Está en la página 1de 5

Lectio Secunda

Nilus fluvius mangnus est. Tiberis non est fluvius magnus,


Tiberis fluvius parvus est. Rhenus non est fluvius parvus,
sed fluvius magnus. Nilus et Rhenus non fluvii parvi, sed
fluvii magni sunt. Danuvius quoque fluvius magnus est.

Corsica insula est. Corsica et Sardinia et Sicilia insulae


sunt. Britannia quoque insula est. Italia insula non est.
Sicilia insula magna est. Melita est insula parva. Britannia
non insula parva, sed insula magna est. Sicilia et Sardinia
non insulae parvae, sed insulae magnae sunt.

Brundisium oppidum est. Brundisium et Tusculum oppida


sunt. Sparta quoque oppidum est. Bundisium est oppidum
magnum. Tusculum oppidum parvum est. Delphi quoque
oppidum parvum est. Tusculum et Delphi non oppida
magna, sed oppida parva sunt.

Ubi est Sparta? Sparta est in Graecia. Sparta est oppidum


Graecum. Sparta et Delphi oppida Graeca sunt. Tusculum
non oppidum Graecum, sed oppidum Romanum est.
Tusculum et Brundisium sunt oppida Romana. Sardinia
insula Romana est. Creta, Rhodus, Naxus, Samos, Chios,
Lesbos, Lemnos, Euboea sunt insulae Graecae. In Graecia
multae insulae sunt.
In Italia et in Graecia sunt multa oppida. In Gallia et in
Germania multi sunt fluvii. Suntne multi fluvii et multa
oppida in Arabia? In Arabia non multi, sed pauci fluvii sunt
et pauca oppida.

Num Creta oppidum est? Creta oppidum non est! Quid est
Creta? Creta insula est. Num Sparta insula est? Sparta non
est insula! Quid est Sparta? Sparta oppidum est. Rhenus
quid est? Rhenus est mangus fluvius. Num oceanus
Atlanticus parvus est? Non parvus, sed mangus est oceanus.

Ubi est imperium Romanum? Imperium Romanum est in


Europa, in Asia, in Africa. Hispania et Syria et Aegyptus
provinciae Romanae sunt. Germania non est provincia
Romana: Germania in imperio Romano non est. Sed Gallia
et Britannia sunt provinciae Romanae. In imperio romano
multae sunt provinciae. Magnum est imperium Romanum!

Exercitium Primum Lectionis Secundae


1. Corsica insul_ est. Corsica et Sardinia insul_ sunt.
2. Rhenus fluvi_ est. Rhenus et Danuvius fluvi_ sunt.
3. Brundisium oppid_ est. Brundisium et Tusculum oppid_
sunt.
4. Sicilia insul_ magn_ est.
5. Nilus est fluvi_ magn_.
6. Brundisium oppid_ magn_ est.
7. Tusculum non oppid_ magn_, sed oppid_ parv_ est.
8. Melita non est insul_ magn_, sed insul_ parv_.
9. Tiberis non fluvi_ magn_, sed fluvi_ parv_ est.
10. Rhenus et Nilus fluvi_ magn_ sunt.
11. Sicilia et Sardinia insul_ magn_ sunt.
12. Brundisium et Sparta oppid_ magn_ sunt.

Exercitium Secundum Lectionis Secundae


1. Sicilia insula est. Sicilia et Sardinia _____ sunt.
2. Rhenus fluvius est. Rhenus et Danuvius _____ sunt.
3. Tusculum oppidum est. Tusculum et Brundisium ____
sunt.
4. Corsica et Sardinia insulae sunt. Sicilia quoque _____
est.
5. Nilus et Tiberis fluvii sunt. Danuvius quoque ______ est.
6. Sparta et Delphi oppida sunt. Brundisium quoque
_______ est.

Exercitium Tertium Lectionis Secundae


1. Tusculum non oppidum Graecum, sed oppidum ______
est.
2. Sparta est oppidum _____.
3. _____ Nilus oppidum est? Nilus non est oppidum.
4. _____ est Nilus? Nilus fluvius est.
5. In Arabia non multi, sed _____ fluvii sunt.
6. Quid est Gallia? Gallia est _____ Romana.
7. In imperio Romano non paucae, sed ____ provinciae
sunt.
8. Magnum est _______ Romanum.

Exercitium Quartum Lectionis Secundae


1. Estne Aegyptus in Africa?
2. Estne Hispania in Africa?
3. Ubi est Hispania?
4. Num Arabia in Europa est?
5. Ubi est Arabia?
6. Ubi est Sparta?
7. Num Sparta insula est?
8. Quid est Sparta?
9. Num Euboea oppidum est?
10. Quid est Euboea?
11. Quid est Tusculum?
12. Num Tusculum oppidum Graecum est?
13. Num Nilus fluvius parvus est?
14. Estne Creta insula Graeca?
15. Suntne Rhodus et Naxus insulae Graecae?
16. Suntne multae insulae in Graecia?
17. Suntne multi fluvii in Arabia?
18. Quid est Tiberis?