Nunc est Loquendum!

FACVLTAS AVDIENDI Cap. XVI
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS AVDIENDI CAP XVI
1. Qua in sententia melius colligitur textus quem audivisti? (1)
a. Medus et Lydia ex puppi stellas spectant.
b. In caelo sereno Venus lucet.
c. Medus et Lydia iam tranquilli sunt.
d. Nocte Medus Lydiae planetam monstrat.
e. Lydia Medum amat sed is etiam tempestatem timet

2. Responde ad interrogata. (5)

 Quo eunt Lydia et Medus?
 Cur Medus Lydiam complectitur?
 Cur Medus crura gubernare non potest?
 Quis est “Venus”?
 Unde Venus oritur?

3. Verum aut Falsum (4)

Verum Falsum

In caelo stellae lucent quod tempestas proficiscitur

Antea mare turbidum erat

Nunc Medus stare potest

Venus Medum et Lydiam ad Graeciam ducit

SCRIPTVM
[Audio: …]

Iam nubes atrae et tempestas e nave proficisciuntur. Nox est. In caelo stellae lucent.
Medus in puppim ascendit et Lydia eum sequitur. Mare iterum tranquillum fieri
aspiciunt.
Medus Lydiam intuens eam complectitur: “Nonne gaudes, mea Lydia, quod nos simul
sani et salvi sumus?”
Lydia: “Nec vero meus amicus Medus pedibus stare potest. Etiam crura eius gubernare
non potest!”
Medus et Lydia rident.
Medus: “Aspice caelum serenum. Stellis ducibus in orientem navigamus.”
Lydia: “Quae est illa stella quae in ea caeli parte stat?”
Medus: “Venus est. Non stella est sed planeta clarissimus qui sole illustratur. Sole
occidente Venus in parte contraria oriri videtur.”
Lydia: “Venus quoque amorem nostrum ducit…”
Lydia se vertit et osculum ei dat. Et Medus laetatur eam osculum dare. Iam os eius
aqua non impletur, sed osculis.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful