Está en la página 1de 1

De

bello Iugurthino illo




P
ensum sum compositurus perparvom, quo optumo mihi magistro
imperitante belli Iugurthini argumentum vostris prae oculis planius
ostendam. Quo in faciundo cum multoties tempto alias fide maxumae
confidens, insudans magnopere quondam, Sallustium illum auxilio invoco frustra:
parum doctrinae, studium nimium, ut soleo.

Grassanti ergo Romae prosperitate alii sua, haud aliena pauci, omnes prava magna
cum petiverint cupidine universa periclitari sunt visa: potentiores praeter modum
imperitare, maxumas plebs concursationes agere, infelicissuma ubique evenire
quislibet, partium divortium fieri: occasio optuma res evertundi dabatur.

Ea autem tempestate Iugurtha ille nobili ortus multisque donatus virtutibus in dies
ingrassantibus pravorum instinctu consuetudineque vitiis, facinora plura ad
potestatem capiundam agere incipit: bonos necare, malos laudare, pessumos sibi
addere, quislibet omnibus nominibus despicere.

Princeps sibi creatus atque rebus omnibus potitus contra Romanos ausus est
pugnare. Quem Roma coercundum multos missitabat milites imperatoris
auctoritate subactos: quibus plerisque auro illecebrisque multoties corruptis nihil
aliud nisi ut eos irrideret homunculos curabat: salsum ingenium, pecuniae multae,
parum pudoris, superbia quam maxuma.

Igitur is tandem aliquando convocatur Romam: nobiliorum ibi cum primum
conspicit indolem, auro gemmisque corrumpendos decernit: venalem enim
maxume Romam urbem sibi destinat.

Ad finem cum res venirent, flagrans cupidine potiundi, ardore incensus omnia
imperitandi, illa iniit proelia eius felicitatis vitaeque deponendae exordium:
catenas prae Romanorum oculis trahens per vias a duce triumphante ostenditur,
mortis praeconium ipsius exaudit. Sic boni nimia audentes multaque corrupti
superbia taeterrimam in ruinam delabi dicuntur.





Ansgarius Legionensis

Scribebam Matriti, apud studentium deversorium,
a. d. VIII Kalendas Septembres a. D. MMXVII

También podría gustarte