Nunc est Loquendum!

FACVLTAS LEGENDI Cap. XIV
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS LEGENDI CAP XIV

Nox est. Villa Iulii obscura et quieta est. In cubiculo ancillarum Syra cum Lydia est.
Lydia bene dormit, sed Syra dormire non potest, quod Quintus aegrotat. Altera ancilla
dormit, altera vigilat.
Syra e lecto surgit et ad Lydiam dormientem adit eamque excitat. In aurem eius parva
voce dicit: “Nonne Lydia vigilat?” Eo modo excitatur Lydia, et oculos aperiens Syram
apud lectum stantem videt. In oculis Syrae lacrimae sunt. Iam neutra ancilla dormit.
Lydia: “Cur Syra me excitat? Gallus canens non auditur. Excita gallum!” Et ridens in
lecto se vertit et videt Syram lacrimantem. “Quid est, Syra? Cur lacrimae sunt in facie
tua?”
Syra: Tua amica Syra lacrimat quia Quintus aeger est. Is ‘non modo pedem, sed etiam
bracchium dolere‘ dicit. O quam stultus est ille medicus! Meus Quintus aegrotans nec
panem nec malum esse vult! Lydia, veni mecum in cubiculum Quinti!
Lydia: “Syra, Quintus non tam aeger est quam medicus putat: solum est puer qui de
arbore cadit! Age, Syra, bibe poculum aquae et rursus in lectum tuum i !”
Syra non cubat, sed faciem aqua frigida lavat ut solet et sine calceis ad atrium exit.
Cubiculum Quinti intrat et quieta puerum dormientem aspicit. Tunc genas albas eius
tangit et in fronte ei parvum osculum dat. Ostium claudit et ad cubiculum redit.
Lydia Syram intrantem audit et eam interrogat: “Quomodo se habet Quintus?”
Syra: “Bene valet. Iam laeta sum.
Lydia: “Tempus est dormire. Mane adhuc non est”.
Per fenestram apertam aer frigidus intrat. Pedes nudi frigent Syrae, itaque se ipsam
cubare iubet: “Age, Syra, Quintus vivus est! Lectus te exspectat!”
Nunc est Loquendum!
FACVLTAS LEGENDI Cap. XIV
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

a) Latine collige una sententia id quod legisti. (1)

b) Responde ad interrogata: (5)

● Cur Syra dormire non potest?
● Quid facit Syra?
● Quam videt Lydia cum oculos aperit?
● Cur Syra quieta puerum aspicit?
● Quo Syra se ipsam ire iubet?

c) Indica utrum verum an falsum sit: (4)

Verum Falsum
Altera ancilla dormit, altera vigilat

Lydia oculos aperiens Syram apud lectum sedentem videt

Syra numquam faciem aqua frigida lavat

Quintus bene valet quod genas eius albae sunt

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful