Está en la página 1de 5

ORATIO IN L.

CATILINAM PRIMA, Cicero


[1] I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste
tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum
praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum
omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque
moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri
coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris,
quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O
tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo
vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad
caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae
videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis
iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu]
machinaris.

[3] An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter
labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede
atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua
praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua
occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus
suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus
consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque
auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus.

[4] II. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica
detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum
suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis M.
Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est
permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C.
Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At [vero] nos vicesimum
iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi
senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex
senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad
deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse
clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me
ipse inertiae nequitiaeque condemno.

[5] Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata,
crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem
ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie
perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero,
credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam
crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit,
certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam
inprobus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse
fateatur. [6] Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut
[nunc] vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem
publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt,
speculabuntur atque custodient.
A. TIBVLLI ELEGIAE LIBER PRIMVS

Divitias alius fulvo sibi congerat auro


Et teneat culti iugera multa soli,
Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vita traducat inerti, 5
Dum meus adsiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus et facili grandia poma manu;
Nec spes destituat, sed frugum semper acervos
Praebeat et pleno pinguia musta lacu. 10
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris
Seu vetus in trivio florida serta lapis,
Et quodcumque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolae ponitur ante deo.
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona 15
Spicea, quae templi pendeat ante fores,
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
Terreat ut saeva falce Priapus aves.
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
Custodes, fertis munera vestra, Lares. 20
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,
Nunc agna exigui est hostia parva soli.
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
Clamet 'io messes et bona vina date'.
Iam modo iam possim contentus vivere parvo 25
Nec semper longae deditus esse viae,
Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
Aut stimulo tardos increpuisse boves, 30
Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
Desertum oblita matre referre domum.
At vos exiguo pecori, furesque lupique,
Parcite: de magno est praeda petenda grege.
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis 35
Et placidam soleo spargere lacte Palem.
Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa
Dona nec e puris spernite fictilibus.
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
Pocula, de facili conposuitque luto. 40
Non ego divitias patrum fructusque requiro,
Lucretius, De Rerum Natura
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
5concipitur visitque exortum lumina solis:
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
10nam simul ac species patefactast verna diei
et reserata viget genitabilis aura favoni,
aeriae primum volucris te, diva, tuumque
significant initum perculsae corda tua vi.
15inde ferae pecudes persultant pabula laeta
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
denique per maria ac montis fluviosque rapacis
frondiferasque domos avium camposque virentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
20efficis ut cupide generatim saecla propagent.
quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis versibus esse,
25quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
effice ut interea fera moenera militiai
30per maria ac terras omnis sopita quiescant;
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
35atque ita suspiciens tereti cervice reposta
pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
circum fusa super, suavis ex ore loquellas
40funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
possumus aequo animo nec Memmi clara propago
talibus in rebus communi desse saluti.
C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO
LIBER PRIMVS

[1] 1 Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. 2 Hi omnes lingua,
institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis
Matrona et Sequana dividit. 3 Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a
cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores
saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, 4
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum
gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere
cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi
in eorum finibus bellum gerunt. 5 Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est,
initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus
Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad
septentriones. 6 Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem
partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. 7 Aquitania a
Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam
pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

[2] 1 Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et
P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: 2 perfacile esse, cum
virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. 3 Id hoc facilius iis persuasit,
quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo
atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura
altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano,
qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. 4 His rebus fiebat ut et minus late
vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; 5 qua ex parte homines
bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. 6 Pro multitudine autem hominum et pro
gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem
milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

[3] 1 His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad


proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum
numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti
suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. 2 Ad eas res
conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege
confirmant. 3 Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates
suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater
regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus
appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; 4 itemque
Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac
maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in
matrimonium dat. 5 Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse
suae civitatis imperium obtenturus esset: 6 non esse dubium quin totius Galliae
plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. 7 Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato
per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.