Nunc est Loquendum!

FACVLTAS LEGENDI Cap.XVI
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego
FACVLTAS LEGENDI

Praenomen et Nomen:

Marcus in impluvio parva nave ludit. Quintus advenit et fratrem ludentem videt.

Quintus: “Quid est, Marce? Num magnum portum habemus in impluvio?”

Marcus: “Navis mea optima ventum secundum opperitur, non modo merces sed etiam
homines vehuntur! Ad portum Tusculanum navigare volo.”

Tunc Quintus “Tusculum oppidum maritimum non esse” dicit. “Tusculi mare non est”
inquit “Tusculum enim unde mare incipit sita non est”

Marcus: “Sed Tuscum flumen habet, et omnia flumina in mare influunt. (Marcus ore
flat) Iam mare tranquillum non est, et navis plenis velis per impluvii aquam ex ora
maritima egreditur! Ex impluvio proficiscens altum petit.

Quintus: “Nunc Neptunus sum, deus maris!. Nautae me verentur. Nullam navem
guberno, sed dominus maris ac tempestatum sum. Tantum digito aquam tangens
magnos fluctus facio qui altiores sunt quam navem tuam. Sed, O nauta Marce!, quam
in partem navigas?”

Marcus: “In occidentem. Ecce sol oriens mihi a tergo est. Vide septem stellas in
septentrione parte. Bene navigo quod in alto mari stellae mihi duces sunt!” (Rursus
fortiter supra parvam navem flat)

Quintus: “Adhuc caelum serenum est, sed exspecta paulum, quia simul multas nubes
atras fiunt et tempestas cum tonitru et fulguribus sequitur. Navem vix oculis tuis cerni
potes! Invoca me, nauta Marce!” Quintus manibus impluvii aquam pulsat et navis
magnu fluctu turbatur.

Marcus: “O Neptune, serva me!” inquit, et Quinti crura complectitur. Nec vero ipse
pedibus stare potest. Quintus in impluvium labitur et fluctus multo altiores fiunt.

Nemo Quintum consolatur. Is surgere conatur, sed rursus labitur et os suum aqua
implet. Paulo post matrem vocat: “mamma!, mamma!”.

Quinto vocante, Marcus ‘Nonne deus Neptunus es?’ inquit, ‘Tunc es tranquillus,
Neptune! quod in mari mergi potes! Iam fluctus non tanti sunt quanti paulo ante, ergo
tibi licet aquam de ore haurire!”. Et Quintus laetans cantat: “Naviga navis mea sine
timore…”
Nunc est Loquendum!
FACVLTAS LEGENDI Cap.XVI
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

1. Quae sententia est optimus titulus textus quem legisti? (1)

a. Marcus deum Neptunum invocat quod nauta est.
b. Quintus ludens in impluvium Marcum iacit.
c. Marco nave ludente Quintus magnu fluctu impluvium turbat

2. Responde ad interrogata (5)

 Quid agit Marcus in impluvio?
 Cur Quintus Neptunum esse vult?
 Quo navigat navis Marci?
 Cur nubes atras fiunt?
 Cur Marcus Quinti crura complectitur?

3. Verum an Falsum (4)

Verum Falsum

Quintus “Tusculum oppidum maritimum
esse” dicit

Marci navis ventum secundum exspectat

Nauta Marcus in orientem navigat

Quintus magnum fluctum in impluvio facit

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful