Nunc est Loquendum!

FACVLTAS LEGENDI Cap. XV
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS LEGENDI CAP XV

Alcodium1 est oppidum Hispaniae in provincia Carthaginensi2. Illic est ludus puerorum.
Magister ludi est vir Graecus cui nomen est Iacobus3. Discipuli eum amant quod non
severus est nec eos virga verberat si improbi sunt.
Lucius librum et tabulam et ceteras res ferens Alcodium ambulat et ad ludum it.
Primum ianuam pulsat , tum ludum intrat et magistrum salutat: “salve, magister
Iacobe!”
Iam ceteri discipuli adsunt. Lucius statim intrat nec ianuam claudit. In sella considit et
librum aperit.
Iacobus: “Cur considis antequam ianuam claudis?”
At Lucius: “Ego”, inquit, “ianuam non claudo cum ad ludum venio, quia sic dum recitas,
initium veris spectare possumus: nova folia arboris, novam herbam camporum, etiam
aves quae canere incipiunt!”
Iacobus ridens: “Sed eo modo quod recito non auditis! Hic in ludo non licet aves
audire”.
Lucius: “Verum dicis. Bene recitas, Iacobe! Bonus es magister! Sed… cur non in
campo recitas? Te audientes horam totam taciti sumus …”
Iacobus: “Quia antequam partem libri priorem recitare incipio, alii pueri in arbores
ascendunt, alii cum ovibus ludunt, alii supra herbam dormiunt…
Pueri: “Nos non ludimus, immo te audimus, magister!”
Haec verba audiens Iacobus librum claudit, baculum sumit et “surgite”, inquit,
“discipuli!”
Pueri: “ Cur baculum sumis? Necesse non est nos punire! Iam improbi discipuli esse
desinimus et taciti sumus!
Iacobus: “Virga aut baculo punire magistris non convenit, sed docere. Et ad ianuam
adiens “agite”, inquit, “pueri. Ver adest! Cur litteras Latinas et Graecas in campo non
quaerimus?”

1
Alcodium: Alcoy
2
In provincia Carthaginiense: En la provincia Cartaginense
3
Iacobus: Santiago
Nunc est Loquendum!
FACVLTAS LEGENDI Cap. XV
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

a) Latine collige una sententia id quod legisti. (1)

b) Explica: (5)

● Quid est Alcodium?
● Quis est Iacobus?
● Cur Lucius ianuam non claudit?
● Cur in ludo aves audire non licet?
● Num Iacobus baculo discipulos punire vult?

c) Indica utrum verum an falsum sit: (4)

Verum Falsum
Magister Iacobus virga discipulos verberat si improbi sunt

Lucius initium veris spectare vult, ergo ostium non claudit.

Discipuli timent cum Iacobus baculum sumit

Punire magistris non convenit, sed docere

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful