Está en la página 1de 28

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

PRIMERA DECLINACIN
1- Agricola aquilas nigras et magnas vulnerat.
2- Agricola terram arat, poetae vitam rusticam laudant.
3- Agricolae nautas sagittis vulnerant.
4- Agricolae silvam amant, poeta musas cantat.
5- Agricolae terram arant et saepe casis habitant.
6- Antonia puella est, beata est. Antonia puella beata est.
7- Aquila alis volat.
8- Aquila nigra est. Columbae albae sunt et erant.
9- Aquilae magnae sunt, columba parva est.
10- Diana erat dea. Agricolae deam Dianam amabant et laudabant.
11- Diana, lunae silvarumque dea, sagittas portat atque sagittis feras vulnerat.
12- Est vita rustica beata? Est vita urbana odiosa?
13- Fabius 1 in provinciam ex Italia copias ducebat.
14- Filiam dominae videmus.
15- Fortuna adversa virum magnae sapientiae non terret.
16- Iniurias fortunae patientia superamus.
17- Musae multae et beatae erant. Poeta multas musas cantabat.
18- Musae poetis famam et gloriam dant.
19- Octavia domina est, pulchra est. Octavia domina pulchra erat.
20- Octavia, domina pulchra, Antoniam, puellam beatam, amabat.
21- Poetae vitam rusticam laudabant et vitam urbanam vituperant.
22- Prudentiam dominae laudatis.
23- Puella pulchra columbas albas amabat et amat.
24- Puellae impigrae dominas et magistras amant.
25- Puellae pulchrae vitam beatam et rusticam amabant.
26- Regina bona servas impigras laudat et laudabat.
27- Rosa est pulchra. Puellae pulchrae sunt.
28- Verae amicitiae sempiternae sunt.
29- Veram amicitiam in adversa fortuna videmus.
30- Vita rustica beata est, vita urbana odiosa erat.
SEGUNDA DECLINACIN
31- Aeneas, deae filius, trans terras navigat et ad Italiam venit. In Latio, Italiae terra, in
matrimonio Laviniam habet et contra Turno bellum facit.
32- Agricola frumenta servat.
33- Agricola in silvis lupos gladio vulnerabat.
34- Belli causa inter Romam et Albam 2 minima erat.
35- Bonum vinum virorum animos laetificabat.
36- Brutus ad amicum epistulam ex Asia misit.
1
2

Fabius-i = Fabio, general ayudante de Csar.


Alba-ae = Alba (Longa), ciudad que fund Rmulo.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

37- Caesar Pompeii socer erat, sed socer generum non amabat.
38- Clare Vergili, tua gloria magna est et semper erit.
39- Clarorum virorum pulchra monumenta in Italia fuerunt.
40- Deorum dearumque aras rosis ornabant ibique columbas et capras sacrificabant.
41- Dominus servos amabat.
42- Dominus servos bonos liberabat.
43- Eloquentiae fundamentum sapientia sit.
44- Equus erat albus; asinus ater in taetro stabulo est; alba stella strenuis nautis veram
viam monstrat; albas rosas in horto amoeno vidistis; in pueris teneris non sunt albi
capilli; albi capilli vir erat, nam albos capillos iam habebat.
45- Forum Romanum plenum pulchris statuis erat.
46- Frater meus omnes litteras de nostrae patriae moribus scribet.
47- Graeci gladiis Troiae incolas necabunt.
48- Graeci pueri non saepe adulescentiam sine crudeli bello agebant.
49- Hannibal per loca alta, per silvas incertisque itineribus exercitum ducebat. Postea
Romani magnam cladem acceperunt. (Anbal puso en jaque a Roma en la batalla)
50- Hispania liberorum virorum patria est.
51- In castris viri magna diligentia arma parabant.
52- In civitate mea, pueros multos et multas puellas docent litterae Romanae antiquae.
53- In Italia multae villae multique horti erant.
54- In templo Minervae 3 Fidias 4 auream et eburneam statuam sculpebat.
55- Ira initium insaniae erit.
56- Legatus ab insula magnas copias in Sardiniam 5 mittebat.
57- Libri boni sint muti magistri.
58- Ludus discipulorum animos delectabat.
59- Medicus servorum morbos curabat.
60- Miser puer oculos nigros habebat.
61- Numantia, Hispaniae parvum oppidum, magna et diuturna bella cum Romanis gessit.
62- Nuntiavit fumus incendium.
63- Propter nostra infelicia tempora, nostri mores mali erunt.
64- Propter nostra vitia, nostra tempora felicia non sunt.
65- Puellae deae crepundia dabant.
66- Pueris et puellis magistrae boni sapientiam dare debent, sed in belli tempore non
possunt.
67- Rex noster ducet copias magnas et virtutes magnas semper populo demonstrabit.
68- Rex noster e terra nostra ducet copias magnas et novas victorias habebit.
69- Romani castra oppidumque expugnaverunt.
70- Romani copias in Graeciam duxerant.
71- Romani magna templa et monumenta in foro erigebant.
72- Romanorum copiae Roma discesserunt et in Galliam venerunt.
3

Minerva-ae = Minerva, diosa romana.


Fidias = nominativo singular masculino de una declinacin greco-latina; Fidias fue el escultor ms famoso de
Grecia.
5
Sardinia-ae = Cerdea, nombre de la isla.
4

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

73- Romanorum imperium a Romulo initium habet.


74- Scopulos periti nautae vitabant.
75- Servi validi lecticam portant.
76- Servus litteras domino suo tradit.
77- Servus rivi aqua hortum rigabat.
78- Uxores Sabinae inter tela pacem petiverunt humilibus verbis. (La lucha entre
romanos y sabinos tiene su fin gracias a las mujeres)
79- Venti agricolarum casas nocebant.
TERCERA DECLINACIN
80- Auctoritas ducum magna erat inter equites peditesque.
81- Carmina tua magna delectatione legimus.
82- Celeritas virtusque saepe militibus victoriam dat.
83- Cervus velocium canum turbam vitabit.
84- Crudelitatis mater est avaritia.
85- Fortitudo est dolorum laborumque contemptio.
86- Fratres pares in amore sunt.
87- Graeci scriptores de multorum hominum laboribus scribebant.
88- Hieme Caesar legiones in hiberna
oppugnationem munitionum ducit.

reducit;

aestate

agmen

legionum

ad

89- Homo brevi corpore est.


90- Homo homini saepe lupus est.
91- Homo loquax fictas fabulas imprudenti ore narrabat.
92- Hostes iam ad ripam Tiberis appropinquabant et Urbs in periculo magno erat nam
pons iter hostibus dabat. (Tiberis, Tiberis = ro Tber, el ro de Roma. Urbs = se
refiere a la ciudad por antonomasia, es decir, a Roma).
93- Hostium magna pars celeriter pervenerat ac fortiter proelium commiserat.
94- Humum gravi aratro agricolae laborant.
95- In belli temporibus terra habet magnum numerum corporum.
96- In pace leo, in proelio cervus est.
97- Inter densas arbores venatores multi erant.
98- Ira furor brevis est.
99- Iudices, inter arma silent leges.
100- Iustitia virtutum regina fuerat.
101- Magnus terror senatores populumque Romanum invadit; agricolae ex agris in urbem
properant, milites urbem praesidiis saepiunt. (Hay mucho miedo en Roma al ver que
la plebe se retira de Roma y que vienen los agricultores: los soldados tienen que
actuar dando proteccin).
102- Mala iuventus miseram senectutem gignit.
103- Menenius Agrippa, vir insignis et patribus ac plebi carus, concordiam inter patres
plebemque restituit. (Menenio Agripa Menenius Agrippa es el que logra pacificar a
la plebe y los senadores. Patres = aqu senadores).
104- Milites audaces fortiter pugnant.
105- Milites magna audacia pugnaverunt locumque defenderunt.
106- Militum duces leges pacemque defenderunt atque ducum vox ad victoriam milites

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

saepe duxit.
107- Multa itinera in oppidum ducebant.
108- Multi reges antiqui malos mores habebant et saepe homines multos necabant sine
rationibus veris.
109- Multis aedificiis antiquum romanum forum ornabatur. In illo loco, Vestae templum
est. Huius templi Virgenes Vestales lumen semper aluerunt. Civium multitudo in istis
foris laborabant et animum delectabant.
110- Nomina carminum magnorum et antiquorum in libro nostro scribit discipula.
111- Nubes montium cacumina saepe occultant.
112- Omnes cives magistratibus parebunt.
113- Pastores Romani uxores non habebant, sed mulieres vicinarum civitatum rapuerunt.
114- Romani milites in oppidi oppugnatione magnos labores toleraverunt.
115- Sidera caelum illustrant.
116- Sub dulci melle impia venena latent.
117- Tempus breve erit.
118- Tempus delet urbium moenia et hominum stirpem.
119- Utilitas saepe cum honestate certat.
120- Veritas temporis filia est.
121- Virorum sapientium consilia utilia sunt.
122- Virtutem militum laudamus, nam pedites equitesque strenue pugnant.
123- Voluptas est inimica virtutis.
CUARTA DECLINACIN
124- Aestate agricolae ab ortu solis usque ad occasum laborabunt.
125- Discordiarum inter cives exitus est aut omnium interitus aut victoris dominatus.
126- Genua flectamus.
127- In dextro cornu exercitus equitatum collocabis.
128- Peditatus equitatusque hostium impetus frangent.
129- Senatus magnos honores tribuet exercitui post reditum in urbem.
130- Senatus magnum exercitum in hostes mittet.
QUINTA DECLINACIN
131- Annus est longa series dierum et noctium.
132- Catilina fuit homo sine re familiari, sine fide, sine spe.
133- Cives impii perniciem rei publicae paraverunt atque ea re multi boni cives cum
magna rei publicae pernicie in acie ceciderunt.
134- Diebus festis res asperas non agemus.
135- Fatum est inmutabilis ordo seriesque rerum.
136- Res humanae fragiles et caducae sunt.
137- Res publica est res populi.
138- Senatus rem publicam consulis fidei commisit.
139- Spes et fides magnae virtutes semper fuerunt.
140- Thucydides res gestas Graecorum narravit.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

PREDICATIVO
141- Avaros homines non solum malos, sed etiam miseros iudicamus.
142- Ennius sanctos appellat poetas.
143- Epaminondas omnem civilem victoriam funestam putabat.
LOCATIVO Y COMPLEMENTOS CIRCUNSTANCIALES DE LUGAR Y TIEMPO
144- Agamemno longo amplexu filiam suam tenet. Pater et filia lacrimas effundunt; filia
gaudio lacrimat; pater imminentem filiae mortem cogitat. Tamdem sacrificii tempus
appropinquat. Sed Diana, magna misericordia mota, cervam per aera traxit et
Iphigeniae in sacrificio supponit; deinde Iphigeniam per nubes in terram tauricam
abripuit ibique Dianae templi Iphigenia sacerdos fuit.
145- Caesar Romam milites duxit.
146- Caesar totam noctem ad exercitum manere decrevit.
147- Castra hostium duo milia passuum a nobis aberant.
148- Domi multi servi ancillaeque laborant.
149- Heri pater meus paucos amicos ad cenam vocavit. Occasu solis domum venerunt
paterque eos in triclinium duxit. Mensam servus inter lectos posuerat; in mensa
panis erat, et lac et optimum mel multique alii cibi.
150- Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos aberat.
151- Multos dies domi permansi.
152- Populus Romanus domi militiaeque magnam patientiam habebat.
153- Punico bello duodecimum annum Italia urebatur.
154- Ruri servi sunt.
155- Villa abundat porco, gallina, agno, caseo. Servi terram aratro arant, vites aut oliveta
curant; pastor oves pascit. Ver flores praebet; vere omnia ruri rident, prata et arbores
florent.
COMPARATIVOS Y SUPERLATIVOS
156- Aestate, noctes breviores sunt quam dies; hieme, longiores.
157- Amicus magis necessarius quam ignis et aqua est.
158- Avarus miserior est paupere.
159- Caesar quam maximum potest militum numerum imperat.
160- Cato severior fuit.
161- Cicero acerrimus defensor libertatis fuit.
162- Consilia minus utilia sunt quam exempla.
163- Curatio vulneris gravior vulnere saepe est.
164- Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, (Hannibal) metu prope urbem
accessit. Fortissimum militem omnis exercitus misit ad Caesarem.
165- Dolor animi gravior est quam corporis dolor.
166- Ex omnibus floribus pulcherrima rosa est.
167- Ex omnibus Gallis fortissimi et bellicosissimi sunt Belgae.
168- Ferrum durius et utilius est auro; aurum pretiosius est ferro.
169- Firmissima est inter pares amicitia.
170- Graviora quaedam sunt periculis remedia.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

171- Hercules ab infantia firmissimus fortissimusque fuit.


172- Hieme dies brevissimi sunt, aestate longissimi.
173- Leo est nobilissima ferarum.
174- Luce sunt clariora nobis omnia tua consilia.
175- Mea Terentia, fidissima et optima uxor, et mea carissima filiola, valete.
176- Melior est canis vivus leone mortuo.
177- Meliores, prudentiores, constantiores nos tempus faciet.
178- Melle dulci dulcior es.
179- Mens hominis omnium rerum cellerrima est.
180- Mors servitute potior est.
181- Nam risu inepto res ineptior nulla est.
182- Nihil est homini dulcius libertate; nihil carius quam patria; nihil est amabilius virtute.
183- Nihil est in homine divinius ratione.
184- Nihil peius est dedecore.
185- Nullum malum gravius est quam bellum civile.
186- Omium ferarum callidissima est vulpes.
187- Omnium Gallorum fortissimi sunt Belgae.
188- Pacis dulcissimum et pulcherrimum est nomen.
189- Platonis oratio melle dulcior est.
190- Pulcherrima carmina scripsit Horatius.
191- Romae plurima aedificia pulcherrima erant.
192- Romani magnificentiores in suppliciis deorum quam domi fuerunt.
193- Saepe remedium malo peius est.
194- Saepe utilior est homo silens quam loquax orator.
195- Saturnus, saevissimus patrum, filios suos vorabat.
196- Senectus est loquacior.
197- Socrates est omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus.
198- Socrates omnium hominum sapientissimus fuit.
199- Solon sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem.
200- Taurus est minus velox cane; canis est velocior tauro.
201- Terra maior est quam luna, sed minor quam sol.
202- Turpis fuga mortis omni est morte peior.
203- Vergilius poeta tam clarus est quam Homerus.
204- Virtus magis necessaria est quam doctrina.
NUMERALES
205- Amicitia est unus animus in duobus corporibus.
206- Dies est tempus quattuor et viginti horarum.
207- Roma sub regibus fuit prope per annos ducentos quinquaginta.
208- Romulus Romam condidit septingentesimo quinquagesimo tertio anno ante Christum
natum.
209- Seneca mortem invenit anno sexagesimo quinto post Christum.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

210- Septem sunt colles Romani.


211- Triginta quinque erant tribus populi Romani.
PRONOMBRES PERSONALES
212- Consul sibi domum aedificavit.
213- De suis laudibus homines libenter praedicant.
214- Dominus vobiscum sit.
215- Dux cum exercitu suo urbem cepit, sed eius incolis veniam dedit.
216- Ego reges eieci, vos tyrannum introduxistis.
217- Fili, tu semper mecum eris et omnia mea tua erunt.
218- Hostes se nobis tradiderunt.
219- In nobis est innata erga patriam caritas.
220- Libri colore rubro picti mihi placent.
221- Magister nos ad se vocabit.
222- Mater mecum veniet, postea vobiscum manebit.
223- Matres non sibi vivunt, sed liberis suis.
224- Melior pars nostri est animus.
225- Multi nostrum felices sunt, multi vestrum infelices.
226- Nobis fabulam narravit.
227- Nobis ob merita tua carus es.
228- Praesidia mea tu possides,ego aliena misericordia vivo;mea domus tibi patet,mihi
clausa est.
229- Stulti se laudant; Antonius se laudat, nos eum vituperamus; Antonius sibi nocet.
230- Tibi salutem meam committo.
231- Tu rides, ego fleo; tu scelere vicisti, ego virtute vincam.
232- Unus vestrum me tradet.
233- Vobiscum bellum faciemus.
PRONOMBRES DEMOSTRATIVOS
234- Bello troiano dei ipsi pugnaverunt; eidem dei semper eidem populo favebant; Venus
ipsa Hectorem ipsum in proelio adiuvit.
235- Eodem die equitum magnam partem trans flumen traiecit.
236- Equites nostri in duas partes se distribuunt.
237- Hae causae aperuerunt Alpes Hasdrubali.
238- Hic canit gallus, illic gemit turtur.
239- Hic me dolor frangit, haec cura sollicitat.
240- Illi subito se ex silvis eiecerunt.
241- Ipse Caesar milites ad proelium duxit.
242- Ista audacia punita erit.
243- Iste homo ceteris hominibus saepe mera mendacia narrat.
244- Maxima pars istius turbae patria caret.
245- Muta iam istam mentem, crede mihi!
246- Non egeo medicina: me ipse consolor.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

247- Prima luce hostium equitatus ad castra accedit et proelium cum nostris equitibus
committit.
248- Redittae mihi sunt a Caesare litterae.
249- Romulus et Numa fuerunt primi Romanorum reges; hic fuit pius, ille belicosus.
250- Unam cohortem nostri circumveniunt atque interficiunt.
PRONOMBRE RELATIVO
251- Beatus ille qui procul negotiis paterna rura bobus (de bos, bovis) exercet suis.
252- Bis miser est ille, qui ante felix fuit.
253- Bis vincit, qui se vincit in victoria.
254- Civitas popularis est illa, in qua omnia in populo sunt.
255- Clementes simus erga eos, a quibus iniurias accepimus.
256- Diligens agricola serit arbores, quarum fructus ipse numquam aspiciet.
257- Ea sunt his ipsis malis, in quibus sumus, miseriora.
258- Eget semper, qui est avarus.
259- Fere homines id, quod volunt, libenter credunt.
260- Hic puer idem est, de quo tibi dixi.
261- Hoc illis narro, qui me non intelligunt.
262- Homini natura addidit rationem, qua regerentur animi appetitus.
263- Homo, cuius filius sum, meus pater est.
264- Ille dolet vere, qui sine teste dolet.
265- Is, qui non propulsat iniuriam, improbe facit.
266- Levis est Fortuna: cito reposcit quod dedit.
267- Libri, quos lego, mihi placent.
268- Mihi gratior est is, qui verum dicit, quam is, cuius verba dulcia sed infida sunt.
269- Milites progrediuntur ad oppidum quibus in monte positum erat.
270- Miserrimus est qui, quod edat, non habet.
271- Multis timere debet, quem multi timent.
272- Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est.
273- Nemo est tam agrestis, quem non contumelia moveat.
274- Non qui parum habet, sed qui magis cupit quam habet, pauper est.
275- Nulla acies humani ingeniii tanta est, quae penetrare in caelum possit.
276- Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.
277- Nusquam est, qui ubique est.
278- Omnes homines, quicumque sunt, fratres sunt nostri.
279- Omnes principes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
280- Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.
281- Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum, quod Athenienses illi deae
sacraverant.
282- Quos invitaverat, interfecit.
283- Res, quas dicis, bene scio.
284- Urbs, quam videtis, pulcherrima Italiae est.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

PRONOMBRES INTERROGATIVOS
285- Cuius sunt istae domus?
286- Quae est maxima egestas? Avaritia.
287- Quid est in homine ratione divinius?
288- Quid est optabilius sapientia?
289- Uter est insanior horum?
OTROS PRONOMBRES
290- Etiam capillus unus habet umbram suam.
291- Nemo sine vitio est.
292- Nihil est utilius sale et sole.
293- Nihil tibi deest praeter voluntatem.
294- Nullius vita supra leges est.
295- Nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam Dei.
296- Qauedam bestiolae unum diem vivunt.
297- Quisque suae fortunae faber est.
298- Si quam iniuriam ab aliquo accepero, ei ignoscam.
299- Sibi quisque confidat.
300- Unis moribus vivunt.
301- Unum atque idem sentiunt.
TIEMPOS VERBALES
302- Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno disce omnes.
303- Aemilius Scaurus, avidus potentiae et divitiarum, vitia Iugurthae silebat.
304- Alba, Latii oppidum, contra Romam bellum fecit.
305- Catilina per montes asperos magnis itineribus Romam suas copias adduxit.
306- Cernes urbem et promissa Lavinii moenia.
307- Fortunate senex, ergo tua rura manebunt.
308- Mercurius, Maiae filius, deorum nuntius erat; animas mortuorum ad inferos ducebat.
309- Multorum oculi te custodient.
310- Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turres.
311- Prima luce puer e lecto surgit; togam praetextam propere induit atque ad ludum
cotidie venit.
312- Roscius cum Caesare Capuam pervenit.
313- Sensus interpretes ac nuntii rerum sunt.
314- Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
315- Succedit Romulo Numa Pompilius. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum
deorum inmortalium docuit; ille Pontifices, Augures, Salios, ceteraque populi Romani
sacerdotia instituit.
316- Villam urbanam aedificate pro copia.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

10

USOS DEL SUBJUNTIVO


317- Amemus patriam, pareamus senatui, praesentes fructus neglegamus, posteritatis
gloriae serviamus.
318- Cautus sis.
319- Gratias deis agamus.
320- Sit tibi terra levis.
321- Utinam veros amicos habeat.
PASIVAS
322- A falso amico accusabar.
323- A perito patrono defendebaris.
324- Ad arma concurritur.
325- Ancus Martius a populo rex creatus est.
326- Auxilia in Hispaniam mittentur.
327- Bellum adversus hostes gerebatur.
328- Bellum crudelissimum a me sedabitur.
329- Camillus dictator dictus est.
330- Carmina poetarum a pueris lecta erant.
331- Classis a praedonibus capitur.
332- Deae Minervae magna templa aedificata sunt.
333- Dei providentia mundus administratur.
334- Dolores mitigantur vetustate.
335- Eo libro a nobis Philosophia defenditur.
336- Frangar, non flectar.
337- Haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.
338- Honestissimus inter suos numerabatur.
339- Hostes a duce exercitus Romani victi sunt.
340- Hostium exercitus Romanorum impetum non tulerunt, regressi sunt et pacem
deprecati sunt.
341- Hostium impetus tempestate retentus est.
342- Idibus Martiis Caesar mortus est.
343- Iesus Christus aetate Augusti natus est et aetate Tiberii mortus est.
344- Iudicabor, sed non damnabor a iudicibus.
345- Laudaris carmine nostro.
346- Legati Romani a duce Helvetiorum auditi sunt.
347- Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis sed ingenio
malo pravoque.
348- Ludi Olympici a Graecis instituti sunt.
349- Multae litterae familiaribus a Cicerone scriptae sunt.
350- Multae res ab exploratoribus confirmatae erant.
351- Multi dei et multae deae a populo Romano colebantur.
352- Multi pontes a militibus facti sunt.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

11

353- Ne audiantur improbi cives.


354- Nemo nascitur dives.
355- Nihil sine magno labore in vita mortalibus datur.
356- Nostri milites a duce et a fortuna deserebantur.
357- Occasu solis pastor cum grege a monte revertit.
358- Oppidum validis munitionibus muniebatur.
359- Pares cum paribus confringentur.
360- Poetae audiuntur, leguntur, ediscuntur.
361- Pons interruptus tempestate erat; sed a militibus refectus fuit.
362- Qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt.
363- Rex atque amicus appellatus erat.
364- Roma a strenuis militibus defendebatur.
365- Senes a iuventute honorentur.
366- Studio gloriae omnes trahimur.
367- Templum in media urbe aedificatur.
368- Theseus rex creatus est et a populo laudatus est.
369- Urbs validis munitionibus atque natura loci muniebatur.
370- Urbs hostium magnis praesidiis saepta erat.
INTERROGATIVAS DIRECTAS
371- Cui dedit? Per quem dedit? Quantum dedit? Nihil fingi potest, et tamen Roscius
incusatur.
372- Cuius ea culpa fuit? Militum an imperatorum?
373- Novistine hominem? Novi.
374- Num eloquentia Platonem superare possumus?
375- Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus?
376- Romamne venio, an hic maneo, an Arpinum fugio?
377- Vir bonus est quis?
INTERROGATIVAS INDIRECTAS
378- Iamdiu ignoro quid agas: quo mitterem litteras aut cui darem, nesciebam. Cupio
scire quid agas et ubi sis hiematurus.
379- Mone eum quo statu sit res.
380- Quid sit futurum cras, fuge quaerere.
381- Scribam quid sentiam.
VERBOS DEPONENTES
382- Alexander militibus suis Persarum divitias pollicitus est.
383- Bellum ex iniuria ortum erat.
384- Deis inmortalibus confisi sumus.
385- Egredere ex urbe, Catilina; proficiscere.
386- Gloria virtutem tamquam umbra sequitur.
387- Imitamur eos, quos admiramur.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

12

388- Lamentabantur omnes deosque precabantur.


389- Maria montesque pollicitus est.
390- Mens divina hominibus est largita rationem.
391- Miserere mei.
392- Naturam sequamur ducem.
393- Nemo, qui fortitudinis nomen consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus.
394- Quod natum est, moritur.
395- Quos sequebantur non adepti sunt.
396- Stultus suis divitiis gloriatur.
397- Turpe est aliud loqui, aliud sentire.
398- Veremur vos, Romani, sed plus veremur deos.
COMPUESTOS DE SUM
399- Adeste, cives; adeste, commilitones.
400- Bona exempla tibi profuerunt.
401- Desunt nunc nobis consilia vestra.
402- Ex ea pugna pauci milites superfuerunt.
403- Hasdrubal exercitui Carthaginiensium apud Metaurum praeerat.
404- Homines hominibus plurimum et prosunt et obsunt.
405- Homines plurimum hominibus et prosunt et obsunt.
406- Hominis natura longe abest a ferarum natura.
407- Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia.
408- Neque animus neque corpus a vobis aberit.
409- Non deerunt nobis res necessariae.
410- Non possum tibi prodesse.
411- Omnibus druidibus unus praeest.
412- Praeterita mutare non possumus.
413- Pugnae adfueram; a patria numquam affuero.
414- Quis est divitior quam is, cui nihil deest?
415- Rosae non deerant in horto.
416- Tuis nuptiis adesse non potero.
417- Verba tibi supersunt.
VERBOS IRREGULARES
418- Fit ut nemo esse possit beatus.
419- Gladiatores accipere plagam malunt quam turpiter vitare.
420- I, lictor, summove turbam.
421- Leve fit, quod bene fertur, onus.
422- Magnas it Fama per urbes.
423- Potest ex casa vir magnus exire.
424- Quoniam non potest id fieri, quod vis, id velis quod possit.
425- Speremus quae volumus, sed quod acciderit, feramus.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

13

PARTICIPIOS
426- Audentes fortuna iuvat.
427- Damnati in carcerem ducti sunt.
428- Dionysius tyrannus, cultros tonsorios timens, candenti carbone sibi adurebat
capillum.
429- Duci morienti victoria nuntiata est.
430- Et praeterita et futura delectant nos.
431- Graecia capta ferum victorem cepit.
432- Hominibus laborantibus fortuna favet.
433- Hostes territos nostri milites fugaverunt.
434- Illum exercitum contemno, collectum ex senibus desperatis.
435- Interdiu stellas non conspicimus, solis luce obscuratas.
436- Legati a Saguntinis Romam missi sunt auxilium orantes.
437- Legati venerunt pacem petentes.
438- Legati veniunt auxilium implorantes.
439- Nihil puero nascente debilius est.
440- Nostris neque terra neque mari effugium dabatur victis.
441- Omne malum nascens facile opprimitur.
442- Platonem scribentem mors oppressit.
443- Risus ita repente erumpit, ut eum cupientes tenere nequeamus.
444- Tandem L.Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie
molientem, vobis atque huic ferro flammaque minitantem, ex urbe eiecimus.
445- Ut oculus sic animus, se non videns, alia cernit.
446- Video fratrem in horto legentem.
ABLATIVOS ABSOLUTOS
447- Acceptis mandatis, Roscius cum L.Caesare Capuam pervenit.
448- Anco Marcio rege, Ostia ad ostium Tiberis condita est.
449- Ariovistus, cognito Caesaris adventu, legatos misit.
450- C.Flaminium Caelius, neglecta religione, cecidisse apud Trasumenum scribit.
451- Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Casivelauni exercitum
ducit.
452- Caesar, exploratis regionibus, albente caelo, omnes copias castris educit.
453- Caesar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, cohortibus X ad mare relictis
et equitibus CCC, de tertia vigilia ad hostes contendit.
454- Caesare duce, Romani Galliam subegerunt.
455- Catone censore, severa fuit Romae morum disciplina.
456- Cicerone consule, coniuratio Catilina patefacta est.
457- Circumitis (del verbo circumeo) omnibus hibernis, naues longas XXVIII instructas
inuenit.
458- Circumitis6 omnibus hibernis, naues longas XXVIII instructas inuenit.
6

Viene de circumeo.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

14

459- Consule appellato, omnes in silentio manserunt.


460- Cotta et Torquato consulibus, multa prodigia fuerunt.
461- Domitiano principe, Stoici Roma pulsi sunt.
462- Dux, oriente sole, e castris copias eduxit.
463- Galba, secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus expugnatis, missis ad
eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit in finibus hostium
hiemare.
464- Hac oratione habita, in modum mirum conversae sunt omnium mentes summaque
alacritas et cupiditas belli gerendi innatae sunt.
465- Hac pugna pugnata, Hannibal Romam profectus est, nullo resistente.
466- Hannibal, L.Cornelio Q.Minucio consulibus, cum V navibus Africam accessit.
467- His confectis rebus conuentibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur.
468- His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit, qui locum idoneum
castris deligant.
469- His rebus constitutis, Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.
470- Igitur, comitiis habitis, consules declarantur M.Tullius et C.Antonius.
471- Incensis domis et aedificiis, omnes oppidum reliquerunt.
472- L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedit ab hibernis Caesar in Italiam.
473- M.Messala M.Pisone consulibus, coniurationem nobilitatis fecit.
474- Maximae virtutes, voluptate dominante, pereunt.
475- Mortuo Cicerone, forum siluit.
476- Mortuo Numa, Tullus Hostilius creatus est rex.
477- Mortuo rege, magna erat omnium maestitia.
478- Multis obsistentibus, hoc impetravi.
479- Nemo erit, qui credat, te invito, provinciam tibi esse decretam.
480- Omnia summa consecutus est, virtute duce, comite fortuna.
481- Orta luce, profecti sumus.
482- Percepta oratione eorum, Caesar obsides imperat.
483- Perditis omnibus rebus, tamen ipsa virtus se sustentare potest.
484- Portis clausis, iam nemo intrare potuit.
485- Re nuntiata, Caesar magnam partem equitatus mittit.
486- Re nuntiata, Pirustae legatos ad eum mittunt.
487- Regibus expulsis, Romae consules creati sunt.
488- Regnante Tarquinio Prisco, Pythagoras in Italiam venit.
489- Romulo rege, Romani multa bella gesserunt.
490- Scipio, pace terra marique parta, exercitu in naves imposito, in Siciliam traiecit.
491- Te praetore, populi Romani classis a piratis victa est.
ORACIONES DE INFINITIVO
492- Abesse a periculo videbantur.
493- Accipere quam facere iniuriam melius est.
494- Agri vastari, oppida expugnari a vobis non debuerunt.
495- Anaxagoras, nuntiata filii morte, dixit eum esse mortalem.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

15

496- Aristaeus inventor olei esse dicitur.


497- Atlas dicebatur caelum humeris sustinere.
498- Audivi te consulem factum esse.
499- Caesar a Gergovia discessise audiebatur.
500- Caesar animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium
instructas.
501- Caesar bellum cum Germanis gerere constituit.
502- Caesar cognovit Helvetios castra movisse.
503- Caesar discessisse audiebatur.
504- Caesar iussit milites in urbem intrare et urbem capi.
505- Caesar non solet mentiri.
506- Caesar omnes copias, quas habebat in castris reliquit; ipse cum equitibus ad flumen
venit.
507- Caesar per exploratoribus comperit Suebos se in silvas recepisse..
508- Caesar pontem rescindi iussit.
509- Caesar quartam legionem in Remis cum T. Labieno hiemare iussit.
510- Caesar Rhenum transire decreverat.
511- Caesar scit milites flumen transire posse.
512- Caesar statuit classem exspectandam esse.
513- Cato indignabatur matronas auro gemmisque exornari.
514- Censeo mundum deorum providentia administrari.
515- Certum est mundum a Deo creatum esse.
516- Constat ad salutem civium inventas esse leges.
517- Constituerunt frumentum comparare.
518- Consul nuntiavit Romanos ab hostibus victos esse eosque Romam contendere atque
arcem obsesuros esse. Itque iussit omnes iuvenes cum armis in Capitolium
ascendere.
519- Contemnere omnia aliquis potest; omnia habere nemo potest.
520- Creditur luporum visus esse noxius.
521- Cupio me esse clementem.
522- De futuris rebus difficile est dicere.
523- Decemviri libros Sibyllinos adire atque inspicere iussi sunt.
524- Decet populos omnia experiri prius quam arma.
525- Dici non potest.
526- Dico mundum et omnes mundi partes constitutas esse et omni tempore administrari
providentia deorum.
527- Druidum disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse
existimatur.
528- Dulce et decorum pro patria mori.
529- Dux in his locis hostes Germanos esse sciebat.
530- Dux iussit milites noctu pontem perficere.
531- Dux omnes nos tacere iubet.
532- Ea potestas maxima consulibus datur, bellum gerere.
533- Epicurus omnes sensus veri nuntios dixit esse.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

16

534- Errare humanum est.


535- Est proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
536- Exercitui placuit castra defendere.
537- Facilius est paupertatem laudare quam ferre.
538- Galli statuerunt ex urbe profugere.
539- Gratus debet esse qui accepit beneficium.
540- Hannibal bellum suscipere non poterat.
541- Helvetii cupiebant iter per provinciam facere.
542- His rebus cognitis, Caesar legiones equitatumque revocari iubet.
543- Id vos ignorare nolui.
544- Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem.
545- Incipere non licet id quod perfici non potest.
546- Laudari a bonis et vituperari a malis idem est.
547- Legatos Caesar discedere vetuerat.
548- Licet nemini contra patriam ducere exercitum.
549- Maluit se diligi quam metui.
550- Manlius regnum appetisse existimatus est.
551- Manlius Torquatus filium suum, quod (causal) is contra imperium pugnaverat, necari
iussit.
552- Melius est a sapiente corrigi quam stultorum adulatione decipi.
553- Melius est habere quam habuisse; melius est flevisse quam flere.
554- Melius est vitam amittere quam cedere.
555- Mendacem memorem esse oportet.
556- Milites flumen transire non possunt.
557- Mortem timere videmur.
558- Mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti.
559- Multum est inter amicos dare et accipere.
560- Mundus hominum causa factus est. Fit credibile hominum causa factum esse
mundum.
561- Necesse est in rebus contrariis duabus alterum verum esse, alterum falsum.
562- Nefas est clientem deserere patronum.
563- Nemo potest omnia scire.
564- Non est consuetudo populi Romani accipere ab hoste armato condicionem.
565- Non possum te non accusare.
566- Nostrum istud vivere triste.
567- Omnes scimus Deum esse bonum.
568- Omnibus bonis expedit salvam esse rem publicam.
569- Oportet legibus obtemperare.
570- Possumus esse beati, debemus esse boni.
571- Ratio ipsa monet amicitias comparare.
572- Res istas scire curavit.
573- Ridiculum est quaerere ista quae habere non possumus.
574- Scio te omnia facturum esse ut nobiscum sis.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

17

575- Scio te pugnare; sciebam te pugnare; scio te pugnavisse; scio te pugnaturum esse;
sciebam te pugnaturum esse.
576- Scire studeo.
577- Senatus bellum gerere statuit.
578- Sentimus calere ignem, nivem esse albam, dulce esse mel.
579- Si amari cupis, ama.
580- Sicca dixerat se mecum futurum esse, sed Brundisio discessit.
581- Socrates dicere solebat paupertatem hominibus prodesse.
582- Socrates dicere solebat se hoc unum scire, nihil se scire.
583- Solemus dicere summum bonum esse secundum naturam vivere.
584- Stoici censent sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos.
585- Stoici negant quidquam esse bonum, nisi virtutem.
586- Thales dixit aquam esse initium omnium rerum.
587- Verres Minervae templum spoliare conatus est.
588- Veteres credebant terrarum orbem flumine Oceano circumdari.
589- Veteres Graeci et Romani putabant multos deos esse.
590- Videor felix fuisse.
591- Vincere est honestum, victos opprimere acerbum, pulchrum ignoscere victis.
592- Vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.
593- Virtus est vitium fugere et sapientia prima.
GERUNDIO Y GERUNDIVO
594- Amicitiam colere debemus magis dandis quam accipiendis beneficiis.
595- Ars dicendi scribendique.
596- Audendo virtus crescit, tardando timor.
597- Beate vivendi cupiditate omnes incensi sumus.
598- Bello gerendo M.Catonem praefecisti.
599- Bocchus se ob regnum tutandum arma cepisse respondit.
600- Caesar ad cohortandum milites accurrit.
601- Caesar consilium urbis delendae cepit.
602- Caesar finem loquendi fecit.
603- Caesar misit legatos ad pacem petendam.
604- Civitatum principes ad Caesarem salutatum venerant.
605- Comitia magistratibus creandis indicta sunt.
606- Consul placandis Romae dis habendoque dilectui operam dat.
607- De bene beateque vivendo disputatur.
608- Decemviri legibus scribendis lecti sunt.
609- Dialectica est ars vera et falsa diudicandi.
610- Dies is erat legitimus comitiis habendis.
611- Dux milites signum dedit proelii incipiendi.
612- Dux proelii committendi signum dedit.
613- Ego sum cupidus discendi lectionem.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

18

614- Est flagitiosum ob rem iudicandam pecuniam accipere.


615- Exercemus memoriam ediscendo scripta poetarum.
616- Galli locum oppido condendo ceperunt.
617- Galli sunt in capiendis consiliis mobiles.
618- Germani in castra venerunt purgandi sui causa.
619- Habemus exercitum bonum ferendo labori.
620- Hac oratione habita, in modum mirum conversae sunt omnium mentes summaque
alacritas et cupiditas belli gerendi innatae sunt.
621- Haec ad iudicandum sunt facillima.
622- Haedui legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.
623- Homines bellandi cupidi.
624- Hominis mens discendo alitur et cogitando.
625- Imperator proconsules ad provincias administrandas misit.
626- In iudicando est criminosa celeritas.
627- Lex est recta ratio imperandi atque prohibendi
628- Libertas est potestas vivendi ut velis.
629- Locum oppido condendo ceperunt.
630- Ludis faciendis praeerit praetor.
631- Milites insequuntur hostes quos fugiunt.
632- Milites parati erant ad omnia pericula subeunda.
633- Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis.
634- Naves ad navigandum paratae erant.
635- Neque consilii habendi neque arma capiendi spatium datur.
636- Non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum.
637- Nulla causa iusta est arma capiendi contra patriam.
638- Nulla materies tam facilis ad exardescendum est
639- Nunc de erudiendis pueris loquimur.
640- Ob eam rem dux ex civitate profugit et Romam ad senatum venit auxilium
postulatum.
641- Omnibus hibernis Caesaris oppugnandis dictus erat dies.
642- Omnis loquendi elegantia augetur legendis oratoribus et poetis.
643- Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos.
644- Post dominationem Sullae Catilinam maxima libido reipublicae capiendae invaserat.
645- Prudentia est ars vivendi.
646- Ratio et oratio docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando, conciliat
inter se homines.
647- Rex legatos Carthaginem missit ad foedus faciendum cum Hannibale.
648- Scribere scribendo, dicendo dicere disces.
649- Sicut equus ad cursum, bos ad arandum, canis ad indagandum, sic homo ad
agendum et laborandum natus est.
650- Spes consequendi victoriam militum animos excitabat.
651- Vastando et urendo omnia Hannibal Romam pervenit.
652- Vigilando, agendo, bene consulendo, prospera omnia cedunt.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

19

PERIFRSTICA
653- Animi virtutes virtutibus corporis anteponendae sunt.
654- Apes iam evolaturae sunt.
655- Aurelia, signatura testamentum, sumpserat pulcherrimas tunicas.
656- Ave, Caesar, qui morituri sunt te salutant!
657- Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha gessit.
658- Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha gessit.
659- Captivi diligenter custodiendi sunt.
660- Catilina urbem incensurus erat.
661- Delenda est Carthago.
662- Discipuli lecturi sunt historiam Graeciae.
663- Dux moriturus in hostes se iniecit.
664- Dux novas copias expectaturus erit.
665- Hic vincendum aut moriendum est.
666- Hoc est triclinium ubi Caesar ipse cenaturus erat.
667- Hoc vobis providendum est.
668- Hospites nobis benigne excipiendi sunt.
669- Id quod iuratum est, vobis servandum est.
670- Is, qui imperaturus est omnibus, eligi debet ex omnibus.
671- Laudanda est militum virtus.
672- Legendus est hic orator iuventuti.
673- Ludos athletarum visuri sumus.
674- Multae res discipulis discendae sunt.
675- Nemo est casu bonus; discenda est virtus.
676- Nihil petas, quod negaturus sis; nihil neges, quod petiturus sis.
677- Nunc est bibendum.
678- Omnia homini, dum vivit, speranda sunt.
679- Quid nobis faciendum est?
680- Romani bellum adversus finitimos sumpturi erant, cum legati de pace venerunt.
681- Scelesti homines puniendi sunt.
682- Seniorum consilia semper audituri sumus.
683- Si itura est, eat.
684- Summa pietate colendi sunt parentes.
685- Themistocles, ad Salaminam pugnaturus, Graecos Persarum classem victuros esse
existimabat. Ceteri autem duces, cum putarent se a Persis facile superandos esse,
iam fugituri erant.
686- Tibi, Caesar, haec vulnera sananda sunt.
687- Unicuique suum tribuendum est.
688- Vigilate, milites; mox cum hoste pugnaturi sumus.
SUPINO
689- Admonitum venimus te, non flagitatum.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

690- Agesilaus Ephesum hiematum exercitum reduxit.


691- Bocchus legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum.
692- Galliae legati ad Caesarem gratulatum convenerunt.
693- Id factu facillimum erat.
694- Imusne sessum?
695- Lingua latina facilis lectu est, non intellectu.
696- Nefas est dictu miseram fuisse talem senectutem.
697- Nihil est dictu facilius.
698- O rem non modo visu foedam, sed etiam auditu!
699- Themistocles, e civitate eiectus, Argos habitatum concessit.
REPASO DE ALGUNAS DIFICULTADES
700- Alexander dicebat se Iovis filium esse.
701- Brevitatem secutus sum, te magistro.
702- Caesar per exploratores cognovit montem a suis teneri.
703- Caesare trucidato, populus romanus libertatem speravit.
704- Cum Rhodum venissem, Hortensii mortem cognovi.
705- Ego amicum habere volo, ut amicitiam exerceam.
706- Ego hoc non deesse volo.
707- Galba, nullo hoste prohibente, legionem Roman salvam perduxit.
708- Galli dicuntur in Italiam transisse.
709- His rebus gestis, Caesar in Galliam profectus est.
710- Hoc vobis dico, ut meae senectutis requiem noscatis.
711- Legati Hannibalem obsides redditurum esse nuntiaverunt.
712- Nemo tam imperitus est ut nesciat se aliquando morieundum esse.
713- Nihil de hac re agi potest, salvis legibus.
714- Nostri milites Gallos victos persequebantur.
715- Omnes sciebant Romanos Carthaginem, Hannibalis urbem, delevisse.
716- Oratorem irasci non decet.
717- Roma locuta, causa finita est.
718- Saepe, sanato vulnere, cicatrix manet.
USOS DE ALGUNOS CASOS:
ACUSATIVO
719- Agesilaus Helespontum copias traiecit.
720- Ancum Marcium regem populus creavit.
721- Bonas preces precor.
722- Catilina iuventutem mala facinora edocebat.
723- Coloni omnes et socii vestri urbes suas finesque defendent.
724- Dux arma ad caelum sustulit.
725- Ecce manus iuvenem post terga revinctum pastores trahebant.
726- Ego te haec hortor.

20

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

21

727- Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt.


728- Exuvias indutus Achillis rediit.
729- Faciem mutatus est et ora Cupido.
730- Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant.
731- Hostes ad Caesarem legatos miserunt.
732- Hostes Rhenum transeunt.
733- Id te usus docebit.
734- Itque reditque viam.
735- L.Murena magnas copias hostium fudit, urbem partim vi, partim obsidione cepit.
736- Massiliam Pompeius omnia sua praesidia duxit.
737- Me nunc nostri pudet.
738- Me primum sententiam rogavit.
739- Medicus mortem regis omnes celavit.
740- Mirum somnavi somnium.
741- Moenia trecentos pedes alta et sexaginta pedes lata erant.
742- Moneo vos ego haec.
743- Nos patriam fugimus et dulcia linquimus arva.
744- O falsam spem! O volucrem fortunam! O caecam cupiditatem!
745- O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!
746- O tempora! O mores!
747- Omnes volunt beatam vitam vivere.
748- Pueri patresque severi, fronde comas vincti, cenant et carmina dictant.
749- Rex Romam legatos misit.
750- Sacra canunt.
751- Senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat.
752- Te tua fata docebo.
753- Urbs abest mille passus a mari.
754- Vultum demissa est.
GENITIVO
755- Caelum extremum atque ultimum mundi est.
756- Cuius auctoritas magni habebatur.
757- Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare.
758- Effectus eloquentiae est audientium approbatio.
759- Eorum plerique inermes cadunt.
760- Erat puer acris ingenii.
761- Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.
762- Feras catulorum amor in venabula impinguit.
763- Fortitudo est dolorum laborumque contemptio.
764- Gallia frugum hominumque fertilis fuit.
765- Gloria nominis vestri, salus sociorum, fortunae civium defendentur.
766- Gravitas morbi facit ut medicinae egeamus.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

22

767- Homo veteris prosapiae, multarum imaginum et nullius stipendi est.


768- Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
769- Maximus apium labor est initio veris.
770- Me desiderium tenet urbis.
771- Mei loci atque ordinis homo ad me venit.
772- Multae istarum arborum mea manu satae sunt.
773- Multi sua parvi pendere, aliena cupere solent.
774- Multitudine civium factiones valuere.
775- Murena multae industriae et magni laboris fuit.
776- Tua gratia magni aestimatur.
777- Vita mortuorum in memoria posita est vivorum.
778- Vivorum memini, nec tamen Epicuri licet oblivisci.
779- Voluptatem virtus minimi facit.
DATIVO
780- An ille mihi liber, cui mulier imperat?
781- Athenienses Timotheo publice statuam in foro posuerunt.
782- Caesar modo stellae caelo it.
783- Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit.
784- Multis minatur, qui uni facit iniuriam?
785- Murus defensoribus nudatus est.
786- Nulla lex satis commoda omnibus est.
787- Obscuritas terrori erat.
788- Omnia haec praesidio adsunt.
789- Omnibus rebus causa antecedit.
790- Omnium rerum natura cognita, liberamur mortis metu.
791- Oro te ut mihi ignoscas.
792- Paucis pernicitas saluti fuit.
793- Percussoribus Caesaris senatus favebat.
794- Pompeius V legiones subsidio suis duxit.
795- Sibi quisque peccat.
796- Summittit cohortes equitibus subsidio.
797- Sunt nobis mitia poma.
798- Suus cuique mos est.
799- Vacare culpa maximum est solatium.
800- Vos quibus est virtus, muliebrem tollite luctum.
ABLATIVO
801- Archias, Antiochiae natus, est loco nobili.
802- Ardeo incredibili quodam amore patriae.
803- Caesar cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus
impedimentis misit.

23

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

804- Catilina fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
805- Consul urbem vi, copiis, consilio, virtute cepit.
806- Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis.
807- Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio
libertas.
808- Ex me hic natus non est, sed fratre.
809- Iove nate, Hercules, salve.
810- Lacrimo gaudio.
811- Magno ubique pretio virtus aestimatur.
812- Marcellus cum omni exercitu profectus est.
813- Quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis?
814- Quod huic debes, ego a te peto.
815- Timore diffugere.
USOS DEL CUM
816- At barbari, cum consilium Romanorum cognovissent, nostros navibus egredi
prohibebant.
817- Caesar in Italiam pervenit cum militibus suis.
818- Caesar, cum hostes in castris vidisset, proelium committi iubet.
819- Cum Caesar in itinere cum militibus suis esset, magnis itineribus in Italiam pervenit.
820- Cum hostes numero praestarent, eos tamen exercitus noster profligavit.
821- Cum hostibus pugnavimus.
822- Cum hostis urbem nostram cepisset, eam delevit.
823- Cum imbres et amnes auxissent, hostes citra flumen manserunt.
824- Cum in Hispaniam venit, copias omnes in unum locum coegit.
825- Cum lepores voces venatorum audiunt, e campo in silvam effugiunt.
826- Cum nuntius venit, consul nuntiavit Romanos ab hostibus victos esse. Itaque iussit
omnes iuvenes cum armis in Capitolium ascendere.
827- Cum oppidum aggredi vellet, Caesar copias eduxit.
828- Cum Romani urbis muros ariete oppugnavissent, hostes urbem deseruerunt.
829- Dux cum exercitu suo urbem cepit, sed eius incolis pepercit.
830- Dux, cum milites urbem cepissent, eam delevit.
831- Equites nostri, cum funditioribus sagittariisque flumen transgressi, cum hostium
equitatu proelium commiserunt. Interim legiones sex quae primae venerant, opere
dimenso, castra munire coeperunt.
832- Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.
833- Hieme Caesar, consuetudine sua, legiones in hiberna reduxit:
appropinquabat, ad oppugnationem munitionum magnis itineribus duxit.

cum

834- Leonidas, cum victorias non speraret, tamen usque ad mortem pugnavit.
835- Marius, cum victoriam non speraret, tamen usque ad mortem pugnavit.
836- Nostri, cum equitatus perveniret, proelium redintegraverunt.
837- Pater mecum veniet.
838- Pugna a peditibus iam erat commissa, cum equites advenerunt.
839- Romani, cum duas clades in Hispania accepissent, statuerunt augere exercitum.

ver

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

24

840- Romulus eiusque socii, cum uxores non haberent, mulieres Sabinas rapere
statuerunt.
841- Utilitas saepe cum honestate certat.
USOS DE UT
842- Caesar loquendi finem fecit suisque imperavit ne omnino telum in hostes reiecerent.
843- Caesar T.Sextium legatum misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret.
844- Cato, ut M.Perpenna narrat, Romam demigravit.
845- Crassum in Aquitaniam proficisci iubet ne ex his nationibus auxilia in Galliam
mittantur.
846- Cum solitudo et vita sine amicis insidiarum plena sit, ratio ipsa nos monet ut
amicitias comparemus.
847- Domitius hortatur suos ne animo deficiant quaeque ad defendendum oppidum
parent.
848- Dux milites hortatus erat ut hostes fugientes persequerentur.
849- Epicurus discipulos hortabatur ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponerent.
850- Erat ita non superstitiosus, ut sacrificia et fana contemneret.
851- Fabius, ut erat imperatum, praesidium ex saltu deiecit.
852- Fuit Cimon tanta liberalitate ut nunquam in suis hortis custodem imposuerit.
853- Imperator legatum misit ut cohortes ex castris educeret.
854- Milites pugnant, ut suam patriam defendant.
855- Pompeius suis praedixerat ut Caesaris impetum exciderent.
856- Pompeius suis praedixerat ut Caesaris impetum exciperent.
857- Postea tamen, Galli, accepto etiam auro, ne Capitolium obsiderent recesserunt.
858- Rutilium legatum cum expeditis cohortibus praemisit ad flumen ut locum castris
antecaperet.
859- Secundo anno iterum Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit.
860- Sol efficit ut omnia floreant.
861- Tanta vis probitatis est, ut eam etiam in hoste diligamus.
862- Ut Antonius rediit, omnes crederunt pacem esse in magno periculo.
863- Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies.
864- Ut ignis aurum probat, sic miseria probat virtutem.
865- Ut optavisti, ita est.
866- Ut primum hostes urbem viderunt, ad arma concurrerunt.
867- Ut rationem Plato nullam afferret, tamen ipsa auctoritate me frangeret.
868- Ut venit filius, patrem salutavit.
869- Vereor ut satis diligenter actum sit.
870- Vis tempestatis ita obscurabat, ut vix proximum agnoscere posset.
871- Vivis et vives ita ut nunc vivis.
QUOD, UT, NE, QUIN, QUOMINUS CUM, UBI, PRIUSQUAM, DUM, QUO, QUIA, QUOD,
QUAMVIS, SI.
872- Accedebat quod Galli suos ad se liberos abstractos obsidum nomine dolebant.
873- Adiuta me, quo id facilius fiat.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

25

874- Ager, cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
875- Caesar cum primum potuit, ad exercitum contendit.
876- Caesar, priusquam se hostes reciperent, in fines Suessionum exercitum duxit.
877- Caesar, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, ad hostes
contendit.
878- Catilina voce supplici a patribus postulavit ne quid de se temere crederent.
879- Decrevit senatus ut L.Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet.
880- Deos precor ut his infinitis nostris malis contenti sint.
881- Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius.
882- Dum haec geruntur, qui erant in agris reliqui, discesserunt.
883- Ea erat sagatitate Alcibiades, ut decipi non posset.
884- Epaminondas adeo veritatis amans erat, ut ne per iocum quidem mentiretur.
885- Fabula non nunquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.
886- Ferreus essem, si te non amarem.
887- Fieri potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit.
888- Galli timebant ne Caesar veniret.
889- Haec, sicut exposuit, ita gesta sunt.
890- Hasdrubal metu, ne dederetur Scipioni, urbe excessit.
891- Iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus signum receptui dedit.
892- Id eo scripsi, quo plus auctoritatis haberem.
893- Invenerat homines, qui dicendo tempus consumerent.
894- Lex permittit ut furem noctu liceat occidere.
895- Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit.
896- Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur.
897- Nemo patriam quia magna est amat, sed quia sua.
898- Nihil est in intellectu quin prius fuerit in sensu.
899- Nihil impedit quominus id facere possimus.
900- Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset.
901- Non dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae.
902- Non dubito quin, si hoc dixisses, errares.
903- Non possumus, quin alii a nobis dissentiant, recusare.
904- Non vereor ne tua virtus hominum opinioni non respondeat.
905- Oportet esse ut vivas, non vivere ut edas.
906- Opto ut beatus sis .
907- Orationes Thicididis imitari neque possim, si velim, nec velim, si possim.
908- Peto non ut aliquid novi decernatur, sed ne quid novi decernatur.
909- Pompeius quo facilius impetum Caesaris tardaret, portas obruit.
910- Praetereo quod uxor eam sibi domum sedemque delegit.
911- Quamquam innocentissimus erat, damnatus est Socrates.
912- Quid obstat quominus beatus sis?
913- Quod turpe est, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest.
914- Restat ut doceam omnia hominum causa facta esse.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

26

915- Rufum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti, sed quia est ille dignissimus.
916- Si feceris id quod ostendis, magnam habebo gratiam; si non feceris, ignoscam.
917- Si in hoc erro, qui animos hominum inmortales esse credam, libenter erro
918- Si mihi bona re publica frui non licuerit, ego carebo mala.
919- Si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus vissus eses.
920- Si vis pacem, cole iustitiam.
921- Tantus fuit ardor animorum, ut motum terrae nemo pugnantium senserit.
922- Te hortor ut maneas in sententia neve cuiusquam minas pertimescas.
923- Timebam ne evenirent ea quae acciderunt.
924- Traianus rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur.
925- Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
926- Ut primum ex pueris excessit Achias, celeriter antecellere omnibus coepit.
927- Vereor ne molestus sim vobis.

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

27

TEXTOS FCILES
1.

Historia de Coriolano: un romano que se atrevi a ir contra Roma.

Octavo decimo anno postquam Romani reges eiecerunt, Q. Marcium Coriolanum 7,


ducem Romanorum, quia Coriolorum 8 urbem ceperat, ex civitate expulerunt 9. Q.
Marcius Coriolanus auxilia contra Romanos accepit. Oppugnavit etiam cum
legionibus patriam suam; ad eum 10 mater Veturia11 et uxor Volumnia 12 ex oppido
venerunt, lacrimis et precibus superaverunt. Postea Q. Marcius Coriolanus copias
Roma13 removit.
2.
La educacin en Roma: cmo y qu estudiaban los alumnos de
Roma.
Romae parvi pueri ad magistrum veniebant; ibi, in ludo (sic magistri domum
appellabant Romani) numeros et litteras discebant. Pueri tabellas ceratas
stilumque in ludum portabant. Stilo litteras ac verba in tabellarum cera
inscribebant. Postea ad grammaticum veniebant, ubi poetas Graecos et Latinos
recitabant. Ita discipuli grammaticam, historiam, geographiam, physicam aliasque
disciplinas discebant.
3.

Tirana del emperador Tiberio.

Tiberius ingenti socorrida imperium gerebat, gravi crudelitate, avaritia, turpi


libidine. Nam Tiberius numquam pugnabat, bella per legatos gerebat suos. Tiberius
tertio et vigesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo decedit in Campania.
4.

Los romanos antiguos se dedicaban a cultivar el campo.

Vita hominum rustica antiqua est. Antiquis temporibus, homines urbes non
habuerunt. Hi felices sine bellis erant et in illis agrestibus locis terram arabant et
feras magnas interficiebant.
5.

Inicio de Roma: el mandato de Rmulo.

Romanum imperium a Romulo exordium habet. Romulus, Vestalis virginis filius,


cum Remo fratre uno partu editus est. Condita civitate, multitudinem finitimorum
in civitatem recepit; centum ex senioribus elegit, quos Senatores nominavit propter
senectutem. Tunc, quia uxores populus non habebat, invitavit ad spectaculum
ludorum vicinas urbi nationes, atque virgines rapuit.
6.

Sigue la historia de Roma: el rey Tarquinio Prisco.

Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit,


circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam
permanent. Vicit Sabinos et multos agros urbis Romae territorio adiunxit: primus
triumphans urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo
octavo anno per Anci filios occisus est.
7.
7

Marco tiene que recibir una buena educacin.

Q. Marcium Coriolanum se declina por la segunda (-us -i). Es el nombre del protagonista de la historia.
Corioli -orum: los coriolos, pueblo amigo de los romanos.
9
El sujeto es el mismo que el del verbo eiecerunt.
10
Es acusativo singular masculino. Ad eum = ante l.
11
Veturia -ae: madre de Quinto Marco Coriolano.
12
Volumnia -ae: mujer de Quinto Marco Coriolano.
13
Recuerda que los nombres de ciudad no llevan nunca preposicin.
8

Prof. Francisco Jos Casillas Glez.

28

Marcum parvum puerum mater domi educaveral; fabulas de praeclaris Romanis


narraverat et ita mores conformaverat. Pater quoque filium saepe secum in agros
duxerat et natare, equitare, pisces et feras captare docuerat. Ita Marcum audacem
et robustum fecerat.
Tandem pater Marcum iam septem annos natum 14 ad se vocavit et inquit iam
tempus est ad ludum ire. Audax enim et robustus es, sed scribere, legere,
numerare nescis; cotidie paedagogus te ad ludum ducet et capsarius libros et
ceras portabit; in ludo multa disces. Si bene laborabis, magister te laudabit. Si
ignavus eris, te castigabit et fortasse verberabit.
8.

Ulises y sus compaeros llegan a la isla de Circe la maga.

Itaque cursum tenebant ad insulam qua Circe, filia Solis, habitabat. Ubi eo
pervenerunt, omnes Ulixis 15 socii cupiebant e nave exire et insulam explorare.
Tandem Ulixes Eurylochum et socios viginti duos in terram exposuit et aquam et
cibum ad navem reportare iussit. Post longum iter procul in valle magnam Circes
domum conspexerunt et ante portam multas feras quas arte domuerat. In domo
dea sedebat, quae simul pulchram telam texebat et voce cantabat dulcissima.
Itaque portae appropinquaverunt omnes praeter Eurylochum, qui insidias timebat.
Dea, ubi portam aperuit, eos intrare et cenare iussit. In sellis eos collocavit et
vinum dedit, sed prius medicamenta infunderat. Ubi ea biberunt, dea viros virga
tetigit et statim facti sunt porci. Nunc voce porcina grunniebant, sed mentem
retinebant humanam. In haram inclusi sunt cum aliis quos dea ante iam mutaverat.
Interea Eurylochus 16 dubius ac perterritus ad navem festinavit et omnia Ulixi
narravit; qui, quod mirabilem artem timebat, Eurylochum ad locum statim se
ducere iussit, sed ille ad pedes Ulixis se provolvit et per omnes deos oravit:
minime vero 17, Ulixes, noli 18 nos omnes obicere morti!. Ulixes ei respondit iratus:
ad navem igitur tu manebis, Euryloche; ego periculum solus adibo.
Haec ubi dixit, discessit solus et ad Circes domum iter fecit, sed dum intrat subito
deterritus est specie iuvenis qui virgam auream manu tenebat. Mercurius, qui erat
ille, ait: quo 19 festinas, stulte? Hic habitat Circe, quae tuos socios in porcos
mutavit et inclusit in haram sordidam. Visne 20 eandem fortunam subire? Neque
tamen verba neque numen Mercurii eum detinebat. Deus igitur, ubi hoc vidit, ei
tradidit herbam cui nomen est moly 21. Dixit: hanc tene manu et audacter per
portam intra. Moly enim te defendet. Et ita res evenit. Ubi porta aperta est et
Ulixes in regiam acceptus, Circe in solio eum collocavit et in poculum vinum et
medicamentum infundit. Ubi ea Ulixis bibit, dea eum virga tetigit et magna voce
inquit: ad haram, porce, ad socios abi. Sed moly eum servavit neque mutatum
est eius corpus.

14

Literalmente nacido hace siete aos, es decir, de siete aos de edad.


Declinacin grecolatina. Se enuncia Ulixes, Ulixis.
16
Uno de los compaeros de Ulises.
17
No, por Dios.
18
Forma de imperativo negativo: No .
19
Adverbio interrogativo: Adnde?
20
2 persona singular del verbo Volo: Quieres?
21
Cuimoly: cuyo nombre es moly.
15