Nunc est Loquendum!

FACVLTAS AVDIENDI Cap. XIV
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS AVDIENDI CAP XIV

1. Qua in sententia melius colligitur textus quem audivisti? (1)
a. Marcus in cubiculum Quinti adit quia lupum audit.
b. Quintus vigilat quia pes ei dolet.
c. Neque Marcus neque Quintus dormit.
d. Quintus oculos aperiens Marcum apud lectum stantem videt.
e. Quintus dormire vult sed Marcus eum excitat.

2. Responde ad interrogata. (5)
● Num uterque puer dormit?
● Cur non dormit Quintus?
● Cur Marci capilli horrent?
● Quem videt Quintus oculos aperiens?
● Cur necesse est Marcum pedes lavare?

3. Verum aut Falsum (4)

Verum Falsum

Neuter puer dormit

Quintus vigilans lupum ululantem audit

Marcus timet et ad cubiculum Quinti adit.

Marcus pedes sordidos habet

SCRIPTVM
[ http://www.ivoox.com/18611839]
Hac nocte uterque puer cubat in cubiculo, sed neuter dormit: alter puer aegrotat, alter
vigilat.
Quinto nec pes tantum dolet, sed etiam caput et bracchium. In lecto iacens horas
numerat et gallum canentem audire vult.
Marcus tamen vigilans lupum ululantem audit. Luna plena est, et per fenestram
apertam intrat aer frigidus. Marci capilli horrent, et e lecto surgit et in cubiculum fratris
eius intrat.
Quintus oculos aperiens Marcum apud lectum stantem videt: Quid est, Marce? Cur
frater meus adest in meo cubiculo?
Marcus: Non procul lupus auditur et frater tuus timorem habet. Potestne is apud te
dormire?
Quintus: Ita vero, Marce, sed necesse est te pedes sordidos lavare! Et deinde, tace!.
Tempus est dormire!

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful