. -portar, portátil, portable…


ambulō, ambulāre, -āvī, -ātum, 1, intr.

Cornēlius nōn ambulat, sed equō


vehitur
Dēfīnītio:
Ambulāre est hāc illāc īre. īre et redīre.…

Iunctūrae verbōrum:
Bene ambulā et redambulā, est formula, quā abeuntibus bene
precabantur.
Bene ambulāto. h. e. prosperum iter sit tibi.
Ambulāre in ius est adīre iudicem litigandī causā.

Prōverbia:

Iūcundissima navigātio iuxta terram, ambulātio iuxta mare. Mēdus, quia servus est, equō nōn vehitur, sed ambulat.

> esp. ambular, deambular, funámbulo, preámbulo…

vehō, vehere, vexī, vectum, 3, tr.


(= portāre)

Dēfīnītio:
Veho est porto, fero, gesto corpore, currū, nāvī, equō…vehiculō aliquō.

Prōverbia: equus Cornēlium vehit = Cornēlius equō vehitur.

Nescis quid sērus vesper vehat. : Quae futūra sint nescīmus


Salem vehens dormis : Nēglegenter agis in rē periculōsā > esp. vehículo, vector…
Servus dominum īrātum timet. quī timet timōrem habet. timor
est metus.
Mēdus dominum timet quia is īrātus est et baculum habet.

timeō, timēre, timuī, 2. tr.


Mārcus Iūlium timet, quia īrātus est, et baculō fīlium verberat.

Dēfīnītio:
Timeo est vereor, formīdo, horreo, metuo…
ambo timent!

> esp. temer.

intrō, intrāre, -avī, -ātum, 1, intr.

Dēfīnītio:
intrāre
Intrāre est intro īre, ingredī…
> esp. entrar.

tam...quam

adverbia comparātīva
circulus A tam magnus est quam circulus B

____________________ A
____________________ B

līnea B tam longa est quam līnea A

inter (+ accus.)

significat medium quiddam.…


Dēfīnītio:
ABC
Iunctūrae verbōrum:
littera B est inter litteram A et litteram C
Inter haec, inter quae est interea.
In rē iudiciālī quaestio inter sicariōs est quaestio dē homicidiō.
prope (+ accus.)

(↔procul ab + ablat.)

Dēfīnītio:
Est idem ac iuxta, in locō propinquō…
A,B
Prope nonnunquam pōnitur prō ferme, quasi…
littera A prope litteram B est
Iunctūrae verbōrum:
Praepositio prope Accusātīvum regit et et est idem ac iuxta, apud.
Etiam cum Ablativo et praepos. ab.
Prope est quum etc.= iam iam tempus est, quum.
Prope est factum, ut etc. h. e. parum abfuit, quin etc.

procul ab (+ablat.)

Dēfīnītio:
Procul est longē, porro… A..........................................................................................................B
Iunctūrae verbōrum:
Etiam cum Ablativo sine praep.: Locus procul muro fuit. … Procul marī littera A procul ā litterā B est
incolere…Haud procul oppido considere. (Liv.)
Cum aliīs particulīs: hinc, inde, alicunde, longe etc.: Procul hinc observabo
(Plaut.)

circum (+ accus.), praep.

Dēfīnītio:
Praepositio circum indicat rotunditātem quae notat omnem partem
externam alicuius reī …

Terra circum Sōlem agitur


ad
(+accus.) = bulla = cubus
Dēfīnītio:
Praepositio Accusativo serviens, motum ad locum significat…motum
appropinquātiōnis. bulla ad cubum it
Ponitur etiam de tempore, et quidem hoc sensu de definito temporis termino
ad quem; modo addito, modo omisso termino a quo. (Plaut.) A saeculo ad
saeculum vivunt.
Denique praepositio ad significat proximitatem in loco.

Iunctūrae verbōrum:
Praepositione ad gaudent omnia substantiva, adjectiva, adverbia, verba, quae
utilitatem, adiumentum, idoneitatem significant.
Ad manum esse, Ad manum habēre, h. e. in promptū.

ante (+accus.), praep.


(↔post)

Dēfīnītio:
Ante est praepositio locālis accusātīvum cāsum regens, quō scīlicet motus aliquō
versus clārius dēfīnītur. Accommodātur autem propriē I. ad locum; translātē vērō
II. ad persōnās, et III. ad tempus. …

Iunctūrae verbōrum:
Saepius cum numerālibus et diē ex Kalendāriō Romānō dēfīnītā,
ut ante diem tertium Kalendas Septembrēs vel rārō cum Genitīvō
Septembris. In dēsignandīs enim mensium diēbus ūsus apud
Rōmānōs dūplex est: alter integer, alter per ellipsim seu
omissiōnem particulae. Itaque dīcunt v. g. tertiō Kalendās
Septembrēs et ante diem tertium Kalendās Septembrēs. In prīmō = cunīculus
subintelligitur ante, ut integra locūtio sit tertiō diē ante Kalendās
Septembrēs. In alterō quīdam volunt esse ἀναστροφὴν, hoc est cunīculus ante cubum est
inversiōnem verbōrum, quae natūrālī ordine ita collocanda sint,
diem tertium ante Kalendās Septembrēs, et illud diem tertium
esse Accūsātīvum temporis.

post (+accus.) praep.


(↔ante)

Dēfīnītio:
Dē locō ūsurpātur et indicat id, cuī aliquid est antepositum; hinc est idem ac pōne,
ā tergō, retrorsum; eīque oppōnuntur ante et post …
Saepissimē pōnitur dē tempore et habet significātiōnem reī succēdentis…
Figurātē est infrā.

Iunctūrae verbōrum:
Cum additō Ablātīvō temporis. Paucīs diēbus post / Multīs annīs post. cunīculus post cubum est
Post rem aliquam, eam sequendo.
Post id, post illa, post hoc, post haec : post eās rēs.
ā / ab
(+ ablat.) praep.

Dēfīnītio:
Significat discessum, sēparātiōnem, sēiunctiōnem, terminum ā quō bulla ā cubō it
abitur, sīve pendeat ā verbō, sīve ā substantīvō, sīve adhibeatur absolūtē per
ellipsim…

Iunctūrae verbōrum:
Abs tē = ā tē.
Stare, facere, agere, sentīre, dīcere, tractāre aliquid ab aliquō, aut
aliquando ab aliquā rē est illīus partibus favēre, studēre.
Ā rē aliquā idem est atque ā parte reī, sīve quod attinet ad.
Ab adolescentiā : Ā prīmā adolescentiā : Ab adolescentulō
Ab ineunte aetāte : iam inde ab incunābulīs : Ā pueritiā : Ā
tenerīs unguiculīs : Ā togā pūrā : Ā puerīs : Ā parvō : Ā parvīs

Publius Claudius

apud (+accus.) praep.


Dēfīnītio:
Itaque apud significat proximitātem in locō, prope, iuxta …
Praepositio apud iungitur nōminibus populorum civitatumque, et significat inter,
sīve in eōrum rē publicā:
Iunctūrae verbōrum: Publius est apud Claudium =
Est etiam apud aliquem in eius scriptīs. Publius est cum Claudiō
Apud sē esse est compotem mentis esse, praesentī animō esse

bulla per cylindrum it

per (+ accus.)

Dēfīnītio:
Significat motum per locum seu transitum, vel in sē habet nōtiōnem mediī et per
medium transeundī…
Inservit saepe iurantibus et obsecrantibus. Sed properā per deōs.

Iunctūrae verbōrum:
Per sē, per tē, sine alterīus ope.
Per mē, per tē stat, licet …
nam est particula quae explicat

nam, coni.

Dēfīnītio:
Nam explicat ea quae antea dīcta sunt: enim, namque, etenim…

estne Mārcus puer probus?


Is puer nōn est probus, sed improbus, nam parvam puellam
pulsat.

itaque, coni.
itaque est particula conclūsīva
Dēfīnītio:
Itaque est coniunctio conclūsīva: ergo, igitur, quamobrem,
quōcirca, idcirco… Mārcus parvam puellam pulsat.
itaque Mārcus nōn puer probus, sed improbus est.
Iunctūrae verbōrum:
Itāque ergo est atque ita igitur.

autem
(=sed)
autem = sed -in ēnūntiātō affirmatīvō-
Dēfīnītio:
Autem est particula molliter adversātīva, ideoque differt ab at vel ast, sed, - autem semper est in secundō locō ēnūntiātī.
vērō …
Saepius particula autem continuandae orationi inservit, atque usurpatur cum Hispānia in Eurōpā est, sed Aegyptus est in Africā =
praecedentibus alia, leniter quidem adversantia, adduntur.
Hispānia in Eurōpā est. Aegyptus autem est in
Iunctūrae verbōrum: Africā.
Particula autem aliīs interdum particulīs jungitur.

unde? adv.
(↔quō)

Dēfīnītio:
Unde significat ex quō locō, ab quō locō… unde it bulla? bulla ex cubō it.
quō? adv.
(↔unde?)

Dēfīnītio:
Adverbium quō significat ad, vel in quem locum…
quō it bulla? bulla it in cubum.

También podría gustarte