Está en la página 1de 3

IES PEDRO SALINAS LATÍN I

LA MONARQUÍA EN ROMA (753-509 a.C.): LOS SIETE REYES.

1. Rómulo.

Romanum imperium a Romulo, Reae Silviae filio, principium habet. Romulus urbem
exiguam in Palatino condit post Troiae bellum anno trecentesimo nonagesimo quarto.
Urbem e Romulo Romam vocant. Romulus vicinos Romae populos ad spectaculum
ludorum invitat, nam Romani feminas non habent. Tum Romani Sabinorum feminas
rapiunt et bello Sabinos vincunt.

2. Numa Pompilio.

Romani Numae Pompilio regnum dant. Numa Pompilius bellum non facit, magna
tamen beneficia Romae dat, nam leges Romanis constituit et multa templa aedificat.
Morbo decedit quadragesimo et tertio imperii anno.

3. Tulo Hostilio.

Tullus Hostilius Numae Pompilio succedit. Tullus Hostilius bellum facit, Albanos vincit,
Romam ampliat. Triginta et duos annos regnat.

4. Anco Marcio.

Post Tullum Hostilium Ancus Marcius imperium capit. Contra Latinos pugnat.
Aventinum Romae adiungit et Ianiculum. Vicesimo et quarto anno imperii morbo
decedit.

5. Prisco Tarquinio.

Deinde regnum Priscus Tarquinius capit. Priscus Tarquinius Romae circum aedificat,
ludos Romanos instituit, muros facit et cloacas, Capitolium inchoat. Tricesimo octavo
imperii anno Anci filii Priscum Tarquinium occidunt.

6. Servio Tulio.

Post Priscum Tarquinium Servius Tullius imperium capit, praeclarae feminae filius,
captivae tamen et ancillae. Servius Tullius quoque Sabinos vincit. Quirinalem,
Viminalem, Esquilinum, Romae adiungit.

7. Tarquinio el Soberbio.

Lucius Tarquinius Superbus septimus atque ultimus regnum obtinet. Volscos vincit,
cum Tuscis pacem facit et templa in Capitolio aedificat. Deinde imperium perdit, nam
filius, Tarquinius iunior (el menor), Lucretiam, praeclaram feminam, violat atque
Brutus populum concitat et Tarquinio imperium rapit.
IES PEDRO SALINAS LATÍN I

PREPOSICIONES: EL IMAGINARIO ESPACIAL (leo leonis, 3º declinación: leonem = acusativo


singular, leone = ablativo singular). Las preposiciones sólo exigen ACUSATIVO o ABLATIVO.

LAS CONJUNCIONES COORDINADAS:

COPULATIVAS: et, atque, ac, -que (y). EXPLICATIVAS: nam, enim (pues, es decir).

COPULATIVAS NEGATIVAS: ne, neque (ni). ADVERSATIVAS: sed, at, tamen, autem
(pero, sino, sin embargo).
DISYUNTIVAS: aut, vel, -ve (o).
ILATIVAS: igitur, ergo (así pues).
IES PEDRO SALINAS LATÍN I