[13] Per haec tempora etiam a Constantio multis incivilibus gestis Gallus Caesar
occisus est, vim natura ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare
licuisset. Silvanus quoque in Gallia res novas molitus ante diem tricesimum
extinctus est, solusque imperio Romano eo tempore Constantius princeps et
Augustus fuit.
[14] Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli fratrem,
tradita ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia
obsiderent, ubique foeda vastitas esset Romanumque imperium non dubia iam
calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum, Galliae urbem,
ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus captus, Galliae
restitutae. Multa postea per eundem Iulianum egregia adversum barbaros gesta
sunt summotique ultra Rhenum Germani et finibus suis Romanum imperium
restitutum.
[15] Neque multo post, cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio
tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est, interiectoque anno
ad Illyricum obtinendum profectus Constantio Parthicis proeliis occupato. Qui
rebus cognitis ad bellum civile conversus in itinere obiit inter Ciliciam
Cappadociamque anno imperii octavo et tricesimo, aetatis quinto et
quadragesimo, meruitque inter Divos referri, vir egregiae tranquillitatis,
placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior,
qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit, familiarium etiam
locupletator neque inhonoros sinens, quorum laboriosa expertus fuisset officia,
ad severitatem tum propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis alias, et
cuius in civilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.
[16] Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum,
cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in
deditionem accepit vel vi expugnavit Assyriamque populatus castra apud
Ctesiphontem stativa aliquamdiu habuit. Remeansque victor, dum se
inconsultius proeliis inserit, hostili manu interfectus est VI Kal. Iul., imperii
anno septimo, aetatis altero et tricesimo, atque inter Divos relatus est, vir
egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset.
Liberalibus disciplinis adprime eruditus, Graecis doctior atque adeo, ut Latina
eruditio nequaquam cum Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et
prompta, memoriae tenacissimae, in quibusdam philosopho propior. In amicos
liberalis, sed minus diligens quam tantum principem decuit. Fuerunt enim
nonnulli, qui vulnera gloriae eius inferrent. In provinciales iustissimus et
tributorum, quatenus fieri posset, repressor. Civilis in cunctos, mediocrem
habens aerarii curam, gloriae avidus ac per eam animi plerumque inmodici,
religionis Christianae nimius insectator, perinde tamen, ut cruore abstineret, M.
Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat.