Está en la página 1de 10

LITERAE LATINAE

Discipuli non modo numeros, sed etiam litteras discunt.


Discipuli
parvi, ut Marcus et Titus et Sextus, litteras Latinas
discunt. Discipuli
magni litteras Graecas et linguam Graecam discunt.
Lingua Graeca
difficilis est.
Ecce omnes litterae Latinae, quarum numerus est viginti
tres, ab A
usque ad Z: A, B, C, D, E, F, G, H, I, K, L, M, N, O, P, Q, R,
S, T, V, X, Y, Z. Ex
his litteris sex vocales sunt: A, E, I, O, V, Y. Ceterae sunt
consonantes.
Duae litterae, Y et Z, in vocabulis Graecis modo
reperiuntur (ut in
hoc vocabulo zephyrus, id est nomen venti, qui ab
occidente flat). Y et Z
igitur litterae rarae sunt in lingua Latina, in lingua Graeca
autem
frequentes. Item K littera, quae frequens est in lingua
Graeca, in lingua
Latina rarissima est, nam K in uno vocabulo Latino tantum
reperitur, id
est Kalendae (praetera in praenomina Kaeso, quod
praenomen
rarissimus est).
Hoc vocabulum amica quinque litteras continet et tres
syllabas:
syllaba prima est aq, secunda mi, tertia ca. QuaequeI
syllaba
vocalem continet, ergo numerus syllabarum et vocalium
idemII est. In
prima et in postrema syllaba huius vocabuli eadem vocalis
inest. Vocalis
est littera, quae per seIII syllabam facere potest, ut a
syllabam primam

facit in amica. Sine vocali syllaba fieri non potest.


Consonans per se syllabam non facit, sed semper cum
vocali in eadem syllaba iungiturIV. In
exemplo nostro m cum i iungitur in syllaba secunda
mi, et c cum
a coniungiturV in syllaba tertia ca.
Cum syllabae coniunguntur, vocabula fiunt. Cum vocabula
coniunguntur, sententiae fiunt. Ecce duae sententiae
Latinae: Lingua in
ore inest et Lingua Latina difficilis est. Vocabulum
primun utriusque
sententiae idem est, sed hoc idem vocabulum duas res
variasVI significat.
Item varia vocabula eandem rem vel eundem hominem
significare
possunt, ut fluvius et flumen, ostium et ianua,
foedus et turpis,
ancilla et serva (sed serva covabulum multo rarius est
quam
ancilla).
Qui litteras nescit, legere non potest. Magister, qui pueros
leger
docet, ipse et libros Latinos et Graecos legere potest, nam
is utramque
linguam scit. Quomodo parvus discipulus hanc sententiam
Miles
Romanus fortiter pugnat legere potest? Discipulus
quamque litteram et
quamque syllabam cuiusque vocabuli legit hoc modo: Mi, mi, l-e-s, les:
mi-les; R-o, Ro, M-a, ma, n-u-s, nus: Ro-ma-nus... ItaVII
quodque
vocabulum cuiusque sententiae a parvo discipulo legitur.
(In hac
sententia unum vocabulum novum inesse videtur, id est
fortiter, sed qui

vocabulum fortis iam scit, hoc vocabulum quoque


intellegit, nam miles
fortis est miles, qui fortiter pugnat.)
In schola pueri non modo legere, sed etiam scribere
discunt.
Quisque discipulus in tabula sua scribit eas sententias,
quas magister e
libro suo recitat. Ita pueri scribere discunt. Magister
discipulis imperat:
Sumite tabulas et stilos, pueri, et scribite hanc
sententiam: Homo oculos et nasum habet.
Quisque puer stilum et tabulam suam sumit et scribere
incipit.
Num discipuli sententiam magistri eodem modo scribunt,
nam Sextus
unusVIII ex tribusIX discipulis recte scribit, nam HOMO
OCVLOS ET NASVM
HABET. Titus hoc modo scribit: HOMO HOCVLOS ET NASVM
HABET.
Marcus autem scribit: OMO OCLOS ET NASV ABET.X Tam
varie eadem
sententia a tribus pueris scribit potest!
Magister: Date mihi tabulas vestras, pueri! Discipuli
magistro
tabulas suas dant. Magister tabulam cuiusque pueri in
manus sumit
litteras-que aspicit. Quales sunt litteras Sexti? Litterae
eius pulchrae sunt.
Quales sunt litterae Titi Marci? Litterae eorum foedae sunt
nec aeque
magnae: aliae nimis parvae, aliae nimis magnae sunt.
Magister cuique
discipulo tabulam suam redditXI, primum Sexto, deinde
Tito, postremo
Marco, atque Pulchre et recte scribis, Sexte, inquit,
Facile est litteras

tuas legere. At litterae vestrae, Tite et Marce, legi nullo


modo possunt!
Foede scribitis, pigri discipulli! Magister Titum et Marcum
severe
reprehendit.
Titus: Certe litterae Sexti pulcherrimae sunt. Sed meae
litterae
pulchriores sunt quam Marci! Magister: Tite et Marce!
Reddite mihi
tabulas vestras! Titus et Marcus tabulas suas reddunt
magistro, qui eas
simul aspicit. Magister litteras Titi cum litteris Marcis
comparat et
Litterae vestrae, inquit, aeque foedae sunt: tu, Tite,
neque pulchrius
neque foedius scribis quam Marcus!
Titus: At certe rectius scribo quam Marcus! Magister:
Facile
est rectius quam Marcus scribere, nemo enim perversius
scribere potest quam ille! Non oportet se comparare cum
discipulo stultissimo atque
pigerrimo. Compara te cum Sexto, qui rectisime et
pulcherrime scribit!
Tum se ad Marcum convertens: O, Marce! Non modo
foedissime, sed
etiam perversissime scribis! Nullo modo Latine scribere
potes! Puer
pigerrimus atque stultissimus es! Iam Marcus multo
severius
reprehenditur quam Titus.
Marcus (parva voce ad Titum): Magister me perverse
scribere
dicit. Ergo litteras meas legere potest. At magister, qui
verba Marci
exauditXII, Litteras tuas turpes, inquit, legere non
possum, sed

numerare possum: quattuor litteras deesseXIII cerno.


Aspice tabulam,
Marce: in vocabulo primo et in vocabulo postremo eadem
littera H
deest.
Marcus: At semper dico omo abet, numquam homo
habet.
Magister: Non semper idem dicimus atque scribimus. In
vocabulo
secundo V deest, in vocabulo quarto M. Quid significant
haec vocabula
oclos et nasu? Latina non sunt! In quoque vocabulo
littera deest
praeter unum et, atque id vocabulum frequens et facile
est! In quinque
vocabulis quattuor mendaXIV sunt. Nemos alius in tam
brevi sententia tot
menda facere potesrt! Marcus et turpiter et perverse
scribit.
Magister stilo suo litteras, quae desunt, ascribitXV. Ita
magister
menda discipuli corrigit. Deinde tabulam Marci rursus
aspiciens
Praeterea, inquit, nimis leviter scribisXVI, Marce.
Difficile est has
litteras tenues cernere. Necesse est stilum gravius in cera
premereXVII.
Cera est materia, quam apes, animalia industria, faciunt.
Parvi discipuli in cera scribunt, nam tabulae eorum cera
operiuntur.
Marcus: At non leviter scribo. Stilum graviter premo, sed
haec
cera nimis dura est; itaque clare scribere non possum. Da
mihi aliam
tabulam, magister! Haec cera prope tam dura est quam
ferrum. Ferrum

est materia dura, ex qua gladii et stili alia-que res multae


efficiunturXVIII.
Magister Marco eandem tabulam reddens Cera tua,
inquit, tam
mollis est quam Sexti, qui clarissime scribit. Sume
tabulam tuam et
scribe H litteram quinquies!
Marcus quinquies H scribit: H H H H H. Tum magister eum
V item
quinquies scribere iubet, sed Marcus, qui eandem literram
toties scribere
non vult, v v v v scribit. Quoties Marcus V scribit? Marcus,
ut piger
discipulus, non quinquies, sed quarter tantum V scribit.
Deinde magister
eum totum vocabulum nasum quinquies scribere iubet,
et Marcus scribit
NASVM NASVM NASVM NASV NASV. Marcus ter NASVM et
bis NASV
scribit.
Tum Titus, qui duas litteras deesse videt, hoc modo incipit:
Magister! Marcus non..., sed antequam Titus finem facit,
Marcus
stilum durum in parte corporis eius mollissima premit.
Magister autem
hoc non animadvertitXIX, nam Titus, qui Marcum metuit,
nullum verbum
facitXX.
Magister: Iam totam sententiam recte scribere! Marcus
Interrogat: Quoties? Magister breviter respondet:
Semel. Marcus
totam sententiam iterum ab initio scribere incipit: HOMO
HOCVLOS...
Magister: Quid significat hoculos? Illud vocabulum turpe
no
intelligo!

Marcus: Num hic quoque littera deest? Magister:


Minime! Hic
non deest, at contra superest H littera! Num tu hoculos
dicis? Marcus
ut puer improbus, magistro verba sua reddit: Non
semper dicimus idem
atque scribimus! Magister: Tace, puer improbe! DeleXXI
ilam litteram!
Marcus stilum vertit et litteram H delet. Simul Titus idem
mendum
eodem modo corrigit in tabula sua, sed hoc magister, qui
Marcum
litteram delentem aspicit, non animadvertit. Postremos
Marcus Quare,
inquit, nos scribere doces, magister? Non necesse est
scribere posse.
Ego numquam domi scribo.
Magister: Num pater tuus semper domi est? Marcus:
Non
semper. Pater meus saepe abest. Sed nunc domi est.
Magister: Cum
pater tuus abest, epistulas ad eum scribere oportet.
Sextus: Ego
frequentes epistulas ad patrem meum absentes scribo.
Qualis puer est
Sextus? Sextus puer probus est atque tam impigerXXII
quam apis.
Marcus: Ego ipse non scribo, sed Zenonem epistulas ad
patrem
meum scribere iubeo. Zeno enim servus doctus est, qui et
Latine et
Graece scribere potest. Idem servus mihi e libris Latinis
recitare solet.
Magister calamum et chartam sumit et ipse scribere
incipit. Ille
enim calamo in charta scribit, non stilo in cera ut discipuli.
Charta ex

papyro efficitur, id est alta herba, quae in Aegypto prope


Nilum flumen
reperitur. Papyrus vocabulum Graecum est.
Marcus magistrum scribere animadvertit eum-que
interrogat:
Quid scribis, magister?. Epistulam, inquit ille, ad
patrem tuum
scribo. Breviter scribo te discipulum improbum esse.
Marcus: Perverse scribis! Syllaba im superest! Dele
illam
syllabam et scribe discipulum probum! Marcus enim
patrem suum
veretur, nam Iulius non molli virga, sed duro baculo filios
improbos
verberare solet.
Magister: Tace, puer improbissime! Nihil deleo, at contra
aliud
vocabulum ascribo. Te discipulum improbum atque pigrum
esse
scribo...
Scribe discipulum probum atque impigrum! inquit
Marcus,
neque ea verba a magistro scribenti audiuntur. Magister,
qui diem in
epistula ascribere vult, discipulos interrogat: Qui dies est
hodie? Titus:
Hodie Kalendae Iuniae sunt.
Magister: Recte dicis, Tite. Kalendae sunt hodie. Ergo
date mihi
mercedem! MercesXXIII est pecunia, quam magister
quoque mense a
patribus discipulorum accipit. Discipuli Kalendis cuiusque
mensis
mercedem magistro suo afferre solent.
Sextus et Titus statim magistro mercedem dant. Marcus
autem

mercedem se-cum non habet. Magister, antequam


epistulam signat, pauca
verba ascribit. Quid nunc scribis? interrogat Marcus.
Scribo te
mercedem ad tempus non afferre, respondet magister,
atque epistulam
signatXXIV anulum suum in cera imprimensXXV.
GRAMMATICA LATINA
Adverbium.
Marcus, qui puer stultus est, stulte respondet.
Aemilius, qui miles fortis est, fortiter pugnat.
Stultus adiectivum est, stulte adverbium est. Item
fortis
adiectivum est, fortiter adverbium. Adiectivum: -us (I. et
II. decl.),
adverbium: -e. Adiectivum: -is (III. decl.), adverbium: -iter.
Exempla: varie, recte, perverse, stulte, pulchre, foede,
severe,
Latine, Graece, longe, late, clare, aeque, certe; breviter,
leviter, turpiter,
graviter, fortiter.
Discipuli varie respondent: Sextus recte respondet,
Marcus
perverse respondet. Sextus pulchre scribit, Marcus et
Titus foede scribunt
ac severe reprehenduntur. Magister et Latine et Graece
scribere potest.
Pastor longeXXVI abest ab ovibus. Oves longe late-que in
campo errant.
Magister breviter respondet. Marcus turpiter ac leviter
scribit. Quintus,
qui puer crassus atque gravis est, graviter vadit. Milites
Romani fortiter
contra hostem pugnant.
Certe Titus rectus et pulchrius scribit quam Marcus, nemo
enim

perversius aut turpius scribit quam ille. Marcus


perversissime et
turpissime scribit. Sextus rectissime ac pulcherrime
scribit.
Rectius, pulchrius, perversius, turpius comparativi
adverbiorum sunt. Rectissime, pulcherrime,
perversissime,
turpissime superlativi adverbiorum sunt. Comparativus:
-ius.
Superlativus: -issime (-ime).

También podría gustarte