Iulius vir Romanus est. Aemilia femina Romana est. Marcus puer Romanus est. Quintus quoque puer Romanus est. Marcus et Quintus non viri, sed pueri sunt. Iulia puella Romana est. Num Iulius femina est? Iulius femina non est! Iulius est vir. Medus quoque vir est. Delia femina est. Num marcus et Quintus puellae sunt? Marcus et Quintus pueri sunt, non puellae. Iulia parva puella est. Iulius, Aemilia, Marcus, Quintus, Iulia, Delia Medus-que sunt familia Romana. Iulius pater est. Aemilia est mater. Iulius pater Marci est. Iulius pater Quinti est. Iulius pater Iuliae est. Aemilia mater Marci est. Aemilia mater Iuliae quoque est. Marcus filius Iulii est. Marcus filius Aemiliae est. Quintus quoque filius Iulii et Aemiliae est. Quintus quoque filius Iulii et Aemiliae est. Iulia est filia Iulii et Aemiliae. Quis est Marcus? Marcus puer Romanus est. Quis est Quintus? Quintus quoque puer Romanus est. Quis est pater Marci et Quinti? Iulius est pater marci et Quinti. Quae est mater Marci et Quinti? Mater Marci et Quinti est Aemilia. Quae est Iulia? Iulia puella Romana est. Quae mater Iluliae est? Aemilia mater Iuliae est. Quis pater Iuliae est? Iulius pater Iluliae est. Iulia filia Iulii est. Qui sunt filii Iulii? Filii Iulii sunt Marcus et Quintus. Marcus, Quintus Iulia-que sunt tres liberi. Liberi sunt filii filiae- que. Marcus, Quintus Iulia-que sunt liberi Iulii et Aemiliae. In familia Ilulii sunt duo filii et una filia. In familia Iulii sunt tres liberi. Num Medus filius Iulii est? Medus filius Iulii non est, Medus servus Iulii est. Iulius dominus medi est. Iulius dominus servi est. Davus quoque servus est. Medus et Davus duo servi sunt. Iulius dominus Medi I www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPITULUM SECUNDUM CAP. II. 30 35 40 45 50 55 et Davi est. Iulius dominus servorum est. Iulius non est pater servorum. Iulius pater Marci et Quinti est. Iulius pater puerorum est. Num Delia filia Aemiliae est? Delia filia Aemiliae non est, Delia est ancilla Aemiliae. Aemilia domina Deliae est. Aemilia domina ancillae est. Syra quoque ancilla est. Delia et Syra duae ancillae sunt. Aemilia domina ancillarum est. Aemilia non est mater ancillarum. Aemilia mater Iuliae est. Qui sunt Medus et Davus? Medus et Davus servi sunt. Quae sunt Delia et Syra? Delia et Syra sunt ancillae. Servi et ancillae liberi non sunt. Quot liberi in familia sunt? In familia sunt tres liberi. Quot filii et quot filiae? Duo filii et una filia. Quot servi sunt in familia? In familia Ilulii sunt centum servi. In familia multi servi, pauci liberi sunt. Iulius dominus multorum servorum est. Duo et tres numeri sunt. Centum quoque numerus est. Numerus servorum est centum. Numerus liberorum est tres. Numerus filiorum est duo. Num numerus filiarum duae est? Numerus filiarum non est duae, sed una. Centum numerus magnus est. Unus, duo, tres numeri parvi sunt. Numerus servorum magnus est. Numerus liberorum parvus est. In familia magnus numerus servorum, parvus numerus liberorum est. Medus servus Graecus est. Delia est ancilla Graeca. Iulius est dominus servi Graeci. Aemilia domina ancillae Graecae est. In familia Iulii multi servi Graeci sunt. In familia Iulii multi servi Graeci sunt. In familia magnus numerus servorum Graecorum est. Magnus numerus servorum Graeci sunt. Magnus numerus ancillarum Graecae sunt. Multi servorum sunt Graeci multae-que ancillarum sunt Graecae. Num Aemilia femina Graeca est? Aemilia non femina Graeca, sed Romana est. Num Iulius vir Graecus est? Iulius non vir Graecus, sed Romanus est. Viri Romae non Graeci, sed Romani sunt. II www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPITULUM SECUNDUM CAP. II. 60 65 70 75 80 85 Sparta oppidum Graecum est. Viri Spartae Graeci sunt. Viri oppidi sunt Graeci. In Graecia magnus numerus oppidorum est. Viri oppidorum Graecorum sunt Graeci. In Gallia et in Germania magnus numerus fluviorum est. Fluvii Galliae et Germaniae magni sunt. Num fluvii Africae magni magni sunt? In Africa unus fluvius magnus est: Nilus. Ceteri fluvii Africae parvi sunt. Num insulae Graecae magnae sunt? Creta et Eubocea duae insulae magnae sunt, ceterae insulae Graecae sunt parvae. Brundisium et Sparta et Delphi tria oppida sunt. Quot sun liberi Iulii? Liberi Ilulii sunt tres. Quot filiae? In familia Iulii una filia est, ceteri liberi sun filii. Quis est Cornelius? Cornelius vir Romanus est. Qui sunt Iulius et Cornelius? Iulius et Cornelius duo viri Romani sunt. Num Cornelius pater Marci est? Cornelius pater Marci non est. Marcus filius Iulii est. Cornelius: Quis est Marcus? Iulius: Marcus filius meus est. Cornelius: Num Medus quoque filius tuus est? Iulius: Medus filius meus non est! Filii mei parvi pueri sunt. Cornelius: Quis est Medus? Iulius: Medus servus meus est. Medus et Davus servi mei sunt. Filii mei sunt Marcus et Quintus. Cornelius: Num Delia filia tua est? Iulius: Delia filia mea non est! Filia mea puella parva est. Cornelius: Quae est Delia? Iulius: Delia ancilla mea est. Delia et Syra ancillae meae sunt. Filia mea est Iulia. Cornelius: Familia tua non parva est! Quot sunt servi tui? Iulius. Servi mei sunt centum. In familia mea centum servi sunt. Familia mea magna est. III www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPITULUM SECUNDUM CAP. II. 90 95 100 105 110 Cornelius: Centum servi! Magnus est numerus servorum tuorum!
GRAMMATICA LATINA
Masculinum, femeninum, neutrum. (Masculinum, femeninum et neutrum. Masculinum, femeninum, neutrum-que.) Servus vocabulum masculinum est. Ancilla vocabulum femeninum est. Oppidum vocabulum neutrum est. Exempla: Servus, dominus, puer, vir, fluvius, oceanus, numerus vocabula masculina sunt. Masculinum: -us (-r). Ancilla, domina, filia, puella, insula, littera, familia vocabulua femenina sunt. Femeninum: -a. Opiidum, imperium, vocabulum, capitulum, exemplum, pensum vocabula neutra sunt. Neutrum: -um.
Genitivus. Masculinum: Davus servus est. Iulius dominus servi (Davi) est. Davus et Medus servi sunt. Iulius dominus servorum (Davi et Medi) est. Servi genituvus est. Servorum quoque genetivus est. Servi genituvis singularis est. Servorum genitivus pluralis est. Genitivus singularis: -i. Genitivus pluralis: -orum. Exempla: Marci, Quinti, Ilulii, Medi, Davi, servi, servorum, Graeci, Graecorum, puerorum, filiorum, liberorum, fluviorum. Iulius pater Marci et Quinti est. Iulius pater puerorum est. Iulius dominus Medi et Davi est. Medus servus Graecus est. Iulius dominus servi Graeci est. Numerus servorum Graecorum magnus est. Marcus IV www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPITULUM SECUNDUM CAP. II. 115 120 125 130 135 filius est. Numerus filiorum est duo. Numerus liberorum est tres. In Gallia magnus numerus fluviorum est. Femeninum: Syra ancilla est. Aemilia domina ancillae (Syrae) est. Syra et Delia ancillae sunt. Aemilia domina ancillarum (Syrae et Deliae) est. Ancillae genitivus singularis est. Ancillarum genitivus pluralis est. Genitivus singularis: -ae. Genitivus pluralis: -arum. Exempla: Iuliae, Aemiliae, Deliae, Syrae, ancillae, ancillarum, filiarum, insularum, Graecae, Graecarum. Aemilia mater Iuliae est. Aemilia domina Delia et Syrae est. Delia ancilla Graeca est. Aemilia domina ancillae Graecae est. Iulia filia Aemiliae est. Numerus filiarum non est duae, sed una. Numerus insularim Graecarum magnus est. Neutrum: Sparta oppidum Graecum est. Viri opiidi (Spartae) sunt Graeci. Numerus oppidorum Graecorum magnus est. Oppidi genitivus singularis est. Oppidorum genitivus pluralis est. Genitivus singularis: -i. Genitivus pluralis: -orum. Exempla: oppidi, oppidorum, Graecorum, capituli, secundi, vocabulorum, exemplorum. Viri oppidorum Graecorum sunt Graeci. Capitulum secundum magnum est. Vocabula capituli secundi-multa sunt. Numerus vocabulorum magnus est. Numerus exemplorum non est magnus! V