Nunc est Loquendum!

Tria desideria in Sancti Valentini die
Ángel Luis Gallego Real

Tria desideria in Sancti Valentini die
Rationes
1. In aula sententiae latinae leguntur atque explicantur: Ecce praesentatio:
https://goo.gl/rm6qhp
2. Magister discipulis chartulas cum sententiis distribuit.
3. Postea dialogus de amantibus agitur. Dum amantes loquuntur, necesse est
discipulos opportunum momentum invenire ad collocandam sententiam. Ii
manum tollere et sententiam dicere debent. Si opportuna est sententia in
puncto temporis, discipulus laudandus est; sed si sententia inopportuna est,
ceteri reprehendere debent!

AMANTES AMENTES Terentius id dixit: qui amant imprudentes
sunt et sine sapientia agunt.

AB IMO CORDE de profundo pectore, cum toto amore.

OMNIA AMOR VINCIT Amor est supra omnia.

O TEMPORA O MORES! Sententia latina qui hodierna vitia censet et
antiquam vitam laudat.

PER ARDUA AD ASTRA Noli deficere; aude pugnare pro tua
somnia.

TOTUS TUUS No solum corpus sed etiam animus meus
tibi est.

TU QUOQUE, BRUTE, FILI MI! Sententia Latina qui refert de morte Iulii
Caesaris. Monstrat ingratum animum
alicuius.

URBI ET ORBI Benedictio qui Papa Romanus dat. Etiam
significat nuntium quod oportet omnibus
proclamare.

VAE VICTIS! Haec sententia refert de impotentia victi.

VOX CLAMANTIS IN DESERTO Qui loquitur et nemo eum audit.
Nunc est Loquendum!
Tria desideria in Sancti Valentini die
Ángel Luis Gallego Real

COLLOQVIUM
Personae: Aemilia, lulius
Dies XIV ante Kalendas Martias est,
ergo dies Sancti Valentini est. Medus et
Lydia viis Romanis ambulant et ad parvum
fontem prope domum Lydiae adveniunt.
Apud eum considunt.
Lydia: Aspice, Mede, quam pulchra est
haec fontana.
Medus: Est ut nasus Syrae unde aqua exit.
Lydia: Certe Romani id nasum
appelant...Cum abes, saepe noctu huc me
delectat venire et stellas et lunam videre.
Medus: Non tam pulchra est haec fontana
quam tu, cara Lydia. (is Lydiae manum
capit et oculos eius aspicit):
[_________________] dicere volo:
Numquam in mea vita mulierem tam
formosam vidi, amica mea, tu sola meus sol et mea luna es!
Medus Lydiae osculum dat. Deinde tacent et tantum rumores aquae audiuntur. Paulo
post Lydia “tecum meam vitam” inquit “vivere volo”
Medus: idem cupio, mea blanditia.
Subito Medus surge et alta voce clamat: Romani, attendite! [_________________]
dico: Amo hanc feminam!!!
Lydia ridet. Verba Medi ei placent.
Lydia: Dicuntur homines tergo nummum in fontanam iacere. Hoc modo desiderium
postulant. Habesne nummum, Mede?
Medus: Minime! Nonaginta sestertios habebam sed amicae meae anulum emi et nunc
nulla pecunia est mihi. Meus sacculus est vacuus.
Lydia: Pone sacculum in hac petra… ecce tres asses in sacculo tuo insunt.
Medus: (ruber fit) Certe? Nescio quid agant tres asses illic…
Lydia: Da mihi unum assem. Desiderium postulare a fontana volo.
Lydia se vertit et nummum in fontanam iacit. Sed antequam ea os aperit, aliquis qui
transit Lydiam videt et exclamat: “Quam magna est urbs! Romam redire volo!”
Lydia: [_________________] O quam perfidus est iste homo! desiderium mihi rapuit!
Da mihi alium assem, care Mede.
Medus: Meus amor, tantum duo asses habemus! Sed ut dicitur, te amabo in divitia et in
paupertate… ecce novus assis.
Lydia novum nummum sumit et oculis claudentibus tergo se collocat. Bracchium tollit
et nummum iacit. Sed subito homo quidam apparet et clamat: “ feminae Romanae
amorem volo!” et fugit.
Nunc est Loquendum!
Tria desideria in Sancti Valentini die
Ángel Luis Gallego Real

Lydia: Incredibile visu! [_________________] Crudelissimus vir alterum desiderium
mihi rapuit! Sum ut [_________________] Quid faciemus, Mede? Da mihi postremum
assem.
Medus: Sed Lydia, tantum hunc assem habeo...
Lydia: Tace, Mede, et noli permittere aliquem molestiam mihi afferre!
Medus in media via consistit et vigilat, dum Lydia nummum osculatur et se vertit.
Bracchium tollit et iam assis per aerem volat. Nondum in aqua fontis est... cum corvus,
qui dextra apparet, nummum volantem rostro capit.
Lydia: Attende, Mede!
Ea corvum digito monstrat. Medus unum calceum exuit et in corvum iacit. Corvus
calceo pulsatur et rostrum aperit. Nummus in aquam cadit. Lydia valde laeta signum
victoriae facit. Corvus nauseatus volare incipit et dicit [_________________] .
Lydia considens apud fontem “Tandem desiderium postulavi!” inquit “Iam cogitabam id
impossibile fuisse!”
Medus: Iam dicit Romana sententia [_________________] Sed...Quid postulavisti? Iter
periegeticum per Hispaniam facere?
Lydia: Nihil dicere possum. Si id dico, desiderium non solvitur.
Medus: Dic mihi desiderium. Tibi promitto me nemini id narraturum esse.
Lydia: Meum desiderium est … tibi nubare…
Medus: O mea Lydia, verba tua valde me delectant! Soles occidere et redire possunt
quia ego sum…[_________________]
Et Medus corpus eius complectitur et uno corde eam osculatur.[_________________]

Dum osculantur, fugit inuida aetas. Postea, Medus Lydiam etiam oculos clausos vidit
et versus Horatii recitat:
"Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?"*
Lydia ridet et caput Medi pulsat. Deinde manum eius capit et domum eum fert. In alia
via subito Medus consistit et dicit “exspecta, amor”, et ad fontem redit. Illic tres asses
coligit et, nemine vidente, unum denuo iacit. “volo hanc feminam uxorem ducere”. Et
rursus assem sumit et cantat
Non via longa est Romae, ubi amica habitat mea pulchra…

...Et poeta Terentius, qui omnia vidit de fenestra sua, exclamat: [_________________]

_________
*Horatius, Odae, XXV
Nunc est Loquendum!
Tria desideria in Sancti Valentini die
Ángel Luis Gallego Real

COLLOQVIUM CUM SOLUTIONIBUS
Personae: Aemilia, lulius
Dies XIV ante Kalendas Martias est, ergo dies Sancti Valentini est. Medus et Lydia
viis Romanis ambulant et ad parvum fontem prope domum Lydiae adveniunt. Apud eum
considunt.
Lydia: Aspice, Mede, quam pulchra est haec fontana.
Medus: Est ut nasus Syrae unde aqua exit.
Lydia: Certe Romani id nasum appelant...Cum abes, saepe noctu huc me delectat
venire et stellas et lunam videre.
Medus: Non tam pulchra est haec fontana quam tu, cara Lydia. (is Lydiae manum capit
et oculos eius aspicit): [AB IMO CORDE] dicere volo: Numquam in mea vita mulierem
tam formosam vidi, amica mea, tu sola meus sol et mea luna es!
Medus Lydiae osculum dat. Deinde tacent et tantum rumores aquae audiuntur. Paulo
post Lydia “tecum meam vitam” inquit “vivere volo”
Medus: idem cupio, mea blanditia.
Subito Medus surge et alta voce clamat: Romani, attendite! [URBI ET ORBI] dico:
Amo hanc feminam!!!
Lydia ridet. Verba Medi ei placent.
Lydia: Dicuntur homines tergo nummum in fontanam iacere. Hoc modo desiderium
postulant. Habesne nummum, Mede?
Medus: Minime! Nonaginta sestertios habebam sed amicae meae anulum emi et nunc
nulla pecunia est mihi. Meus sacculus est vacuus.
Lydia: Pone sacculum in hac petra… ecce tres asses in sacculo tuo insunt.
Medus: (ruber fit) Certe? Nescio quid agant tres asses illic…
Lydia: Da mihi unum assem. Desiderium postulare a fontana volo.
Lydia se vertit et nummum in fontanam iacit. Sed antequam ea os aperit, aliquis qui
transit Lydiam videt et exclamat: “Quam magna est urbs! Romam redire volo!”
Lydia: [O TEMPORA O MORES!] O quam perfidus est iste homo! desiderium mihi
rapuit! Da mihi alium assem, care Mede.
Medus: Meus amor, tantum duo asses habemus! Sed ut dicitur, te amabo in divitia et in
paupertate… ecce novus assis.
Lydia novum nummum sumit et oculis claudentibus tergo se collocat. Bracchium tollit
et nummum iacit. Sed subito homo quidam apparet et clamat: “ feminae Romanae
amorem volo!” et fugit.
Lydia: Incredibile visu! [TU QUOQUE, BRUTE, FILI MI] Crudelissimus vir alterum
desiderium mihi rapuit! Sum ut [VOX CLAMANTIS IN DESERTO] Quid faciemus, Mede?
Da mihi postremum assem.
Medus: Sed Lydia, tantum hunc assem habeo...
Lydia: Tace, Mede, et noli permittere aliquem molestiam mihi afferre!
Medus in media via consistit et vigilat, dum Lydia nummum osculatur et se vertit.
Bracchium tollit et iam assis per aerem volat. Nondum in aqua fontis est... cum corvus,
qui dextra apparet, nummum volantem rostro capit.
Lydia: Attende, Mede!
Nunc est Loquendum!
Tria desideria in Sancti Valentini die
Ángel Luis Gallego Real

Ea corvum digito monstrat. Medus unum calceum exuit et in corvum iacit. Corvus
calceo pulsatur et rostrum aperit. Nummus in aquam cadit. Lydia valde laeta signum
victoriae facit. Corvus nauseatus volare incipit et dicit [VAE VICTIS].
Lydia considens apud fontem “Tandem desiderium postulavi!” inquit “Iam cogitabam id
impossibile fuisse!”
Medus: Iam dicit Romana sententia [PER ARDUA AD ASTRA] Sed...Quid postulavisti?
Iter periegeticum per Hispaniam facere?
Lydia: Nihil dicere possum. Si id dico, desiderium non solvitur.
Medus: Dic mihi desiderium. Tibi promitto me nemini id narraturum esse.
Lydia: Meum desiderium est … tibi nubare…
Medus: O mea Lydia, verba tua valde me delectant! Soles occidere et redire possunt
quia ego sum…[TOTUS TUUS]
Et Medus corpus eius complectitur et uno corde eam osculatur.[OMNIA AMOR
VINCIT]

Dum osculantur, fugit inuida aetas. Postea, Medus Lydiam etiam oculos clausos vidit
et versus Horatii recitat:
"Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?"*
Lydia ridet et caput Medi pulsat. Deinde manum eius capit et domum eum fert. In alia
via subito Medus consistit et dicit “exspecta, amor”, et ad fontem redit. Illic tres asses
coligit et, nemine vidente, unum denuo iacit. “volo hanc feminam uxorem ducere”. Et
rursus assem sumit et cantat
Non via longa est Romae, ubi amica habitat mea pulchra…

...Et poeta Terentius, qui omnia vidit de fenestra sua, exclamat: [AMANTES AMENTES]

_________
*Horatius, Odae, XXV
Nunc est Loquendum!
Tria desideria in Sancti Valentini die
Ángel Luis Gallego Real

Chartulae

AMANTES AB IMO CORDE
AMENTES

OMNIA AMOR O TEMPORA O
VINCIT MORES!

PER ARDUA AD TOTUS TUUS
ASTRA

TU QUOQUE, URBI ET ORBI
BRUTE, FILI MI!

VAE VICTIS! VOX CLAMANTIS
IN DESERTO

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful