Está en la página 1de 13

M. TVLLI CICERONIS ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA HABITA AD POPVLVM . I.E.S.

Llerena MMMXIII

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA HABITA AD POPVLVM. Por la maana, ya haba Cicern convocado al Senado en el templo de la Concordia para darle cuenta de los ltimos acontecimientos. El Senado decreta el encarcelamiento de los conjurados, una recompensa a los albroges y la accin de gracias a los dioses. Pronunciada ante el pueblo, en el Foro, en la noche del 3 de diciembre del ao 63 a.C., 691 de la fundacin de Roma. Aquella misma noche del 3 de Diciembre expone Cicern ante el pueblo lo sucedido. El discurso tiene por objeto informar al pueblo de la sesin celebrada por la maana en el Senado, durante la cual los principales cmplices de Catilina, convictos por las pruebas presentadas por Cicern, haban confesado su delito y haban sido encarcelados. La Catilinaria comienza recordando que Cicern, con la ayuda de los dioses, ha salvado la ciudad, por lo que cree merecer una gloria no menor que la del mismo Rmulo, su fundador. Expone detenidamente a continuacin la marcha de los acontecimientos: las intrigas de los conjurados que haban quedado en Roma despus de la partida de Catilina; sus tratos con los embajadores de los albroges; la captura de stos y de las cartas de los conjurados en el Puente Milvio; la sesin del Senado, el interrogatorio de los culpables y su confesin. El Senado ha ordenado despus la prisin de los culpables, y votado un acto de gracias a Cicern y solemnes actos en honor de los dioses por haber salvado la repblica. En la segunda parte del discurso comenta los sucesos y asegura que la conjugacin ha sido vencida por la vigilancia del cnsul. Este no ha sido, sin embargo, sino un instrumento de los dioses que haban manifestado su voluntad de ayuda al pueblo romano mediante repetidos presagios. Invita a que se den las gracias a los dioses por haber evitado la guerra civil sin recurrir a las armas, y para s mismo solicita de sus conciudadanos el eterno recuerdo de ese da memorable y su eficaz proteccin contra las asechanzas de los enemigos. [1] I. Rem publicam1, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium2 clarissumi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium summo erga vos amore3, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati4 ereptam5 et vobis6 conservatam ac restitutam videtis. [2] Et si non minus nobis7 iucundi atque inlustres sunt ii dies, quibus conservamur8, quam illi, quibus nascimur, quod9
Rem publicam, vitam, bona, fortunas, coniuges liberosque, domicilium,urbem, son todos sujetos de los infinitivos ereptam, conservatam y restitutam (esse); pero los infinitivos conciertan slo con urbem, substantivo ms inmediato. 2 Domicilium clarissimi imperii: sede del ms glorioso imperio. 3 amore, laboribus, consiliis, periculis, ablativos agentes de los tres infinitivos pasivos. 4 ex faucibus fati: de las garras del destino. 5 Ereptam, concierta gramaticalmente slo con urbem, lgicamente con rem publicam, etc. 6 vobis, dativo comn a conservatam ac restitutam. Ntense las diferentes copulativas ac aqu et antes. 7 nobis dativo dependiente de iucundi atque inlustres. 8 Quibus conservamur: en que nos salvamos (de algn peligro). Los romanos, lo mismo que del nacimiento, celebraban el aniversario de los das en que haban escapado de un gran peligro. 9 Quod, causal, ordnese: quod laetitia salutis (de haber sido salvados) est certa (real): la alegra de haber sido salvados es evidente..
1

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio1, et quod sine sensu2 nascimur, cum voluptate servamur, profecto3, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus4, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit5. Nam toti6 urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus7, idemque gladios in rem publicam destrictos8 rettudimus9 mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus. [3] Quae quoniam in senatu inlustrata10, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut,11 et quanta et quam manifesta12 et qua ratione13 investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et expectatis, scire possitis. Principio ut Catilina14 paucis ante diebus erupit ex urbe, cum15 sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces16 Romae17 reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam18 (non enim iam vereor huius verbi invidiam19, cum illa20 magis sit timuenda, quod21 vivus22 exierit), sed tum, cum23 illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum24 simul exituram aut eos, qui restitissent25, infirmos26 sine illo ac debiles fore putabam. [4] Atque ego ut vidi27, quos maximo furore et scelere28 esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem29 faceret oratio mea, rem1 ita comprehenderem, ut tum demum
Nascendi condicio, entindase: el destino con que nacemos, las condiciones con que debemos vivir. sine sensu: nada sentimos al nacer. 3 Profecto: adverbio, por ello, ciertamente. 4 benivolentia famaque sustulimus: hemos elevado hasta los dioses inmortalescon nuestro amor y reconocimiento. 5 hanc urbem conditam amplificatamque servavit: que ha salvado esta ciudad fundada y engrandecida (por otros). La audacia de Cicern al compararse con Rmulo, fundador de Roma, es manifiesta. 6 Toti, dativos dependen de subiectos: arrimados. 7 Restinximus: hemos apagado. 8 Destrictos: empuadas contra la repblica. 9 Rettudimus: paramos el golpe. 10 Inlustrata, sinnimos, gradacin descendente (hsteron prteron): explicado, revelado, descubierto. 11 Ut, conjuncin que introduce a possitis. 12 et quanta et quam manifesta (sint): cun graves y evidentes son. 13 Ratione: mtodo, medidas. 14 ut Catilina: desde que Catilina. 15 Cumreliquisset: despus de haber dejado. 16 acerrimos duces: los ms fanticos jefes. 17 Romae, locativo. 18 Eiciebam: trataba de expulsar. Cum con indicativo indica el momento exacto en que un acontecimiento se produce. 19 Invidiam: el odio (que despierta esta palabra). 20 Illa (invidia), es anticipador de la frase inmediata siguiente.. 21 quod: el que haya. 22 Vivus, atributivo. 23 sed tum, cum, reanuda el discurso, puede traducirse: repito, cuando. 24 Manum: tropa, banda. 25 qui restitissent: los que se haban quedado. 26 infirmos ac debiles: impotentes y debilitados. 27 ut vidi videretis, orden de las oraciones: ut (cuando) vidi eos, quos sciebam esse et remansisse, consumpsi in eo ut (en) sentirem ac viderem quid, ut (con el fin de que), quoniam faceret, comprehenderem ita ut (de manera que) provideretis tum, cum videretis. 28 Scelere: deseos criminales. 29 Fidem: (lograra poco) crdito.
2 1

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

animis2 saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus3 Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas4 litteras, facultatem5 mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto6 deprehenderetur. [5] Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid fieri placeret7, ostendi. Illi autem, qui omnia8 de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium9 susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt10, ut Tiberis inter eos et pons interesset11. Eodem autem et ipsi12 sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera13 utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram. [6] Interim tertia fere vigilia exacta14 cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque15 Volturcius, fit in eos impetus16; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. III. Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa17, sedatur. Litterae, quaecumque18 erant in eo comitatu, integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil dum suspicantem19 vocavi; deinde item accersitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat20. [7] Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret21, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus22 civitati videretur, negavi23 me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quae erant ad me delata,

1 2

Rem: trama. Animis: animosamente. 3 Tumultus: sublevacn. 4 Esse datas, depende de comperi. 5 Facultatem: ocasin. 6 Manifesto: sin lugar a dudas. 7 quid fieri placeret (mihi): mis propsitos. 8 qui omnia: todos cuyos sentimientos polticos eran puros y elevados. 9 Negotium: misin, encargo. 10 bipertito fuerunt: se establecieron en dos grupos. 11 Interesset: quedara entre. 12 Ipsi: por propia iniciativa. 13 Opera: servicios. 14 Exacta: pasada. 15 Una, adverbio. 16 Fit impetus: se lanza a un asalto. 17 quae erat commissa: trabada. 18 Quaecumque: cuantas. 19 Suspicantem, participio. 20 Vigilarat, vigilare: pasar en vela. 21 Viris prius placeret: creyeran preferible los ciudadanos. 22 Tantus iniectus: que yo promova tan gran alarma. 23 negavi me esse facturum, ut non: me opuse a dejar.

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

reperta1 non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam2 diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem3 celeriter, ut vidistis, coegi4. [8] Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid telorum esset5, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. IV. Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret6. Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset7, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem8 eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset9 ille, qui et fugientis exciperet10 et se cum his urbanis11 ducibus coniungeret. [9] Introducti autem Galli ius iurandum12 sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum13, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex14 fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem15 hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset16 annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus. [10] Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis17 Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id18 longum videretur. V. Ac ne longum sit19, Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese, quae eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item20 illi facerent, quae sibi eorum legati recepissent21. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque22 se semper bonorum ferramentorum studiosum23 fuisse, recitatis24 litteris debilitatus atque abiectus conscientia1 repente
1 2

Reperta: confirmado. Nimiam: excesiva. 3 Frequentem: numeroso. 4 Coegi: reun. 5 si quid telorum esset: cuantas armas. 6 Indicaret, indicare: revelar. 7 Recreasset: recuper. 8 id autem (faciendum erat). 9 praesto esset: estuviese preparado. 10 Exciperet: detener. 11 Urbanis: que estaban en la ciudad. 12 ius iurandum: juramento. 13 esse praescriptum, se inicia el estilo indirecto, introducido por dixerunt. 14 Ex: (que) de acuerdo con, segn. 15 Fatalem: marcado por el destino. 16 qui esset: que deba ser. 17 Aliis, dativo, saturnalibus, ablativo. 18 Id: esta fecha. 19 ne longum sit: para ser breve. 20 Item: de igual manera, en reciprocidad. 21 quae sibi recepissent: a que se haban comprometido. 22 Aliquid respondisset dixissetque: haba encontrado algo que responder diciendo. 23 Studiosum: aficionado. 24 Recitatis, participio.

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

conticuit. Introductus est Statilius; cognovit et signum et manum2 suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam3; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quae quidem te a tanto scelere etiam4 muta revocare debuit.' [11] Leguntur eadem ratione5 ad6 senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem7. Atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio8 exposito atque edito, surrexit; quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque9 respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens10, quanta conscientiae vis esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter11 opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit12, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua superabat omnis, inprobitasque defecit13. [12] Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir14 sis, et cogita, quem in locum sis progressus. Vide, quid tibi iam sit necesse, et cura, ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant15, negavit. [13] Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia16 sceleris, tabellae, signa17, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese18 aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari19, sed indicare se ipsi viderentur. VI. Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re 20 publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus21 acerrimae ac fortissimae sententiae22, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit,

1 2

abiectus conscientia: acobardado por la evidencia. Manum: su letra, su escritura. 3 Sententiam: sentido. 4 Etiam: aun. 5 Ratione: manera. 6 Ad: dirigida a. 7 feci potestatem: permit. 8 Indicio: prueba. 9 Constanter: sin contradiccin. 10 scelere demens: fuera de s por la conciencia del delito. 11 Praeter: contra. 12 Valuit: sobresali. 13 Ingenium, dicendi exercitatio (destreza oratoria), impudentia, improbitas, sujetos de defecit: fall. 14 Vir: un hombre. 15 Insimulabant: (le imputaban). 16 argumenta atque indicia, predicativo. 17 tabellae, signa, aposiciones a illa, sujeto. Lo mismo color, etc, del segundo illa. 18 inter sese, recproco: se (unos a otros). 19 Indicari, indicare: acusar. 20 de summa re publica: sobre los supremos intereses de la repblica. 21 Principibus: los ms notables. 22 Sententiae: opiniones.

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

exponam. [14] Primum mihi gratiae verbis amplissimis1 aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem2, merito ac iure laudantur. Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis3 et a rei publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae4 urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui5 ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum6, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus7, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena8 re publica conservata9 reliquorum mentes sanari posse arbitraretur. [15] Atque etiam supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito10 meo nomine decreta est quod mihi primum post11 hanc urbem conditam12 togato contigit, et his decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae13 bene gesta14, haec una15 conservata re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque transactum16 est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut17, quae religio18 C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim19 erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato20 P. Lentulo puniendo21 liberaremur. [16] VII. Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo22, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem
1 2

Amplissimis: elogiosas. eorum opera... usus essem: me prestaron su ayuda. 3 a suis (amicis). 4 Incendendae, gerundivo. 5 Cui, como luego a quo, pertencen a la oracin de infinitivo, no al impersonal determinante. 6 Indicatum: denunciado. 7 Versatus (erat): haba estado ocupado. 8 Poena, ablativo agente. 9 re publica conservata, ablativo absoluto. 10 Merito: bondad, favor. 11 primum post: por primera vez desde. 12 Conditam, participio. 13 Ceterae (supplicationes constituae sunt: fueron decretadas). 14 Gesta, conservata, ablativos absolutos causales; gerere, aqu: gobernar; conservare: salvar. 15 haec una (supplicatio). 16 Transactum: cumplido. 17 Ut con liberaremur. 18 Religio: escrpulo. 19 Nominatim: expresamente. 20 praetorem, privato, antepngase que era como (un particular). 21 Puniendo, gerundivo. 22 providebam animo: presenta (que).

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum1 urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare2, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum3, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas4 res conficiendas certos homines delectos ac descriptos5 habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. [17] Hunc ego hominem tam acrem6, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset7 neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae8 denuntiavisset9 neque commisisset10, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam11 inventum, quam haec tanta12 in re publica coniuratio manifesto inventa13 atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit14, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis15 rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio16 liberassemus. [18] VIII. Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum inmortalium nutu17 atque consilio et gesta et provisa esse videantur. Idque cum coniectura consequi18 possumus, quod vix videtur humani consilii19 tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus. Nam ut illa omittam20, visas21 nocturno tempore ab occidente faces22 ardoremque caeli23, ut fulminum iactus24, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt25, ut haec, quae nunc fiunt, canere26 di inmortales viderentur, hoc27 certe, quod sum dicturus, neque praetermittendum neque relinquendum est. [19] Nam profecto memoria tenetis Cotta et
1 2

sed tam diu, dum: pero slo mientras. appellare, temptare: entrevistarse, sondear. 3 Consilium aptum: decisin resuelta. 4 Certas: determinadas, perfiladas. 5 Descriptos: designados. 6 Acrem: activo. 7 Nobis constituisset: haba fijado contra nosotros. 8 rei publicae, genitivo complemento nominal de exitii ac fati. 9 Denuntiavisset: habra anunciado con tanta anticipacin. 10 Commisisset: se habra arriesgado. 11 Palam: patentemente, abiertamente. 12 Tanta: tan grande, tan vasta. 13 manifesto inventa: sorprendida en flagrante; comprehensa: atajada. 14 quoad fuit (in urbe). 15 Periculis, rgimen de liberassemus. 16 pace, otio (tranquilidad), silentio (calma), complemento circunstanciales: con. 17 nutu: beneplcito. 18 coniectura consequi: inferir, suponer. 19 Consilii, depende de esse (ser propio de). 20 ut illa omittam, pretericin. 21 Visas (esse). 22 Faces: fuegos. 23 ardorem caeli: cielo encendido. 24 ut iactus (relinquam). 25 tam multa facta sunt: han sucedido con tanta frecuencia. 26 Canere: presagiar. 27 Hoc, nominativo.

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo1 esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus2 etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii occasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione3 placati suo numine4 prope fata ipsa flexissent. [20] Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret, praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso conlocare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum5, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut6 ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum collocandum consules illi locaverunt7; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus consulibus neque nobis8 ante hodiernum diem collocaretur. [21] IX. Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps9, tam mente captus10, qui neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari? Etenim, cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae comparari11, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud12 vero nonne ita praesens13 est, ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato atque ad vos senatumque converso14 omnia15 [et senatus et vos], quae erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis. [22] Quo etiam maiore sunt16 isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam17 et non sim ferendus18; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus19 hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. Iam vero [illa Allobrogum sollicitatio20, iam] ab Lentulo21 ceterisque
1 2

de caelo: por el rayo. Tactus (est). 3 omni ratione: a toda costa, por todos los medios. 4 Numine: poder (divino). 5 Signum: estatua. 6 fore ut, subordinada de sperare. 7 Locaverunt: adjudicaron por subasta. 8 Nobis (consulibus), tambin ablativo absoluto. 9 Praeceps: ofuscado. 10 mente captus: necio (mentecato). 11 Comparari: se tramaba. 12 Illud, anuncia el 2 ut. 13 praesens: acusadores. 14 Converso ad: vuelto hacia. 15 Omnia, complemento de vidistis; et senatus et, su sujeto. 16 Sunt, auxiliar. 17 nimium mihi sumam: pretendera demasiado. 18 Ferendus, perifrstica. 19 Dis ducibus, ablativo absoluto: bajo la inspiraci de los. 20 illa Allobrogum sollicitatio = numquam sic Allobroges sollicitati essent. 21 ab Lentulo, ordnese: tantae (tan graves) res (numquam) creditae (confiados) (essent), tam dementer

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae1 consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae2 bellum populo Romano facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id3 non divinitus esse factum putatis, praesertim qui4 nos non pugnando, sed tacendo superare potuerunt? [23] X. Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu [erepti] sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione togati5 me uno togato duce et imperatore vicistis. [24] Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit6 [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem7 huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro, Q. Catulo; attulit8 non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. [25] Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi [Quirites], quae non ad delendam9, sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes, neque hanc urbem conflagrare10, sed se in hac urbe florere voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicatae11 sint. In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria12 cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta13, ut omnes, qui salva urbe14 salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi15, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset16, tantum autem urbis, quantum flamma obire17 non potuisset, et urbem et civis integros incolumesque servavi.
ab Lentulo ceterisque (sujeto agente) hostibus domesticis et ignotis et barbaris (dativo) litteraeque. 1 huic tantae audaciae: a gente tan osada, abstracto por concreto. 2 quae gens una restat quae: nico pueblo que en la actualidad. 3 Id: todo esto. 4 Qui: (tratndose de) quienes. 5 Togati: sin dejar mi toga, es ablativo absoluto; cfr. II,28. 6 Oppressit: dio muerte. 7 Custodem: defensor. 8 Attulit, ordnese: interitus ipsius non luctum reipublicae tam quam (interitus) ceterorum: tanto luto como la de los. 9 Delendam, gerundivo. 10 Conflagrare, intransitivo: arder. 11 Diiudicatae: decididas, determinadas. 12 Barbaria: pueblo brbaro. 13 Constituta: impuesta. 14 salva urbe, ablativo absoluto. 15 me gessi: me he comportado, he procurado que. 16 Restitisset: hubiera escapado. 17 Obire: arrasar.

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

[26] XI. Quibus pro tantis rebus1, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne2 honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta3 honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari4 volo. Nihil5 me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus digni adsequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus6 crescent, litterarum monumentis7 inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam8 esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret9, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret. [27] XII. Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illorum, qui10 externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum11 est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est12, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando13 obsint, providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium14, quod mihi in perpetuum comparatum est15, magna in re publica dignitas16, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui17 neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt18. [28] Est enim in nobis19 is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis inprobos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione20 posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi21 quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum22 possit adquiri23, cum praesertim neque in honore vestro24 neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi libeat ascendere? [29] Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem25,
1 2

Rebus: servicios. insigne, sustativo. 3 Ornamenta: ttulos. 4 condi et collocari: que estn. 5 Nihil = nullum monumentum. 6 Sermonibus (vestris): comentarios, relatos. 7 litterarum monumentis: menciones literarias, se refiere a los Anales. 8 Propagatam: reservado. 9 Terminaret: extendi. 10 illorum, qui: de quienes. 11 Vivendum, perifrstica. 12 vestrum est: a vosotros toca. 13 ne (ali)quando: que nunca. 14 Praesidium: favor, apoyo. 15 comparatum est mihi: he adquirido. 16 Dignitas: autoridad. 17 quam qui = et qui eam. 18 Se indicabunt: se denunciarn a s mismos. 19 nobis: mi, plural de modestia. 20 Condicione: situacin. 21 Mihi: en cuanto a mi. 22 Fructum: deleite. 23 Adquiri (a me): Qu nuevo atractivo puede ya ofrecerme la vida..?. 24 vestro, subjetivo: que vosotros nos otorgis. 25 Ornem: honre.

10

Cicern: Catilinarias, III. Jos Toms Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo1, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea2 virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciundum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo.

1 2

Me tractabo: me comportar. Ea, nominativo.

11