Nunc est Loquendum!

FACVLTAS AVDIENDI Cap. XIII
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS AVDIENDI CAP XIII
1. Qua in sententia melius colligitur textus quem audivisti? (1)
a. Mense Iulio dies longissimi sunt.
b. Quintus Aemiliam interrogat de hora, die atque mense.
c. Iulius Caesar improbus vir erat: Iam mensis a Quinto nomen non habet.
d. Hora nona sol in caelo lucet.
e. Quintus diem horam novam habere vult.

2. Responde ad interrogata. (5)
● Quid facit Quintus?
● Cur hora nona etiam sol in caelo lucet ?
● Suntne longissimi dies mense Iunio?
● Cur mensis “Quintilis” “Iunius” nunc est ?
● Quid Quintus facere vult?

3. Verum aut Falsum (4)

Verum Falsum

Quintus aeger e lecto solem in caelo videt

Dies atque horae longiores hieme quam aestate sunt

Ante tempora Caesaris ei mensi erat nomen Quintilis.

Hora “quintiliana” a Quinto nominari potest

SCRIPTVM
[Audio: http://www.ivoox.com/18230044]

Aemilia apud filium aegrum Quintum sedet. Quintus per fenestram caelum spectat.
Quintus: Quota hora est, mamma? Sol altus in caelo etiam videtur.
Aemilia: Hora nona est. Sed tempus anni est aestas. Iunius initium aestatis esse
dicitur, et etiam dies atque horae esse longiores aestate quam hieme.
Quintus: Suntne etiam longissimi dies mense “Quintile”?
Aemilia: Non tam longi quam mense Iunio sunt dies mense “Iulio”, non “Quintile”. Ante
tempora Caesaris ei mensi erat nomen Quintilis, sed nunc est “Iulius” ab Iulio Caesare.
Quintus: O quam improbus vir erat ille Iulius, quod iam mihi nomen mensis non est!
Sed ut sol lucet altissimus in caelo...dies aliam novam horam habere potest! Et hora
nova “quintiliana” a me nominari potest!

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful