Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T.
Volturcio, comprobato eorum indicio,
praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diversis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese irrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti Neronis iturum (esse) se dixit, quod de ea re praesidiis additis referendum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutus est: Dum in senatu geruntur haec et dum decernuntur praemia legatis Allobrogum et T. Volturcio, comprobato eorum indicio, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diversis itineribus sollicitabant opifices atque servitia in vicis ad eum eripiendum, partim exquirebant duces multitudinum qui soliti erant vexare rem publicam. Cethegus autem per nuntios orabat familiam atque suos libertos lectos et exercitatos in audaciam ut, grege facto, cum telis, irrumperent ad sese. Consul ubi cognovit parari ea, dispositis praesidiis, ut monebat res atque tempus, convocato senatu, refert quid placeat fieri de iis qui traditi erant in custodiam. Sed paulo ante senatus frequens iudicaverat eos fecisse contra rem publicam. Tum Duilius Iunius Silanus, quod eo tempore erat consul designatus, rogatus primus sententiam de iis qui tenebantur in custodiam et praeterea de Lucio Cassio, Publio Furio, Publio Umbreno, Quinto Annio, si forent deprehensi, decreverat sumendum esse supplicium; et is permotus oratione Caii Caesaris, dixit se iturum (esse) pedibus in sententiam Ti. Neronis, quod censuerat referendum (esse) de ea re additis praesidiis. Sed Caesar, ubi ventum est ad eum, rogatus sententiam a consule, locutus est verba huiusce modi. Mentre in senato avvenivano queste cose e mentre si decidevano le ricompense per gli ambasciatori degli Allobrogi e per Tito Volturcio, riconosciuta vera la loro denuncia, i liberti e pochi dei clienti di Lentulo, chi per una via chi per laltra, sollecitavano i lavoranti e gli schiavi nei sobborghi a liberarlo, parte invece cercavano i capi delle moltitudini che erano soliti creare disordini allo stato per guadagno. Cetego poi, per mezzo di messaggeri, pregava la famiglia e i suoi liberti scelti ed esercitati allaudacia affinch, riunitisi in schiera, con le armi, si introducessero con la violenza da lui. Il console non appena venne a sapere che si preparavano queste cose, disposti dei presidi, come richiedeva la circostanza e il momento, riunito il senato, chiede che cosa piaccia (al senato) che sia fatto di quelli che erano stati messi in prigione. Ma poco prima il senato affollato aveva decretato che essi avevano tramato contro lo stato. Allora Duilio Giunio Silano, poich in quel momento era il console designato, richiesto per primo del suo parere su quelli che erano tenuti in custodia, inoltre su Lucio crasso, Publio Furio, Publio Umbreno, Quinto Annio, se fossero stati catturati, aveva decretato che bisognava applicare la pena capitale; ma lo stesso (Silano) indotto dal discorso di Cesare, disse che avrebbe aderito alla proposta di Ti. Nerone, perch era del parere che si dovesse riferire di quella cosa una volta rinforzati i soldati di guardia. Ma Cesare, quando si giunse a lui, richiesto del suo parere dal console, parl in questo modo.