Está en la página 1de 11

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]

LEX DUODECIM TABULARUM


The Twelve Tables
( About 451-449 BC )

( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 21-75 ).

Tabula I
1. SI IN IUS VOCAT, [ITO]. NI IT, ANTESTAMINO : IGITUR EM CAPITO (Porph., ad Hor. Sat., 1, 9, 74-76 ;
Plin., N.H., 11, 45 ; Cic., de leg., 2, 4, 9 ; Gell., 20, 1, 25 ; Auct., Her., 2, 13, 19 ; Verg., ecl., 6, 3 ;Fest., P. 76, 77, 105 ; D., 2, 4,
18, 20. 22 pr. ; 50, 16, 233, 1).
2. SI CALVITUR PEDEMVE STRUIT, MANUM ENDO IACITO (Fest., L. 210, F. 310 ; Non., p. 4 ;D., 50, 16, 233 pr.).
3. SI MORBUS AEVITASVE VITIUM ESCIT, [QUI IN IUS VOCABIT] IUMENTUM DATO. SI NOLET, ARCERAM
NE STERNITO (Gell., 20, 1, 25 ; D., 50, 16, 101, 2 ; Gell., 20, 1, 24-30 ; Non., p. 38 ; Varr., l. L., 5, 140 ; Fest., P. 77).
4. ADSIDUO VINDEX ADSIDUUS ESTO ; PROLETARIO [IAM CIVI] QUIS VOLET VINDEX ESTO (Gell., 16, 10,
5. 15 ; Cic., top., 2 ; 10 ; Cic., de rep., 2, 22, 40 ; Fest., P. 9, L. 376 ; Non., p. 48, p. 106 ; D., 2, 4, 22, 1 ; 50, 16, 234, 1 ; lex
coloniae genitivae, c. 61).
5. NEX . . . FORTI SANATI . . . (Fest., F. 321, 322, 348, P. 84, 102 ; Gell., 16, 10, 8).
6. REM UBI PACUNT, ORATO (Auct., Her., 2, 13, 20 ; Scaur., Orthogr., p. 2253 ; Prisc., Inst. gramm., 10, 5, 32 ; Fest.,
P. 199).
7. NI PACUNT, IN COMITIO AUT IN FORO ANTE MERIDIEM CAUSSAM COICIUNTO. COM PERORANTO
AMBO PRAESENTES (Auct., Her., 2, 13, 20 ; Gell., 17, 2, 10 ; Scaur., Orthogr., p. 2253 ; Quint., 1, 6, 11 ; Gaius, 4, 15).
8. POST MERIDIEM PRAESENTI LITEM ADDICITO (Gell., 17, 2, 10 ; Plin., N.H., 7, 60, 212 ; Censorin., de die nat., 23).
9. SI AMBO PRAESENTES, SOLIS OCCASUS SUPREMA TEMPESTAS ESTO (Gell., 17, 2, 10 ; Varr., l. L., 6, 5 ; 7, 51 ;
Macr., Sat., 1, 3, 14 ; Fest., F. 305, P. 362 ; Plin., N.H., 7, 60, 212 ; Censorin.,de die nat., 24).
10. cum proletarii et adsidui et sanates et VADES et SUBVADES et XXV asses et taliones furtorumque quaestio CUM
LANCE ET LICIO evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas lege Aebutia lata consopita sit (Gell., 16, 10,
8 ; Cf. Gaius, 4, 184).

Tabula II
1. a. Poena autem sacramenti aut quingenaria erat aut quinquagenaria. Nam de rebus M aeris plurisve D assibus, de
minoris vero L assibus sacramento contendebatur ; nam ita lege XII tabularum cautum erat. [At] si de libertate hominis
controversia erat, etsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum
est (Gaius, 4, 14 ; Cf. Varr., l. L., 5, 180 ; Fest., F. 344 ;Val. Prob., 4, 2 ; Liv., 3, 45).

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]

1. b. P(er) iudici[s p]ostulat[i]one(m) ageba[tur, si] q[u]a de re ut ita ager[et]ur lex ius[si]sse[t], sicu[ti] lex XII
[t]abularum de [eo] q(uod) ex stipu[l]at[i]one petitur ( Gaius, 4, 17 a).
2. . . . MORBUS SONTICUS . . AUT STATUS DIES CUM HOSTE . . QUID HORUM FUIT [VITIUM] IUDICI
ARBITROVE REOVE, EO DIES DIFFISUS ESTO (Fest., F. 290, P. 111 ; F. 273, 314, 344, P. 66, 296 ; Gell., 20, 1, 27 ; Cic., de
off., 1, 12, 37 ; D., 2, 11, 2, 3 ; 42, 1, 60 ; 50, 16, 113. 234 pr. ; lex coloniae genitivae, c. 95, 21-32 ; Varr., l. L., 5, 3).
3. CUI TESTIMONIUM DEFUERIT, IS TERTIIS DIEBUS OB PORTUM OBVAGULATUM ITO (Fest., F. 233, L. 375).

Tabula III

1. AERIS CONFESSI REBUSQUE IURE IUDICATIS XXX DIES IUSTI SUNTO (Gell., 20, 1, 42-45 ; 15, 13, 11 ; Gaius, 3,
78).
2. POST DEINDE MANUS INIECTIO ESTO. IN IUS DUCITO (Gell., 20, 1, 45 ; Gaius, 4, 21).
3. NI IUDICATUM FACIT AUT QUIS ENDO EO IN IURE VINDICIT, SECUM DUCITO, VINCITO AUT NERVO
AUT COMPEDIBUS XV PONDO, NE MINORE, AUT SI VOLET MAIORE VINCITO (Gell., 20, 1, 45 ; Gaius, 4,
21 ; Fest., F. 165 ; Liv., 8, 28, 8 ; Ter. Phorm., 2, 2, 20).
4. SI VOLET SUO VIVITO. NI SUO VIVIT, QUI EUM VINCTUM HABEBIT, LIBRAS FARRIS ENDO DIES DATO. SI
VOLET, PLUS DATO (Gell., 20, 1, 45 ; Gai., 2 ad XII tab., D., 50, 16, 234, 2).
5. Erat autem ius interea paciscendi ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. Inter eos dies trinis
nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur.
Tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant (Gell., 20, 1, 46. 47).
6. TERTIIS NUNDINIS PARTIS SECANTO. SI PLUS MINUSVE SECUERUNT, SE FRAUDE ESTO (Gell., 20, 1,
49 ; Quint., 3, 6, 84 ; Tertul., Apol., 4 ; Dion Cass., 12).

Tabula IV

1. cito [necatus] tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer (Cic., de leg., 3, 8, 19 ; Cf. Leg. Romuli, n. 4).
2. a. Cum patri lex dederit in filium vitae necisque potestatem (Pap., Coll., 4, 8 ; Cf. Dion., 2, 26 ; frag. Gai August., 4,
86).
2. b. SI PATER FILIUM TER VENUM DU[UIT] FILIUS A PATRE LIBER ESTO (Ulp., Reg., 10, 1 ; Gaius, 1, 132 ; 4,
79 ; D., 2, 14, 48 ; Gai. epit., 1, 6, 3 ; Iust., Inst., 1, 12, 6 ; Dion., 2, 27).
3. Illam suam suas res sibi habere iussit ex XII tabulis claves ademit, exegit (Cic., phil., 2, 28. 69 ; Cf.Gai., 3 ad XII
tab., D., 48, 5, 44 (43) ; Plaut., Trin., 2, 1, v. 31 ; D., 24, 2, 2, 1 ; Quint., decl., 262 ; Plaut.,Cas., 2, 2, 35. 36 ; Mart., 11, 104 ;
Non., p. 77).
4. comperi, feminam in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium, quasi marito
mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]


(Gell., 3, 16, 12 ; Cf. Ulp., 14 ad Sabinum, D., 38, 16, 3, 9. 11).

Tabula V

1. Veteres voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse ; exceptis
virginibus Vestalibus, quas liberas esse voluerunt : itaque etiam lege XII tab. cautum est (Gaius 1, 144. 145 ; Cf. Gaius
1, 130 ; Ulp., Reg., 10, 5 ; Gell., 1, 12, 9. 18).
2. Mulieris, quae in agnatorum tutela erat, res mancipi usu capi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore [auctore]
traditae essent : id[que] ita lege XII tab. [cautum erat] (Gaius, 2, 47 ; Cf. Gaius 1, 157. 192 ; 2, 80 ; Cic., ad Att., 1, 5. 6 ;
Cic., p. Flacco, 34, 84 ; Vat. Fr., 259).
3. UTI LEGASSIT SUPER PECUNIA TUTELAVE SUAE REI, ITA IUS ESTO (Ulp., Reg., 11, 14 ;Cic., de inv., 2, 50. 148 ;
Auct., Her., 1, 13, 23 ; Gaius, 2, 224 ; Iust., Inst., 2, 22 pr. ; Pomp., D., 50, 16, 120 ; Paul., D., 50, 16, 53 pr. ; Iust., Nov., 22, 2
pr. ; Ulp., Reg., 11, 3, 14 ; Gai., D., 26, 2, 1 ; Paul., D., 26, 2, 20, 1 ; Ulp., Reg., 1, 9 ; D., 50, 16, 80 ; 5, 3, 1 ; 50, 16, 130 ;
Ulp., Reg., 19, 17 ; 2, 4).
4. SI INTESTATO MORITUR, CUI SUUS HERES NEC ESCIT, ADGNATUS PROXIMUS FAMILIAM HABETO
(Ulp., Reg., 26, 1 = Coll., 16, 4, 1 ; Paul., D., 28, 2, 9, 2 ; Ulp., D., 50, 16, 195, 1 ; Cic., de inv., 2, 50. 148 ; Paul., Sent., 4, 8, 3 ;
Callistr., D., 50, 16, 220 pr. ; Ulp., Reg., 26, 7. 8 ; Coll., 16, 2, 1 ; Gaius, 3, 9. 11 = Coll., 16, 2, 9. 11 ; Gai. epit., 2, 8 pr. ;
Iust., Inst., 3, 1, 1 ; 3, 2 pr. ; 3, 3 pr. ; 3, 5, 5 ; 3, 9, 2 ; Pomp., D., 50, 16, 162 pr. ; D., 38, 16, 11 ; Iul., D., 28, 6, 28 ; D., 38, 16,
6 ; Iust., Cod., 6, 55, 3. 4 ; 6, 58, 14 ; Ulp., Reg., 27, 5 ; Coll., 16, 3, 17. 20 ; Gai. epit., 2, 8, 3. 4 ; Gaius, 3, 14. 23 ; Iust., Inst., 3,
2, 3 ;Ulp., Reg., 26, 6 ; Paul., Sent., 4, 8, 20 = Coll., 16, 3, 20).
5. SI ADGNATUS NEC ESCIT, GENTILES FAMILIAM [HABENTO] (Ulp., Coll., 16, 4, 2 ; Cic.,Verr., 2, 1, 45. 115 ;
Gaius, 3, 17 = Coll., 16, 2, 17 ; Paul., Coll., 16, 3, 3 ; Fest., P. 94).
6. Quibus testamento tutor datus non sit, iis ex lege XII [tabularum] agnati sunt tutores (Gaius 1, 155 ;Cf. Ulp., Reg.,
11, 3 ; Ulp., D., 26, 4, 1 pr. ; Gai., D., 26, 4, 9 ; D., 26, 4, 5 pr. ; 4, 5, 7 pr. ; Gaius, 1, 157 ; Iust., Inst., 1, 15 pr. 2 ; Gai. epit., 1,
7, 1).
7. a. SI FURIOSUS ESCIT, ADGNATUM GENTILIUMQUE IN EO PECUNIAQUE EIUS POTESTAS ESTO (Cic., de
inv., 2, 50. 148 = Auct., Her., 1, 13, 23 ; Cic., Tusc., 3, 5, 11 ; Paul., ad ed., D., 50, 16, 53, pr.).
7. b. . . . AST EI CUSTOS NEC ESCIT . . (Fest., F. 162).
7. c. Lege XII tab. prodigo interdicitur bonorum suorum administratio (Ulp., ad Sab., D., 27, 10, 1, pr.). Lex XII tab.
prodigum, cui bonis interdictum est, in curatione iubet esse agnatorum (Ulp., Reg., 12, 2).
8. Civis Romani liberti hereditatem lex XII tab. patrono defert, si intestato sine suo herede libertus
decesserit (Ulp., Reg., 29, 1 ; Cf. Gaius, 3, 40. 46. 49. 51 ; Coll., 16, 8, 2 ; 9, 2 ; D., 38, 2, 23, 1 ; 37, 14, 11 ; 38, 16, 3 ;
Ulp., Reg., 29, 5. 6 ; Vat. Fr., 308 ; Gaius, 1, 165 = Iust., Inst., 1, 17 ; Ulp., Reg., 11, 3 ; 27, 1 ; D., 26, 4, 1 pr. 3 pr. 5 pr. ; 38, 2,
17. 39). Cum de patrono et liberto loquitur lex : EX EA FAMILIA, inquit, IN EAM FAMILIAM (Ulp., D., 50, 16, 195, 1).
9. Ea, quae in nominibus sunt, ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tab. divisa sunt (Iust.,Cod., 3, 36, 6). Ex
lege XII tab. aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure divisum (Iust., Cod., 2, 3, 26).
10. Haec actio (familiae erciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum (Gai., 7 ed. prov., D., 10, 2, 1, pr. ; Cf. Fest.,
P. 92 ; Non., p. 181 ; Gell., 1, 9, 12 ; Cic., de or., 1, 56, 237 ; Serv., ad Aen., 8, 642 ; Gaius, 3, 154 a).

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]

Tabula VI

1. CUM NEXUM FACIET MANCIPIUMQUE, UTI LINGUA NUNCUPASSIT, ITA IUS ESTO (Fest., F. 173 ; Cic., de
or., 1, 57, 245 ; Paul., Vat. Fr., 50 ; Gaius, 1, 119 ; 2, 104 ; Varr., l. L., 6, 60 ; Gai., D., 2, 14, 48).
2. cum ex XII tab. satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam
subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta (Cic., de off., 3, 16, 65 ; Cf. Pomp.,D., 18, 1, 66, 1).
3. usus auctoritas fundi biennium est, ceterarum rerum omnium annuus est usus (Cic., top., 4, 23 ;Cf. Cic., p. Caec.,
19, 54 ; Gaius, 2, 42 ; D., 50, 16, 211 ; Gaius, 2, 54 ; Theoph., Paraphr., 2, 6 pr. ; Ulp.,Reg., 19, 8 ; Gaius, 2, 47).
4. ADVERSUS HOSTEM AETERNA AUCTORITAS [ESTO] (Cic., de off., 1, 12, 37).
5. lege XII tab. cautum est, ut si qua nollet eo modo (sc. usu) in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio
abesset atque eo modo cuiusque anni [usum] interrumperet (Gaius, 1, 111 ; Cf. Gell., 3, 2, 13 ; Serv., in Georg., 1, 31 ;
Cic., top., 3, 14 ; Macr., Sat., 1, 3, 9. 10 ; Cic., p. Flacco, 34, 84).
6. a. SI [QUI] IN IURE MANUM CONSERUNT. . . (Gell., 20, 10, 7-9).
6. b. et mancipationem et in iure cessionem lex XII tab. confirmat (Paul., Vat. Fr., 50).
7. Advocati (Verginiae) postulant, ut (Ap. Claudius) lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem (Liv., 3,
44, 11. 12 ; Cf. D., 1, 2, 2, 24 ; Dion., 11, 30 ; Liv., 3, 56, 4. 6 ; Fest., L. 376 ; Cic.,Verr., 2, 1, 114).
8. TIGNUM IUNCTUM AEDIBUS VINEA[E]VE [ET CONCAPIT] NE SOLVITO. Ulp., D., 47, 3, 1 pr. : Lex XII tab.
neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare, sed in eum, qui convictus est
iunxisse, in duplum dat actionem (Fest., L. 364 ; Paul., ad ed., D., 6, 1, 23, 6 ;Iust., Inst., 2, 1, 29 ; D., 10, 4, 6 ; 41, 1, 7, 10 ;
46, 3, 98, 8 ; Harmenop., 6, 5, 10 ; Paul., D., 24, 1, 63 ; Gai.,D., 50, 16, 62 ; D., 47, 3, 1, 1 ; 10, 4, 7 ; Gai., D., 50, 16, 235, 1).
9. . . QUANDOQUE SARPTA, DONEC DEMPTA ERUNT . . (Fest., F. 348, P. 323 ; Iul., D., 6, 1, 59).

Tabula VII

1. XII tabularum interpretes ambitum parietis circuitum esse describunt (Varr., l. L., 5, 22 ; Cf. Fest., P. 5, 16 ; D., 8, 2,
14). Sestertius duos asses et semissem (valebat), quasi semis tertius, lex XII tab. argumento est, in qua duo pedes
et semis sestertius pes vocatur (Maec., Ass. Distr., 46).
2. Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis
scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse. Nam illic ita est : (Gai., l. 4 ad XII tab., D. 10,
1, 13).
3. a. In XII tab. nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium (Plin., N.H.,
19, 4, 50 ; Cf. Fest., P. 102, 99 ; Varr., r. r., 1, 10).
3. b. [Tugu]ria a tecto appellantur [domicilia rusticorum] sordida, quo nomine [Messalla in explana]tione XII ait
etiam . . . [signifi]cari (Fest., F. 355 ; Cf. Isidor., 15, 12, 2 ; D., 50, 16, 180).

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]

4. usus capionem XII tab. intra V pedes esse noluerunt (Cic., de leg., 1, 21, 55).
5. a. SI IURGANT . . (Cic., de rep., 4, 8, ap. Non., 292 ; D., 10, 2, 57).
5. b. controversia est nata de finibus, in qua [e XII tres] arbitri fines regemus (Cic., de leg., 1, 21, 55 ;Cf. C. Th., 2, 26, 5 ;
Isid., 5, 25, 11).
6. Viae latitudo ex lege XII tab. in porrectum octo pedes habet, in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim (Gai., D.,
8, 3, 8 ; Cf. Varr., l. L., 7, 15 ; Fest., L. 371 ; D., 8, 3, 13, 2. 3 ; 8, 6, 6, 1 b. 1d ; 50, 16, 157, 1 ; Gai., D., 50, 16, 235 pr.).
7. VIAM MUNIUNTO : NI SAM DELAPIDASSINT, QUA VOLET IUMENTO AGITO (Fest., L. 371 ; Cic., p. Caec., 19,
54 ; Fest., P. 21).
8. a. SI AQUA PLUVIA NOCET, . . (Pomp., D., 40, 7, 21 pr. ; D., 39, 3, 22, 2 ; Cic., top., 9, 38. 39).
8. b. Si per publicum locum rivus aquae ductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tab., ut noxae domino
caveatur (Paul., D., 43, 8, 5).
9. a. lex XII tab. efficere voluit, ut XV pedes altius rami arboris circumcidantur (Ulp., D., 43, 27, 1, 8).
9. b. Si arbor ex vicini fundo vento inclinata in tuum fundum sit, ex lege XII tab. de adimenda ea recte agere potes
(Pomp., D., 43, 27, 2 ; Cf. Paul., Sent., 5, 6, 13 ; Fest., F. 348).
10. Cautum est lege XII tab., ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere (Plin., N.H., 16, 5,
15 ; Cf. Gai., 4 ad l. XII tab., D., 50, 16, 236, 1 ; D., 43, 28, 1, 1).
11. Venditae et traditae (res) non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo
satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato ; quod cavetur lege XII tab. (Iust., Inst., 2, 1, 41 ; Cf. Pomp., D., 18, 1,
19 ; Theoph., 2, 1, 41 ; D., 6, 2, 8).
12. Sub hac condicione liber esse iussus si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando
pecuniam ad libertatem perveniet : idque lex XII tab. iubet (Ulp., Reg., 2, 4 ; Cf. Pomp., D., 40, 7, 29, 1 ; Modest., D., 40,
7, 25 ; Fest., F. 314).

Tabula VIII

1. a. QUI MALUM CARMEN INCANTASSIT . . (Plin., N.H., 28, 2, 10-17).


1. b. nostrae XII tab. cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt : si quis
occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri (Cic., de rep., 4, 10, 11 ap. Aug., de civ.
Dei, 2, 9 ; Cf. Cic., Tusc., 4, 2, 4 ; Arnob., adv. gent., 4, 34 ; Hor., ep., 2, 1, 152 ; Porph., ad Hor. Sat., 2, 1, 82 ; Paul., Sent., 5,
4, 6 ; Corn., Ad. Pers. Sat., 1, 137 ; Fest., F. 181).
2. SI MEMBRUM RUP[S]IT, NI CUM EO PACIT, TALIO ESTO (Fest. F. 363 ; Gell., 20, 1, 14 ; Gaius, 3, 223 ; Iust., Inst.,
4, 4, 7 ; Paul., Sent., 5, 4, 6 ; Coll., 2, 5, 5 ; Prisc., Inst. gramm., 6, 13, 69).
3. Iniuriarum actio aut legitima est . Legitima ex lege XII Tab. : qui iniuriam alteri facit, V et XX sestertiorum
poenam subito, quae lex generalis fuit : fuerunt et speciales, velut illa : manu fustive si os fregit libero, CCC, (si)
servo, CL poenam subit sestertiorum (Paul., Coll., 2, 5, 5 ; Cf. Gaius, 3, 223 ; Iust., Inst., 4, 4, 7 ; Gell., 20, 1, 32 ; Gaius, 3,

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]


220 ; Paul., Coll., 2, 6, 4 ; Plaut., Asinar., 2, 2, 104 ; Gai., D., 50, 16, 41).
4. SI INIURIAM [ALTERI] FAXSIT, VIGINTI QUINQUE POENAE SUNTO (Gaius, 3, 220. 223 ; Gell., 20, 1, 12 ; 16, 10,
8 ; Fest., L. 371).
5. . . . RUPIT[IAS] . . . SARCITO (Fest., F. 265, P. 264, F. 322 ; Ulp., D., 9, 2, 1 pr.).
6. Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege XII tab. descendit ; quae lex voluit aut dari id quod nocuit
aut aestimationem noxiae offerri (Ulp., 18 ad ed., D., 9, 1, 1 pr. ; Cf. Iust., Inst., 4, 9 pr. ;frag. Gai August., 4, 80. 81 ; Fest.,
P. 220, F. 174 ; D., 9, 1, 1, 4).
7. Si glans ex arbore tua in fundum meum cadat, eamque ego immisso pecore depascam, neque ex lege XII tab. de
pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie agi posse (Ulp., 41 ad Sab.,D., 19, 5, 14, 3 ; Cf. D., 10, 4, 9, 1 ;
Gai., D., 50, 16, 236, 1 ; D., 43, 28, 1, 1).
8. a. QUI FRUGES EXCANTASSIT (Plin., N.H., 28, 2, 10-17 ; Senec., Natural. Quaest, 4, 7).
8. b. . . NEVE ALIENAM SEGETEM PELLEXERIS . . . (Serv., ad Verg., ecl., 8, 99 ; Aug., de civ. Dei, 8, 19 ; Apul. apolog.,
47 ; Plin., N.H., 30, 1, 12 ; Mart., Capella, 9 928 ; Plin., N.H., 18, 6, 41-42).
9. Frugem quidem aratro quaesitam noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri
necari iubebant . . . . . . . . . ., impubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni (Plin., N.H., 18, 3,
12 ; Cf. Gaius, 4, 37, 45 ; 4, 75 ; Iust., Cod., 6, 2, 12).
10. Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur, si
modo sciens prudensque id commiserit ; si vero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut, si minus
idoneus sit, levius castigatur (Gai., 4 ad XII tab., D., 47, 9, 9 ; Cf. Callistr., D., 48, 19, 28, 12 ; Fest., F. 322).
11. cautum est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas (arbores), lueret in singulas aeris XXV (Plin.,N.H., 17, 1,
7 ; Cf. Gaius, 4, 11 ; Paul., D., 47, 7, 1 ; Paul., D., 12, 2, 28, 6 ; Gai., D., 19, 2, 25, 5 ; Gaius, 4, 11 ; Paul., D., 47, 7, 11 ; Gai.,
1 ad XII tab., D., 47, 7, 2. 4 ; D., 47, 7, 3 pr.).
12. SI NOX FURTUM FAXSIT, SI IM OCCISIT, IURE CAESUS ESTO (Macr., Sat., 1, 4, 19 ; Gai.,D., 9, 2, 4, 1 ; Ulp., D.,
48, 8, 9 ; Paul., Coll., 7, 2, 1 ; Harmenop., 6, 5, 4 ; Gell., 20, 1, 7 ; Senec., Controv., 10 c. ult. ; Fest., F. 103).
13. LUCI . . . SI SE TELO DEFENDIT, . . . ENDOQUE PLORATO (Cic., p. Tull., 20, 47 ; 21, 50 ; Fest., F. 309 ; Cic., p.
Mil., 3, 9 ; Gell., 11, 18, 6. 7 ; Gai., D., 47, 2, 55, 2 ; Ulp., Coll., 7, 3, 2 ; Paul., Coll., 7, 2, 1 ; Prisc., Inst. gramm., 6, 18, 93 ;
Ennius, ann., 16, v. 412 ; Gai., 1 ad XII tab., D., 50, 16, 233, 2 ; Paul., 5, 3, 3 ; Fest., P. 77 ; D., 9, 2, 4, 1 ; ).
14. Ex ceteris manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (Xviri) ei, cui furtum factum esset, si modo id
luci fecissent neque se telo defendissent ; servos verberibus affici et e saxo praecipitari ; sed pueros impuberes
praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri (Gell., 11, 18, 8 ; Cf. Gaius, 3, 189 ; Gell., 20, 1,
7).
15. a. Concepti et oblati (furti) poena ex lege XII tab. tripli est (Gaius, 3, 191 ; Cf. Gaius, 3, 186. 187 ; Paul., 2, 31, 14 ;
Gaius, 4, 173 ; Iust., Inst., 4, 1, 4 ; Ulp., D., 22, 5, 12).
15. b. . . . LANCE ET LICIO . . . (Fest., P. 117 ; Gaius, 3, 192 ; Gell., 11, 18, 9 ; 16, 10, 8 ; 11, 18, 11 ; Paul., 2, 31, 22 ;
Petron., satir., c. 97 ; lex Rom. Burg., 12).
16. SI ADORAT FURTO, QUOD NEC MANIFESTUM ERIT , [DUPLIONE DAMNUM DECIDITO] (Fest. F. 162 ; D.,
4, 4, 9, 2 ; Gaius, 4, 37 ; Iust., Cod., 6, 2, 13 ; Gaius, 3, 190 ; Gell., 11, 18, 15 ; Ulp., D., 2, 14, 7, 14 ; Fest., P. 19).

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]


17. Furtivam (rem) lex XII tab. usu capi prohibet (Gaius, 2, 45 ; Cf. Gaius, 2, 49 ; Gell., 17, 7, 1 ; D., 41, 3, 4, 6 ; D., 41,
3, 33, pr. ; Iust., Inst., 2, 6, 2 ).
18. a. Nam primo XII tabulis sanctum, ne quis unciario fenore amplius exerceret (Tac., Ann., 6, 16 ;Cf. Liv., 7, 16, 1 ; 7,
21, 3 ; 7, 42, 1 ; Gaius, 4, 23 ; Fest., P. 86 ; Gell., 16, 12, 7).
18. b. Maiores in legibus posiverunt furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli (Cato, de r. r.praef.).
19. Ex causa depositi lege XII tab. in duplum actio datur (Paul., Coll., 10, 7, 11).
20. a. Sciendum est suspecti crimen e lege XII tab. descendere (Ulp., D., 26, 10, 1, 2 ; Cf. Iust., Inst., 1, 26 pr. ; Cic., de
off., 3, 15, 61).
20. b. Si tutores rem pupilli furati sunt, videamus an ea actione, quae proponitur ex lege XII tab. adversus tutorem
in duplum, singuli in solidum teneantur (Tryph., D., 26, 7, 55, 1 ; Cf. Cic., de or., 1, 36, 166. 167).
21. PATRONUS SI CLIENTI FRAUDEM FECERIT, SACER ESTO (Serv., ad Aen., 6, 609 ; Plut.,Rom., 13 ; Gell., 20, 1,
40).
22. QUI SE SIERIT TESTARIER LIBRIPENSVE FUERIT, NI TESTIMONIUM [FATIATUR,] INPROBUS
INTESTABILISQUE ESTO (Gell., 15, 13, 11 ; 7, 7, 2. 3 ; Iust., Inst., 2, 10, 6 ; D., 28, 1, 26 ;Porph., ad Hor. Sat., 2, 3, 181 ;
Ulp., D., 28, 1, 18, 1 ; Liv., 10, 9, 5).
23. si non illa etiam ex XII tab. de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque ut antea qui falsum
testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur (Gell., 20, 1, 53).
24. a. SI TELUM MANU FUGIT MAGIS QUAM IECIT, aries subicitur (Cic., top., 17, 64 ; Cic.,p. Tull., 21, 51 ; Cic., de
or., 3, 39, 158 ; Aug., de lib. arb., 1, 4 ; Fest., F. 347, 351 ; Gai., 1 ad XII tab., D., 50, 16, 233, 2 ; Verg., ecl., 4, 43 ; Leg. Numae,
n. 17 ; Verg., georg., 3, 387).
24. b. Frugem furtim noctu pavisse ac secuisse XII tabulis capital erat suspensumque Cereri necari iubebant, gravius
quam in homicidio (Plin., N.H., 18, 3, 12).
25. Qui venenum dicit, adicere debet, utrum malum an bonum ; nam et medicamenta venena sunt (Gai., 4 ad XII
tab., D., 50, 16, 236, pr.).
26. XII tab. cautum esse cognoscimus, ne qui in urbe coetus nocturnos agitaret (Porc. Latro, Decl. in Cat.,
19 ; Cf. Senec., Controv., 3, 8 ; Fest., P. 41 ; D., 48, 4, 1, 1 ; Cic., de leg. agr., 2, 5, 12 ; Liv., 39, 15, 12 ; 3, 48, 1 ; 2, 28, 1).
27. His (sodalibus) potestatem facit lex (sc. XII tab.), pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege
corrumpant ; sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse (Gai., 4 ad XII tab., D., 47, 22, 4).

Tabula IX

1-2. Privilegia ne inroganto. De capite civis nisi per maximum comitiatum ne ferunto. Leges praeclarissimae de XII
tabulis tralatae duae, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat (Cic., de
leg., 3, 4, 11 ; 3, 19, 44 ; Cf. Cic., de domo, 17, 43 ; Cic., p. Sest., 30, 65 ; Cic., de rep., 2, 36, 61 ; Pomp., D., 1, 2, 2, 16).
3. Dure autem scriptum esse in istis legibus (XII tab.) quid existimari potest ? nisi duram esse legem putas, quae
iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur ? (Gell., 20, 1,

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]


7).
4. Quaestores qui capitalibus rebus praeessent, appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII
tab. (Pomp., D., 1, 2, 2, 23 ; Cf. Fest., F. 258, P. 221).
5. Lex XII tab. iubet eum, qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit, capite puniri (Marc., D., 48, 4, 3).
6. Interfici enim indemnatum quemcunque hominem etiam XII tabularum decreta vetuerunt (Salv., Gub., 8, 5 ; Cf.
Valer. Max., 7, 2, 15 ; Vellei. Paterc., 2, 45 ; D., 28, 1, 9 ; Aug., de civ. Dei, 1, 19 ; Cic., de domo, 4, 9 ; Cic., in Pis., 13, 30 ;
Cic., de leg. agr., 2, 21, 56).

Tabula X

1. HOMINEM MORTUUM IN URBE NE SEPELITO NEVE URITO (Cic., de leg., 2, 23, 58 ; Isid.,Orig., 15, 11, 1 ;
Serv., ad Aen., 5, 64 ; 6, 162 ; 11, 206).
2. . . . HOC PLUS NE FACITO : ROGUM ASCEA NE POLITO (Cic., de leg., 2, 23, 59).
3. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurea et decem tibicinibus tollit etiam lamentationem
(Cic., de leg., 2, 23, 59 ; Cf. Cic., de leg., 2, 25, 64 ; Fest., F. 274 ; Non., p. 371 ; Varr., l. L., 5, 132 ; Serv., ad Aen., 1, 282 ; leg.
Julis, 1).
4. MULIERES GENAS NE RADUNTO, NEVE LESSUM FUNERIS ERGO HABENTO (Cic., de leg., 2, 25, 64 ; 2, 23, 59 ;
Cic., Tusc., 2, 23, 55 ; Plin., N.H., 11, 58, 157 ; Serv., ad Aen., 12, 606 ; Fest., F. 273 ;Serv., ad Aen., 3, 67 ; Lev., 19, 28 ;
Jerem., 16, 6 ; leg. Julis, 4).
5. a. HOMINE MORTUO NE OSSA LEGITO, QUO POST FUNUS FACIAT (Cic., de leg., 2, 24, 60).
5. b. Excipit bellicam peregrinamque mortem (Cic., de leg., 2, 24, 60 ; Cf. D., 3, 2, 25, 1 ; leg. Julis, 9).
6. a. Haec praeterea sunt in legibus : [de unctura quae] : servilis unctura tollitur omnisque circumpotatio. Ne
sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae praetereantur (Cic., de leg., 2, 24, 60 ; Cf. Leg. Numae, n. 7 ;
Plin., N.H., 14, 12, 88 ; Fest., F. 263, 18 ; leg. Julis, 3).
6. b. Murrata potione usos antiquos indicio est, quod XII tab. cavetur, ne mortuo indatur (Fest., F. 158).
7. QUI CORONAM PARIT IPSE PECUNIAVE EIUS [HONORIS] VIRTUTISVE
EI . . . (Plin., N.H., 21, 3, 7 ; Cic., de leg., 2, 24, 60 ; Serv., ad Aen., 11, 80 ; D., 9, 2, 7, 4).

ERGO

ARDUUITUR

8. . . . NEVE AURUM ADDITO. AT CUI AURO DENTES IUNCTI ESCUNT, AST IM CUM ILLO SEPELIET URETVE,
SE FRAUDE ESTO (Cic., de leg., 2, 24, 60).
9. rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adigi aedes alienas invito domino (Cic., de leg., 2, 24, 61 ; Cf. Fest.,
P. 84, 32 ; Serv., ad Aen., 11, 201).
10. (10) forum bustumve usucapi vetat (Cic., de leg., 2, 24, 61 ; Cf. Fest., P. 84, 32 ; Serv., ad Aen., 11, 201).

Tabula XI

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]

1. Qui (decemviri) cum X tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum Xviros
alios subrogaverunt, (Cic., de rep., 2, 36) qui duabus tabulis iniquarum legum additis conubia ut ne plebei cum
patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt (Cic., de rep., 2, 37 ;Cf. Liv., 4, 4, 5 ; Dion., 10, 60, 5 ; Gai., 6 ad XII tab., D.,
50, 16, 238 pr.).
2. Tuditanus refert, Xviros, qui tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit
auctores (Macr., Sat., 1, 13, 21 ; Cf. Macr., Sat., 1, 13, 12-15 ; Censorin., de die nat., 20, 6 ; Cels., D., 50, 16, 98, 1).
3. E quibus (libris de rep.) unum requiris de Cn. Flavio Anni f. Ille vero ante Xviros non fuit : quippe qui
aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post Xviros institutus est. Quid ergo profecit, quod protulit fastos ?
Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a (paucis) (Cic., ad Att., 6, 1,
8 ; Cf. Cic., p. Mur., 11, 25 ; Liv., 9, 46, 5 ; Plin., N.H., 33, 1, 17 ; Macr., Sat., 1, 15, 9).

Tabula XII

1. Lege autem introducta est pignoris capio, veluti lege XII tab. adversus eum, qui hostiam emisset nec pretium
redderet ; item adversus eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam
acceptam in dapem, id est in sacrificium, impenderet (Gaius, 4, 28 ; Cf. Fest.,Daps ; Gai., 6 ad XII tab., D., 50, 16, 238, 2).
2. a. SI SERVUS FURTUM FAXIT NOXIAMVE NO[X]IT (Cf. Ulp., D., 9, 4, 2, 1 ; Fest., F. 174, P. 175 ; Gaius, 4,
75. 76 ; D., 47, 6, 5 ; 44, 7, 56 ; Gai., 6 ad XII tab., D., 50, 16, 238, 3).
2. b. Ex maleficio filiorum familias servorumque noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis
aestimationem sufferre aut noxae dedere. Constitutae sunt autem noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris :
legibus, velut furti lege XII tabularum cet (Gaius, 4, 75. 76 ; Cf. Paul.,Sent., 2, 31, 7 ; Gaius, 4, 79. 81 ; Iust., Inst., 4, 8, 7).
3. SI VINDICIAM FALSAM TULIT, SI VELIT IS . . . TOR ARBITROS TRIS DATO, EORUM ARBITRIO . . . FRUCTUS
DUPLIONE DAMNUM DECIDITO (Cf. Fest., L. 376 ; Gai., 6 ad XII tab.,D., 22, 1, 19 ; Gaius, 4, 94 ; 4, 16 ; Fest., P. 66).
4. Rem, de qua controversia est, prohibemur in sacrum dedicare : alioquin dupli poenam patimur, sed duplum
utrum fisco an adversario praestandum sit, nihil exprimitur (Gai., 6 ad XII tab., D., 44, 6, 3).
5. in XII tabulis legem esse, ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset (Liv., 7, 17, 12 ; Cf.
Liv., 9, 34, 6. 7).

Fragmenta incertae sedis

1. Nancitor in XII nactus erit, prenderit. Item in foedere Latino : Pecuniam quis nancitor, habeto, et : si quid
pignoris nasciscitur, sibi habeto (Fest., F. 166).
2. Quando in XII cum c littera ultima scribitur (Fest., F. 258).
3. Sub vos placo in precibus fere cum dicitur, significat id quod supplico, ut in legibus transque dato, endoque
plorato (Fest., F. 309 ; Cf. Festus, F. 352 ; Tab., VIII, n. 13).

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]


4. dolo malo quod addidit malo aut est, quia sic in XII a veteribus scriptum est, aut doli
est perpetuum cet (Donat., ad Ter. Eun., 3, 3, 9).
5. ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus (Cic., de rep., 2, 31, 54).
6. Nullum vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores artius esse voluerunt, id indicant leges in XII
tabulis (Cic., de off., 3, 31, 111).
7. Octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius : damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium,
mortem, servitutem (Aug., de civ. Dei, 21, 11). Idem Isidorus, Orig., 5, 27.
8. olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupundii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel
argenteus nummus in usu erat, sicuti ex lege XII tabularum intellegere possumus (Gaius, 1, 122).
9. Duobus negativis verbis quasi permittit lex magis quam prohibuit : idque etiam Servius animadvertit (Gai., 5 ad
XII tab., D., 50, 16, 237).
10. Detestantum est testatione denuntiatum (Gai., 6 ad XII tab., D., 50, 16, 238, 1).
11. Per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata (Sidon.
Apoll., Ep., 8, 6, 7).
12. a. Duicensus . [ XII tabulis emend. Vulcanius ] (Gloss. lexici Philoxeniani).
12. b. Duicensus dicebatur cum altero, id est filio census (Festus, P. 66).

Bibliography

Alessandro d'Alessandro, Dies geniales, Roma, 1520 ; Turnebus, Adversariorum libri triginta, Paris, 1580 ; Crispini, Imp.
Caes. Justiniani Institutionum libri IV..., Frankfurt, 1591 ; Cuiacius,Observationum et emendationum Libri XXVIII, Kln,
1598 ; Gothofredus, Fragmenta Duodecim Tabularum, Heidelberg, 1616 ; Funceius, Leges XII Tabularum, fragmentis
restitut et illustrat, Rinteln, 1744 ; Tissot, Le trsor de l'ancienne jurisprudence romaine, I, Metz, 1811, pp. 1582 ; Dirksen,Versuche zur Kritik und Auslegung der Quellen des rmischen Rechts, Leipzig, 1823, pp. 234-358 ;
Dirksen, Uebersicht der bisherigen Versuche zur Kritik und Herstellung des Textes der Wlf-Tafel-Fragmente, Leipzig,
1824 ; Schoell, Legis Duodecim Tabularum Reliquiae, Leipzig, 1866 ; Wordsworth,Fragments and Specimens of Early Latin,
Oxford, 1874 ; Mears, The Institutes of Gaius and Justinian, The Twelve Tables..., London, 1882 ; Voigt, Die XII Tafeln :
Geschichte und System des Civil- und Criminalrechtes, wie Processes der XII Tafeln nebst deren Fragmenten, Leipzig,
1883 ; Allen, Remnants of early latin, Boston, 1884 ; Cogliolo, Manuale delle fonti del diritto romano, Torino, 188587 ; Goodwin,The twelve tables, London, 1886 ; Goetz, Ad legem XII tabularum adnotationes glossematicae, Jena, 1889 ;
Bremer, Iurisprudentiae Antehadrianae quae supersunt, Leipzig, 1896-1901 ; Cortellini, Leggi delle XII tavole, Milano, 1900 ;
Thatcher, The Library of Original Sources, III, Milwaukee, 1907 ; Bruns,Fontes Iuris Romani Antiqui, Tbingen, 1909,
pp. 15-44 ; Rotondi, Leges publicae populi Romani, Milano, 1912, pp. 201-203 ; Berger, RE, IV A, 1 (1932), col. 19001949 ; Scott, The Civil Law, I, Cincinnati, 1932 ; Berger, St. Riccobono, I, Palermo, 1936, pp. 585-640 ; Girard, Textes de droit
romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 9 ss. ; Warmington, Remains of Old Latin, III, Cambridge, 1938, pp. 424-515 ;
Daube, Cambridge Law Journal, 7, 1939, pp. 23-54 ; Riccobono, FIRA, I, Firenze, 1941, pp. 21-75 ; Kaser, Eigentum und
Besitz im lteren rmischen Recht, Weimar, 1943 ; Ciulei, ZSS, 64, 1944, pp. 350-354 ; Dll, Das Zwlftafelgesetz : Texte,
bersetzungen und Erluterungen, Mnchen, 1944 ; Levy-Bruhl, RHD, 24-25, 1946, pp. 142-143 ; Levy-Bruhl, Journ.
d'Hist. du Dr., Paris 1947, pp. 35-50 ;Nbrega, A Lei das XII Tbuas, Rio de Janeiro, 1947 ; Daube, St. Solazzi, Napoli,
1948, pp. 93-156 ; Guarino, St. Solazzi, Napoli, 1948, pp. 21-46 ; Levy-Bruhl, St. Solazzi, Napoli, 1948, pp. 318-323 ;
Noailles, Fas et ius, Paris, 1948, pp. 223-282 ; Guarino, Ann. Sem. Giur. Univ. Catania, 3, 1948-49, pp. 194-217 ;

10

[Yves LASSARD, The Roman Law Library, 2013]


Berger, Oxford Classical Dictionary, Oxford, 1949, p. 929 ; Kaser, Das altrmische Ius, Gttingen, 1949 ; ColemanNorton, CJ, 46, 1950-51, pp. 51-60 and 127-134 ; Levy-Bruhl, RHD, 29, 1951, pp. 308 ss. ; Perrin, RHD, 29, 1951, pp. 383405 ; von Lbtow, Fest. Schulz, I, Weimar, 1951, pp. 263-269 ; Wenger, Die Quellen des rmischen Rechts, Wien, 1953,
pp. 31, 37-38, 188, 192, 250, 338, 357 ss. and 478 ; Lemosse, RHD, 32, 1954, pp. 471 ss. ; Lepointe, RIDA, 2, 1955, pp. 287302 ; Staveley,Historia, 3, 1955, pp. 412-488 ; Coli, Iura, 7, 1956, pp. 285-302 ; Wieacker, RIDA, 3, 1956, pp. 459-491 ;
Cancelli, Leggenda e storia delle Dodici Tavole, Roma, 1959 ; Carbonnier, Ml. Lvy-Bruhl, Paris, 1959, pp. 345350 ; Coleman-Norton, The twelve tables, Princeton, 1960 ; Lvy-Bruhl, Recherches sur les actions de la loi, Paris, 1960 ;
Mayer-Maly, ZSS, 77, 1960, pp. 16-51 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman statutes, Austin, 1961, pp. 918, n. 8 ; Daube, Jewish Journal of Sociology, 3, 1961, pp. 3-28 ; Gioffredi, SDHI, 27, 1961, pp. 343-350 ; Mayer-Maly, ZSS,
78, 1961, pp. 221-276 ; Meira, A lei das XII Tabuas fonte do direito publico e privado, Rio de Janeiro, 1961 ; Ogilvie, Latomus,
21, 1962, pp. 477-483 ; de Visscher, Ml. Meylan, I, Lausanne, 1963, pp. 359-366 ; Lauria, Ius Romanum, I, 1, Napoli, 1963 ;
Ruschenbuch, Hist., 12, 1963, pp. 250-253 ; Sbordone, Synteleia Arangio-Ruiz, Napoli, 1964, pp. 334-339 ; Kunst, ZSS, 82,
1965, pp. 329-340 ; Delz, MH, 23, 1966, pp. 69-83 ; Strzececki, EOS, 66, 1966, pp. 108-114 ; Santoro, Ann. Sem. Giur.
Palermo, 30, 1967 ; Guillen, Helmantica, 19, 1968, pp. 43-111 ; Sato, Lex XII tabularum, Tokyo, 1969 ; Thormann, Der
doppelte Ursprung der Mancipatio, Mnchen, 1969 ; Wieacker, St. Volterra, III, Milano, 1969, pp. 757-784 ;
Radke, Fest. von Lbtow, Berlin, 1970, pp. 223-224 ; Kaser, St. Donatuti, Milano, 1973, pp. 523-546 ; Pagliaro, Testo e
esegesi delle XII tavole, I, Firenze, 1973 ; Behrends, Der Zwlftafelprozess, Gttingen, 1974 ; Watson, Rome of the XII Tables,
Princeton, 1975 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 22-73 ; Reynolds, Texts and Transmission, Oxford,
1983 ; Vlkl, Die Verfolgung der Krperverletzung im frhen rmischen Recht, Vienna, 1984 ; Wieacker, Rmische
Rechtsgeschichte, I, Mnchen, 1988, p. 425 ; Hrtel & Huchthausen, Rmisches Recht, 4th ed., Berlin-Weimar,
1991 ; Diliberto, Materiali per la palingenesi delle XII Tavole, I, Cagliari, 1992 ; d'Ippolito, Questioni decemvirali, Napoli,
1993 ; Garcia Gonzales & Rascon Garcia, Ley de las XII Tablas, Madrid, 1993 ; Liebs, Rmisches Recht, Gttingen,
1993 ;Crawford et al., Roman Statutes, II, London, 1996, pp. 555-721, n. 40 ; Zablocka, Ustawa XII Tablic. Rekonstrukcje
doby renesansu, Warszawa, 1998 ; Agnati, Le dodici tavole : il versetto VII, 8 e l'actio aquae pluviae arcendae, Cagliari, 2000 ;
Diliberto, Bibliografia ragionata delle edizioni a stampa della Legge delle XII Tavole (secoli XVI-XX), Roma,
2001 ; Agnati, Leges Duodecim Tabularum : Tabulae I-VI, Cagliari, 2002 ; Fgen, Rmische Rechtsgeschichten : ber Ursprung
und Evolution eines sozialen Systems, Gttingen, 2002 ; Flach, Das Zwlftafelgesetz - Leges XII tabularum, Darmstadt,
2004 ;Humbert, Le Dodici Tavole : Dai decemviri agli Umanisti, Pavia, 2005 ; Schiavone, Ius : L'invenzione del diritto in
Occidente, Torino, 2005 ; Corbino, Il danno qualificato e la lex Aquilia, 2nd ed., Padova, 2008 ;Schiavone &
Bouffartigue, Ius : L'invention du droit en Occident, Paris, 2008, pp. 99 ss.

11