Nunc est Loquendum!

FACVLTAS LEGENDI Cap. XII
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

FACVLTAS LEGENDI CAP XII

Ecce Aemilius Publius Paulus. Miles Romanus est qui via Latina ad villam Iulii it. Illic
est soror eius, Aemilia.
Fessus est, quia arma gravia fert et equo non vehitur. Sol lucet et nulla nubes in caelo
videtur. Nullum cibum in sacco portat. In campo pastorem Faustinum videt atque ad
eum adit.
Sub arboris umbra Faustinus dormit dum oves in colle herbam edunt. Canis autem
Aemilium adire videt latratque: ”Bau bau”. Faustinus oculos aperit et virum armatum qui
advenit timet, quia ipse arma non fert, tantum baculum.
Miles Aemilius pastorem Faustinum salutat: “Salve, pastor! Nonne in sacco tuo cibus
est? Da mihi quoque vinum!”
Faustinus militi panem dat.
Faustinus: “hic panis durior est quam meus gladius!”
Subito ii contra oves multos lupos accurrere vident. Nullae oves se defendere possunt,
itaque perterritae per campum balant et deambulant. Faustinus canem iubet lupos
petere, et canis sine metu impetum in hostes qui ululant facit, ...sed multi sunt lupi qui
oppugnant!
Miles, qui fortior quam Faustinus est, pilum et arcum cum saggittis fert atque contra
exercitus luporum pugnat. Pilum leve procul a milite iaci potest, et ante saggitas Aemilii
lupi fugiunt.
Faustinus laetus dicit: “Ante te nullus lupus meas oves expugnare potest!” Gratias tibi
ago, miles. Accipe hunc panem novum et bonum vinum ab hoc pastore!
Faustinus et Aemilius rident et edunt et bibunt, dum canis tristis exspectat. Iam cibus ei
non est!
Nunc est Loquendum!
FACVLTAS LEGENDI Cap. XII
Mario del Río- Santiago Carbonell- Ángel Luis Gallego

a) Latine collige una sententia id quod legisti. (1)

b) Responde ad interrogata: (5)

 Cur fessus est Aemilius?
 Ubi est Faustinus? Quid facit?
 Cur Faustini panis militem non delectat?
 A quibus oves non se defendere possunt?
 Quid Aemilius contra lupos facit?

c) Indica utrum verum an falsum sit: (4)

Verum Falsum

Aemilius via Latina ad villam Iulii it

Gladius durior est quam panis

Canis impetum in lupos facit

Canis iam esse non potest, quia Aemilius panem novum est

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful