Está en la página 1de 2

Hans H. ØRBERG: LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA pars I: Familia Rōmāna.

cōnspectus grammaticus cap. I-XXXIV

© Accademia Vivarium novum, 2012, Jiří A. Čepelák

CONSPECTVS GRAMMATICVS CAP. XXIII

EGO POSTHĀC BONUS PUER FUTŪRUS SUM (participium temporis futūrī āctīvī, coniugātiō periphrastica āctīva)

Mārcus: Certē malus puer fuī. Ego posthāc bonus puer futūrus sum (: bonus erō, bonus esse certē volō), semper vōbīs pāritūrus sum (: pārēbō, pārēre certē volō) neque umquam pugnātūrus sum in viā (: numquam pugnābō, numquam pugnāre certē volō) nec umquam in lūdō dormītūrus sum (: numquam dormiam, in lūdō dormīre certē iam nōlō). (vv. 84-87)

Mārcus ‘sē malum puerum fuisse’ fatētur. Simul prōmittit ‘sē (: Mārcum) posthāc bonum puerum futūrum esse, semper sē parentibus pāritūrum esse neque umquam pugnātūrum nec in lūdō dormītūrum esse.’ (vv. 89-92)

Aemilia: “Īnfantem semper mēcum habitūra sum (= habēbō, habēre certē volō) Aemilia dīcit ‘sē (: Aemiliam) īnfatem semper sēcum habitūram esse.’

- NŌTĀ BENE! Moritūrī (= iī quī morī nōlunt, sed dēbent, quia tū, Caesar, vīs) tē salūtant, Caesar.

QUID AGIS? / QUID AGITUR?

Iūlius: “Quid agis, Mārce?” Mārcus: “Ē scholā veniō.”.

Quid agit rēgīna? Quid agitur? Rēgīna variīs ōrnāmentīs ōrnātur.

Iūlius: “Quid agitur, serve? Cūr canis lātrat?” Servus: “Canis lātrat quia tabellārius advenit.”

Magister interrogat: “Quid agitur?” Discipulī respondent: “Sedētur.” (: omnēs sedēmus) “Curritur.” (: omnēs currimus) Ītur cēnātum.” (: omnēs īmus cēnātum)

QUŌ ĪS? / QUŌ ĪTUR?

Magister: “Aperīte librōs vestrōs!” Librī aperiuntur. Aloīsia videt librōs aperīrī. Georgius crēdit librōs aperīrī.

Aemilia: “Quō īs, Iūlī? Mārcumne verberātum īs?” Aemilia: “Quō ītur? Mārcumne verberātum ītur?” Aemilia putat Mārcum verberātum īrī.

47

Hans H. ØRBERG: LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA pars I: Familia Rōmāna.

cōnspectus grammaticus cap. I-XXXIV

© Accademia Vivarium novum, 2012, Jiří A. Čepelák

Iūlius: “Dīc eī ‘respōnsum meum crās ā Mārcō trāditum īrī’.” (v. 138, < respōnsum trāditum ītur) Ego eum mūtātum esse nec posteā mūtātum īrī crēdō! (v. 118) Magister nescit epistulam suam ā Iūliō scissum īrī (< epistulam scissum ītur)

MĀRCŌ IN CUBICULUM DUCTŌ

N.B.

(ablātīvus absolūtus temporis – vōx passīva)

Fenestra aperta est. Mārcus fenestrā apertā dormit. (cap. XIV, v. 15)

Postquam servus fenestram clausit, Quīntus dormīre incipit. Fenestrā ā servō clausā, Quīntus dormīre incipit.

Postquam Mārcus in cubiculum ductus atque inclūsus est, Dāvus redit. Mārcō in cubiculum ductō atque inclūsō, Dāvus redit.

Postquam epistula lēcta est (ab eā), dīcit Aemilia:

Epistulā lēctā, Aemilia dīcit:

Postquam signum ruptum est, Iūlius litterās legit Signō ruptō, Iūlius epistulam legit

MĒ PUDET FĒCISSE / FACTUM ESSE Ā MĒ / FACTĪ MEĪ

- Mārcus pessimam rem fēcit. Mārcus scit sē male fēcisse.

Eum pudet hoc fēcisse. (Nōnne tē pudet hoc fēcisse, Mārce?)

Mē pudet hoc ā fīliō meō factum esse. Puerum pudet factī suī (< factum -ī n)

- Georgius male cantat. Georgius scit sē male cantāre. Georgium pudet male cantāre. Georgium pudet cantūs suī. (cantus -ūs m < canere)

NŌTĀ BENE!

- VERBA ANŌMALA:

legere lēgisse lēctum fugere fūgisse ----- ferre tulisse lātum dare dedisse datum trā-dere -didisse -ditum per-dere -didisse -ditum

- I|ĒNS EUNT|IS (< ĪRE): Mēdus herī domō fūgit nec hodiē Mārcum euntem et illinc red-euntem comitārī potuit (vv. 105-107).

- NEQUE (= ET NŌN): NEQUE UMQUAM (= ET NUMQUAM) Computāre nūllō

modō potest neque umquam bene resondet

magister pēiōrem discipulum umquam docuit (v. 28).

(vv.

25-26), NĒMŌ UMQUAM Nēmō

48