Está en la página 1de 4

PAENVLA RVBRA

Fābula ad capitulum XV ‘LINGVAE LATINAE’ accommodāta*

Scaena in vīllae culīnā agitur. Aemilia, māter Iūliae, cibum in cistā


impōnit.

AEMILIA Heu! valdē trīstis sum, quod māter mea est


aegra. In mediā silvā habitat sōla. Cibum et
vīnum ad eam mittere volō. Ubi est fīlia mea?
Iūlia! Iūlia!
IVLIA Quid est, māter?
AEMILIA Iūlia, necesse est tibi aviam tuam vīsitāre, quod
aegra est. Ecce cibus et vīnum!. Age igitur,
parvam paenulam rubram indue!

Māter parvam paenulam rubram sūmit et Iūliae affert, tunc eī


cistam dat.

Sume cibum et vīnum et nunc per silvam ad


aviae villam adī.
IVLIA Valē, māter!
AEMILIA Valē, Iūlia!

Iūlia exit. Lux occultātur et māter quoque exit. Nunc scaena agitur
in obscūrā silvā. Intrat Iūlia.

IVLIA Quam fessa sum! via longa est ad villam ubi


avia mea habitat. Necesse est mihi cōnsidēre.

Iūlia cōnsīdit. Lupus silēns intrat et ad spectātōrēs sīc inquit:

LVPVS Ō mē miserum! lupīs nūlla pāx datur. Vēnātōrēs


iterum adsunt in silvā. Vēnātōrēs mihi nōn
placent.
Lupus Iūliam aspicit.

Sed quid videō? Parvam puellam videō. Puellae


mihi valdē placent. Hanc puellam ēsse volō.
Nunc tamen puellam ēsse nōn possum, quod
vēnātōrēs prope sunt. Sed exspectāte! nam
stultus non sum. (ad Iūliam) Salvē, puella! tū
fessa es?
IVLIA Ita vērō. Longam viam faciō.
LVPVS Quō ambulās?
IVLIA Ad vīllam ubi avia mea habitat ambulō. Cibum
et vīnum portō, quod aegra est avia mea.
LVPVS Ubi habitat avia tua?
IVLIA (digitō mōnstrat) In mediā silvā habitat, prope
rīvum.

Lupus ad spectātōrēs oculīs improbīs sē vertit.

LVPVS Āh! (ad Iūliam) bene ambulā, mea puella.


Fortasse tē iterum videō. Valē!
IVLIA Valē!

Exit improbus lupus.

Quam probus erat ille lupus!

Iūlia ad viam redit.

Ecce! quam pulchrae sunt rosae!

Iūlia cōnsistit et rosās carpit. Duo vēnātōrēs adveniunt.

VENATOR I Salvē, parva Paenula Rubra!


IVLIA Salvēte, amīcī!
VENATOR II Quō ambulās?
IVLIA Ad vīllam ubi avia mea habitat ambulō. Cibum
et vīnum ferō, quod aegra est avia mea. Et vōs,
quid agitis?
VENATOR I Nos quaerimus ferum lupum quī per silvam
currit. Bene igitur ambulā, parva Paenula Rubra.
Valē!
IVLIA Valēte!

Omnēs exeunt. Scaena in villā aviae agitur. Avia in lectō iacet.


Lupus ōstium petit et id pulsat.

AVIA Quis iānuam pulsat?


LVPVS (puellae vōce) Ego Iūlia, neptis tua, iānuam
pulsō.
AVIA Intrā, Iūlia!

Intrat lupus et aviam ēst. Tum iānuam claudit et ad lectum adit.


Iam lupus in lectō cubat. Nunc Iūlia adit et iānuam pulsat.

LVPVS (falsā levīque aviae vōce) Quis iānuam pulsat?


IVLIA (ad sē ipsam) Hui! certē avia mea prope mortua
est.
(magnā vōce) Ego Iūlia, neptis tua, iānuam pulso.
LVPVS Intrā, Iūlia!

Lupus vestīmentō operītur et rīdet.

Venī hūc, Iūlia! sedē prope mē!

Iūlia adit et cōnsīdit. Tum magnās aurēs improbī lupī spectat.

IVLIA Ō avia mea, quantās aurēs habēs!


LVPVS Melius igitur tē audiō, Iūlia.
IVLIA Ō avia mea, quantōs oculōs habēs!
LVPVS Melius igitur tē videō, Iūlia.
IVLIA Ō avia mea, quantōs dentēs habēs!
LVPVS Melius igitur tē edō, Iūlia.

Lupus statim ē lectō surgit. Iūlia clāmat. Tunc vēnātōrēs intrant.

VENATOR I Pestis!

Vēnātōrēs lupum necant.

VENATOR II Lupus est mortuus, et tū, parva Paenula Rubra,


es vīva.


VOCĀBVLA NOVA

avia -ae f abuela mittere enviar


cista -ae f cesta necāre matar
certē verdaderamente neptis -is f nieta
culīna -ae f cocina paenula -ae f capa
fortasse quizás, a lo mejor pāx, pācis paz, tranquilidad
heu! ¡ay! pestis! ¡peste!, ¡calamidad!
hui! ¡eh!, ¡oye! placēre gustar
hūc aquí silēns, -ntis silencioso, en silencio
ita vērō en efecto, así es valdē muy, mucho
iterum otra vez, de nuevo venator -is m cazador
melior, melius mejor vīnum -ī n vino
miser -a -um desgraciado vīsitāre visitar

(*Caperucita Roja, en Vesuvius y otras obras de teatro en latín, de Dick


BURNELL, Edunsa, 1992, adaptada para LLPSI por A. G. Amador)