Está en la página 1de 3

Jose Antonio Rojas Carrera

iarcius@hotmail.com

CAPITULUM V
DE PRONŌMINE is, ea, id

1. casū nominatīvō:

singulāris plurālis
masculīnum feminīnum neutrum masculīnum feminīnum neutrum
nominatīvus is ea id eī / iī eae ea
accusatīvus eum eam id eōs eas ea
genetīvus eius eius eius eōrum eārum eōrum
datīvus
ablatīvus eō eā eō eīs / iīs eīs / iīs eīs / iīs

casū nominatīvō pronōmen indicat subiectum vel attribūtum.

puer irātus puellam pulsat. -quis est puer qui puellam pulsat? -is Marcus est.
puella laeta cantat. -quae est puella quae laeta cantat? -ea est Iulia.
(impluvium est in atrio). -ubi est impluvium? –id in atrio est.

Marcus et Quintus in atriō cantant. ubi cantant Marcus et Quintus? –iī cantant in
atriō. (eī cantant in atriō)
Delia et Syra in hortō sunt cum Aemiliā. ubi sunt Delia et Syra? -eae sunt in hortō.
–atrium et peristylum sunt in villā. -ubi sunt atrium et peristylum? –ea sunt in villā.

2. casū accusatīvō:

singulāris plurālis
masculīnum feminīnum neutrum masculīnum feminīnum neutrum
nominatīvus is ea id eī / iī eae ea
accusatīvus eum eam id eōs eas ea
genetīvus eius eius eius eōrum eārum eōrum
datīvus
ablatīvus eō eā eō eīs / iīs eīs / iīs eīs / iīs

casus accusatīvus indicat finem verbi temporālis. itaque is casus indicat obiectum vel
complementum directum.

Quintus Iulium vocat. –quem vocat Quintus? –is Iulium vocat. –Quintus eum vocat.
Iulia plorat et Aemiliam vocat. –quam vocat Iulia? –ea Aemiliam vocat. –Iulia eam
vocat.
Marcus impluvium videt. –quid videt Marcus? –is impluvium videt. Marcus id videt.
Iulia Marcum et Quintum videt. –quos videt Iulia? –ea Marcum et Quintum videt. Iulia
eos videt.
Aemilia Syram et Deliam vocat. –quas vocat Aemilia? –ea Syram Deliamque vocat.
Aemilia eas vocat.
Aemilia atrium et peristylum videt. –quae videt Aemilia? –ea atrium et peristylum
videt. Aemilia ea videt.

3. casū genitīvō :

singulāris plurālis
masculīnum feminīnum neutrum masculīnum feminīnum neutrum
nominatīvus is ea id eī / iī eae ea
accusatīvus eum eam id eōs eas ea
genetīvus eius eius eius eōrum eārum eōrum
datīvus
ablatīvus eō eā eō eīs / iīs eīs / iīs eīs / iīs

casus genetīvus indicat eum qui possidet.

Iulius est dominus Medi. cuius dominus est Iulius? is dominus Medi est. Iulius eius
dominus est.
Aemilia est mater Iuliae. cuius est mater Aemilia? ea mater Iuliae est. Aemilia mater
eius est.
in oppidō Tusculō templum est. Tusculi templum est magnum. cuius oppidi templum
est magnum? Tusculi templum magnum est. eius oppidi templum magnum est.

Iulius est dominus Medi et Davi. quōrum est dominus Iulius? is dominus Medi Davique
est. Iulius est dominus eōrum.
Aemilia est domina Deliae et Syrae. quārum domina est Aemilia? ea est domina
Deliae Syraeque. Aemilia est domina eārum.
Roma et Ostia sunt oppida. quōrum oppidōrum fluvius est Tiberis? is fluvius est
oppidōrum Romae et Ostiae. Tiberis eōrum oppidōrum fluvius est.
4. casū ablatīvō :

singulāris plurālis
masculīnum feminīnum neutrum masculīnum feminīnum neutrum
nominatīvus is ea id eī / iī eae ea
accusatīvus eum eam id eōs eas ea
genetīvus eius eius eius eōrum eārum eōrum
datīvus
ablatīvus eō eā eō eīs / iīs eīs / iīs eīs / iīs

casus ablatīvus indicat multiples circumstantias.

Aemilia cum Iuliō in atriō est. quōcum est Aemilia in atriō? ea in atriō est cum Iuliō.
Aemilia in atriō cum eō est.
Syra cum Iuliā in hortō est. quācum est Syra in hortō? ea in hortō est cum Iuliā.
Syra in hortō cum eā est.
aqua est in impluviō. ubi est aqua? ea in impluviō est. aqua in eō est.

Iulia cum Marcō et Quintō in hortō est. quibuscum est Iulia in hortō? ea in hortō est
cum Marcō et Quintō. Iulia cum eīs in hortō est. (Iulia cum iīs in hortō est.)
Aemilia cum Syra Deliāque in atriō est. quibuscum est Aemilia in atriō? ea in atriō est
cum Deliā Syrāque. Aemilia in atriō cum eis est. (Aemilia in atriō cum iis est.)
in oppidō Tusculō et in oppidō Brundisiō sunt villae. quibus in oppidis sunt villae? villae
sunt in eis oppidis. (villae in iis oppidis sunt.)

También podría gustarte