Nunc est Loquendum!

FACVLTAS AVDIENDI Cap. XV
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS AVDIENDI CAP XV
1. Qua in sententia melius colligitur textus quem audivisti? (1)
a. Marcus Sextum verberat quod improbus discipulus est.
b. Marcus nunc magister est.
c. Necesse est punire Marcum.
d. Sextus lacrimat quod male recitat.
e. Titus Marcum iuvat et Sextum verberant

2. Responde ad interrogata. (5)

● Quid Marcus Tito iubet?
● Quem accusat Titus?
● Ubi Marcus Sextum verberat?
● Cur Titus dicit “lacrimare puero Romano non convenire”?
● Quid agit Marcus magistrum videns?

3. Verum aut Falsum (4)

Verum Falsum

Marcus nunc est magister quod magister abest

Sextus Titi librum habet

Marcus tergum Sexti virga verberat

Sextus ‘se aegrum esse’ dicit

SCRIPTVM
[Audio: https://www.ivoox.com/11797625]
Antequam intrat magister, Marcus et Titus in ludum intrant.
Marcus: Aspice, Tite, magister nondum adest. Necesse est me magistrum esse!
Claude ianuam, conside et aperi librum, o improbe discipule!
Statim Sextus intrat.
Titus: O magister Marce, librum non habeo quod… Sextus meum librum habet!
Sextus: Tu verum non dicis! Ecce meus liber!
Titus: Redde meum librum, Sexte!
Marcus: Necesse est te punire! Sexte, da mihi virgam!
Titus Sextum brachiis capit dum Marcus tergum Sexti verberat. Sextus clamare et
lacrimare incipit.
Titus: Lacrimare puero Romano non convenit!
Marcus magistrum intrantem in ludum vidit et virgam ad terram iacit.
Magister: Quid est? Cur ploras, Sexte?
Marcus: Quia male recitat et ‘se aegrum esse’ dicit! Improbus discipulus est!

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful