Nunc est Loquendum!

FACVLTAS LEGENDI Cap. XIII
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS LEGENDI CAP XIII

Hora decima est. Iam post fenestram luna dimidia videtur, quae formam habet litterae
D. Est December, mensis obscurissimus anni. Marcus in cubiculum Quinti intrat et
apud eum sedet. Etiam Quintus aeger in lecto iacet quia pes eius dolet. Marcus
manum ponit in fratris sui fronte.
Quintus: O quam frigida est manus tua, frigidior quam glacies!
Marcus: Tempus frigidum est hiems. Necesse est per atrium ambulare et aquam
impluvii tangere! Aspice, Quinti, fenestram: montes et campi nive operiuntur!
Quintus: Cur Marcus manum in pectore eius non ponit?
Marcus: Tace et audi: Pater nos Tusculum ad ‘Saturnalia‘ ferre vult!
Quintus: Quid est ‘Saturnalia‘?
Marcus: Sunt dies in quibus necesse est in via canere et ludere et ridere et…
Quintus: Quando sunt hi dies?? O, quam longae sunt horae in lecto! Necesse est cum
matre et patre adire, sed Tusculum longissimum est et ambulare non me convenit…
Marcus Aemiliam venire audit et sub lecto se occultat. Aemilia intrat et dicit: “Quinte,
iam satis obscurum est. Necesse est te dormire”. Aemilia abit.
Marcus sub lecto parva voce dicit: “Quinte, in aliis terris nox est atque homines
dormiunt! …Ideam habeo! Cur mensis ‘December‘ ‘Iulius‘ non nominatur et etiam
‘Iulius‘ ‘December‘? Hoc modo facile est te ad Saturnalia venire!”
Quintus clamat: Tuus frater de illo viro Iulio Caesare, qui suum mensem ‘Quintilem‘
habet, nihil audire vult!
Aemilia rursus intrat: “Iam satis est. Marce, exi sub lecto et in cubiculum tuum i!
Tempus est dormire!
Nunc est Loquendum!
FACVLTAS LEGENDI Cap. XIII
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

a) Latine collige una sententia id quod legisti. (1)

b) Responde ad interrogata: (5)

● Qui mensis anni est?
● Quid facit Marcus?
● Quae sunt ‘Saturnalia‘?
● Cur Marcus sub lecto se occultat?
● Cur Aemilia rursus intrat?

c) Indica utrum verum an falsum sit: (4)

Verum Falsum
December tam obscurus quam Ianuarius est.

Marci manus frigida est quod aquam impluvii tangit

Iulius familiam eius Tusculum ad ‘Saturnalia‘ ferre vult

Ante tempora Caesaris “Iulio” mensi erat nomen “Quintilis”

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful