Está en la página 1de 16

SELECTIVIDAD 2012 COMUNIDADES AUTNOMAS 1.- Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit.

Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant. NOTA: Sugambri, -orum: sugambros, tribu germana 2.- Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. NOTA: iureiurando: de iusiurandum, -i: a base de juramentos 3.-His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit. Deinde, ipse ad exercitum uenit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, ut ea quae apud eos gerantur cognoscant. 4.-Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, uineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani. 5.-Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. NOTA: Cassivellauni, de Cassivellaunus, -i: Casivelauno, jefe de una tribu britana

enemiga 6.-His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse, sed exspectato legitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret 7.-Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Noviodunum contendit. Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnationem usui erant comparare coepit. NOTA: Suessionum: de Suessiones, -onum: suesiones, pueblo de la Galia; Remis: de Remi, -orum: remos, pueblo de la Galia; Noviodunum: de Noviodunum, -i: Novioduno, ciudad de los suesiones 8.-L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae erat; animus ardens in cupiditatibus. NOTA: ibique: y en ello 9.-Los marselleses preparan una gran flota para enfrentarse a los romanos con ayuda de sus vecinos los lbicos, a los que motivan Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses naves longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae. Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum sagittariorum Albicorum imponunt atque hos praemiis incitant. NOTAS: Ilerdam: de Ilerda, -ae, Lrida; Massilienses: de Massiliensis, -is, masiliense, marsells (de Marsella); magnum Albicorum: entindase magnum numerum

Albicorum 10.-El autor define lo que entiende l por amistad, uno de los mejores regalos de los dioses, pese a que otros anteponen a ella otras cosas Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; hac quidem haud scio an, excepta sapientia, nihil melius homini a dis immortalibus datum sit. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, multi voluptates. NOTAS: nihil aliud nisi: no otra cosa sino; hac: relacinese con nihil melius; dis o diis, de deus, dei 11.-En ausencia de Csar, su lugarteniente Publio Sula se entera de que una cohorte pasando apuros. Acude en su ayuda y pone en fuga a los pompeyanos. Interim certior factus est de eo P. Sulla, quem discedens castris praefecerat Caesar, auxilio cohorti venit cum legionibus duabus; huius adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero impetum nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt. NOTAS: Sulla, -ae: Sila; sunt repulsi = repulsi sunt 12.-Csar no se atreve a presentar batalla por diversas razones, pero a diario pone a prueba a los suyos hasta que encuentra el lugar apropiado para presentar batalla Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores intellexit, VI legiones pro castris in acie constituit. NOTAS: cotidie o cottidie 13.-El autor se dispone a narrar, muy adelantada ya su obra, lo que otros historiadores suelen exponer al principio, que la guerra a describir fue la ms importante

In hac parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi sunt plerique rerum scriptores: bellum maxime omnium memorabile me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. NOTAS: rerum scriptores: historiadores 14.-Es digno de ser comparado con los dioses ms que con los hombres quien refrena sus primeros impulsos hacia el adversario y valora, en cambio, sus cualidades Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui fecit, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. NOTAS: Animum vincere... haec qui fecit: ordene as: qui fecit haec, animum vincere...; simillimum, superlativo de similis 15.-Una laguna se interpone entre los dos ejrcitos y Csar valora las ventajas de atacar primero o esperar a que sea el enemigo quien lo haga Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent, hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. NOTAS: transeundi: de la travesa; adgrederentur o aggrederentur 16.-Marcelino se entera de que unos soldados que tratan de fortificar una parte del campamento estn siendo atacados. Decide enviar unas cohortes en su ayuda Hoc tumultu nuntiato, Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris; hae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt. Hominum enim multitudine receptus impediebatur.

NOTAS: Marcellinus, de Marcellinus, -i, Marcelino

17.-Es difcil imitar el estilo de los discursos que Tucdides insert en su historia Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense non tractavit genus. orationes autem, quas interposuit multae enim sunt , eas ego laudare soleo: imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim*. *Periodos condicionales con valor pontencial (e.g.: si tuviera..., sera...) 18.-Gayo Ticio consigui tanto prestigio como orador cuanto era posible alcanzar sin saber griego. Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio eo* pervenisse videtur quo* potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire. Huius orationes tantum urbanitatis** habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur. *eo, quo, adverbios (all... adonde). **tantum urbanitatis partitivo (= tanta elegancia) 19.-La nariz y el odo estn estratgicamente situados y conformados Nasus ita locatus est ut* quasi murus oculis interiectus esse videatur. Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e somno excitamur; flexuosum iter habet, ne quid** intrare possit. *tenga en cuenta la correlacin ita... ut... ** ne quid = ne aliquid; ne con valor final. 20.-Csar realiz reformas en el calendario para adaptarlo al ao solar. Caesar fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum** autumno

competerent; annumque ad cursum solis accommodauit. *adeo introduce la oracin ut... competerent. **lase de nuAnbal, al atacar a Sagunto, inicia la segunda guerra pnica. 21.-Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis illatum est per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam, oppugnare adgressus est, annum agens vicessimum aetatis. 22.-Los cartagineses no aceptan l ultimtum de la embajada de Roma respecto a sus aliados. Romani etiam Carthaginem legatos miserunt, ut* mandaretur Hannibali, ne** bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame uicti sunt. * ut: valor final; **ne: valor completivo.

23.-La fortuna es ciega y ciega a los afortunados. Non enim solum ipsa Fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos conplexa est*; itaque efferuntur** fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato*** intolerabilius fieri potest. * de complector: abrazar. ** efferor: dejarse llevar. *** insipiente fortunato: segundo trmino de la comparacin de intolerabilius. 1. Traduccin del texto. 24.-El poeta Ennio hablaba tres lenguas; el rey Mitrdates ms de veinte. Quintus Ennius tria corda habere sese* dicebat, quod** loqui Graece et Osce*** et Latine sciret. Mithridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclytus, duarum et uiginti gentium, quas sub dicione habuit, linguas percalluit. *habere sese, oracin completiva de infinitivo ; se : l (esto es, Ennio).

** quod ... sciret, oracin causal subjetiva. *** adverbio : en osco (lengua osca) 25.-Varias mujeres se adhirieron a la conjuracin de Catilina. Salustio elige a Sempronia como prototipo de las mismas y nos ofrece aqu el inicio de su retrato moral. Sed in eis erat Sempronia quae multa facinora virilis audaciae commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro et liberis1) satis fortunata fuit ; litteris graecis et latinis docta, psallebat2), saltabat3) et habebat multa alia quae instrumenta luxuriae4) sunt. (Sal., De Coni. Cat., XXV). 26.-Julio Csar hizo provincia romana a toda la Galia, atac a los Germanos y Britanos y exigi impuestos a estos. Caesar, cum omnem Galliam, praeter socias civitates, in provinciae formam redegisset, Germanos, qui trans Rhenum incolebant, ponte fabricato, primus Romanorum aggressus est1) atque maximis cladibus affecit eos. Oppugnavit etiam Britannos antea ignotos atque, his superatis, pecunias imperavit2). (Suetonio, Vita Iul. Caesar.,25) Notas 1) aggressus: de aggredior, aggressus sum (dep.) = atacar. 2) pecuniam imperare= exigir impuestos. 27.-Salustio defiende que son los valores morales los que proporcionan nobleza y honor y dice que muchos de los nobles, soberbios, viven como si despreciaran esa clase de nobleza y honor. Ex virtute nobilitas gignitur. Illi1) invident honori2) meo, ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis quoniam per haec3) honorem cepi. Verum4) homines corrupti superbia vivunt ita quasi5) vestros honores contemnant; honores quaerunt ita quasi5) honeste vixerint6). (Sal., Bel. Iug., 85, 19) 28.-Julio Csar intentaba ganarse el favor de las provincias mediante regalos. Nec minore studio1) provincias per terrarum orbem alliciebat, aliis captivorum milia

dono offerens, aliis citra auctoritatem2) senatus, quotienscumque vellent3), auxilia submittens. Et, cum potentissimas urbes, quae in Italia continebantur, praecipuis operibus exornaret, attoniti erant omnes. (Suetonio, Divus Iulius, 28,11-16) Notas 1) Studium,ii = empeo, inters. 2) Citra auctoritatem: citra, preposicin (=sin la autorizacin). 3) Vellent: de volo, vis, velle, volui 29.-Mario captura a Yugurta y es llevado encadenado Marius Iugurtham et Bocchum, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter superavit. Oppida cepit belloque terminum posuit, capto Iugurtha. Ante currum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est. Bocchus-i, nombre propio masculino: Boco, rey de Mauritania. 30.-Fin de la Segunda guerra pnica Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum, quam coeperat. 31.-Jpiter se ocupa de que el arca en la que han sido arrojados al mar Dnae y su hijo Perseo, llegue a lugar seguro. Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Notas: Haec, huius: formas del pronombre hic, haec, hoc. Iuppiter,Iovis: Jpiter, nombre de dios. constituit: de constituo "decidir" Seriphum, Seriphi: Serifos, nombre de isla. Polydectes, Polydectis: Polidectes, nombre propio de varn. Danae, Danaes: Dnae, nombre propio de mujer.

32.-Los idus de marzo. Inde Caesar, bellis civilibus toto orbe compositis, Romam rediit. Coniuraverunt in eum sexaginta senatores equitesque Romani. Praecipui fuerunt inter coniuratos duo: Brutus, progenies eius qui primus Romae consul fuerat et reges expulerat, et C. Cassius. Ergo Caesar, cum venisset ad curiam, tribus et viginti vulneribus confossus est. Notas: Caesar, Caesaris: Csar, nombre propio. Brutus, Bruti: Bruto, nombre propio. progenies, -ei: descendiente. eius: gen. sing. de is, ea, id. C. Casius, Cassi: C. Casio, nombre propio. Curia, -ae: la curia (el edificio donde se reuna el senado) confossus: pp. de confodio. Hrcules 33.- Hercules, Iovis et Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. Hunc omnium hominum validissimum fuisse dicunt. At Iuno, regina deorum, Alcmenam oderat et Herculem necare voluit. Misit igitur duas serpentes saevissimas, quae media nocte in cubiculum Alcmenae venerunt, sed Hercules colla parvis digitis intrepide prehendit et feras suffocavit. Notas: Hercules,-is:Hrcules Alcmena,-ae: Alcmena Iuno,-onis: Juno. Iupiter, Iovis: Jpiter. Graecia,-ae: Grecia.

34.-Rmulo planea aumentar el nmero de ciudadanos de Roma. Cum Romulus incolarum numerum augere vellet, in novo oppido asylum habebat ad profugos destinatum. In hoc refugio multos viros benigne recipiebat, penuria tamen feminarum priscis Romanis erat. Romulus autem suo populo has praebere cupiens, ludos Neptuno celebrare simulat et legatos in vicina oppida agrosque mittit.

Notas: vellet::pretrito imperfecto de subjuntivo del verbo volo 35.-Huida de Pompeyo tras su derrota en la batalla de Farsalia Pompeius, cum iam intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoriis, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larissam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritate paucos suos ex fuga nactus, nocturno itinere non intermisso, comitatu equitum XXX ad mare pervenit. Notas: Larissa,ae: Larisa, nombre de ciudad. nactus,-a,-um: participio de nanciscor habiendo encontrado Pompeius,ii: Pompeyo, nombre propio. 36.-El divorcio entre los antiguos romanos Repudium nullum inter uxorem et virum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum intercessit. Primus autem Sp. Carvilius uxorem sterilitatis causa dimisit, qui reprehensione tamen non caruit, quamquam tolerabili ratione motus videbatur; ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponebant. Notas: a condita urbe: "desde la fundacin de la ciudad causa: prep.de genit. a causa de liberi,orum: hijos motus: movido, impulsado, motivado ne ... quidem: ni siquiera quamquam : conj. subord. concesiva aunque Sp. Carvilius,ii: Sp. Carvilio, nombre propio. videbatur: pareca 37.-Lib bloqueja el port de Brndisi i realitza operacions contra l'exrcit de Csar Libo, profectus ab Orico cum classe nauium L, Brundisium uenit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupauit. Hic naues onerarias incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit. Noctu, militibus ac sagittariis in terram expositis, praesidium equitum deiecit.Csar, De bello ciuili 3, 23 Notes: Libo, -onis: cat. Lib; cast. Libn (enemic de Csar) Oricum, -i: cat. ric; cast. rico (ciutat i port) Brundisium, -i: cat. Brndisi; cast. Brindis (ciutat i port)

Brundisinus, -a, -um: de Brndisi 38.-Clodi recluta obertament esclaus violents per a qu li servisquen descorta. [Clodius] servos agrestes et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Apennino deduxerat, quos videbatis. Res erat minime obscura. Etenim palam dictitabat consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. 39.-Csar frustra el pla de Pompeu i arriba a Durazzo abans que ell. Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis castra communit. Eo partem navium longarum convenire [...] imperat. 40.-Los zapadores de Csar consiguen socavar los cimientos de una torre de la muralla. Compluribus lapidibus ex turri quae suberat subductis, repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat, cum hostes urbis direptione perterriti cum infulis se porta foras proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt. 41.-Miln se dispone a viajar con total tranquilidad, sin buscar coincidir con Clodio en su trayecto. Milo, cum in senatu fuisset eo die [...], domum venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se uxor comparat, commoratus est; profectus est eo tempore cum iam Clodius, [...], redire potuisset. Obviam fit ei Clodius. 42.-Mort de Laocoont i els seus fills Laocoon sorte ductus est ut sacrum faceret Neptuno ad litus. Apollo a Tenedo per fluctus maris dracones duos misit qui filios eius necarent. Laocoon auxilium eis tulit; ipsum dracones necauerunt. Phryges id factum esse putauerunt quia Laocoon hastam

in equum Troianum miserat.1 1. Miserat s una forma del verb mitto. Lxic (per ordre alfabtic): duco, duxi, ductum (3a): triar. fero, tuli, latum (irregular): portar. mitto, misi, missum (3a): enviar; llenar. Phryges, -um (mascul plural): troians. puto (1a): creure. sacrum, -i (neutre): sacrifici. Tenedus, -i: Tnedos (illa davant de Troia). 43.- Eneas fuig de Troia i comena el seu periple Aeneas, Veneris et Anchisae filius, in euersione Troiae deos Penates et patrem et filium Ascanium ex incendio rapuit et cum his in Idam montem uenit; ibique uiginti nauibus fabricatis, responsis deorum monitus, mare ingressus est et ad Thraciam uenit; ibique condidit ciuitatem, quam Aenum id est de suo nomine uocauit. Lxic (per ordre alfabtic): Aenus, -i (femen): Enos (ciutat de Tr{cia). condo, -didi, -ditum (3a): fundar. ingredior, -gressus (3a): penetrar. moneo, -ui, -itum (2a): advertir. responsum, -i: profecia. 44.-In duobus exercitibus erant trigemini fratres, Horatii Curiatiique. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua patria quisque dimicet ferro. Foedere icto, trigemini arma capiunt et in medium inter duas acies procedunt. Datur signum et terni iuuenes concurrunt. Cum arma primo concursu increpuerunt, horror spectantes perstringit. TIT LIVI, Histria de Roma, 1, 24, 1; 1, 25, 1 i 3-4 Lxic (per ordre alfabtic): ago, egi, actum (3a): parlar. concurro, -rri, -rsum (3a): entaular combat. concursus, us (mascul): escomesa. ferrum, -i (neutre): espasa. foedus, -eris (neutre): pacte. ico, ici, ictum (3a): signar. perstringo, -nxi, -ctum (3a): sobreprendre. pro (preposici): en favor de. spectans, -tis (mascul i femen): espectador. terni, -ae, -a (adjectiu plural): grups de tres.

45.-Guerra del rei Tullus Hostili contra els albans Excipit Numam Pompilium Tullus Hostilius, cui in honorem uirtutis regnum ultro datum est. Hic omnem militarem disciplinam artemque belli condidit. Itaque exercita iuuentute in mirum modum, prouocauit Albanos. Vtriusque populi fata permissa sunt Horatiis Curiatiisque, trigeminis fratribus. Anceps, pulchra et mirabilis contentio fuit. LUCI ANNEU FLORUS, Eptom de la histria de Tit Livi, 1, 3 Lxic (per ordre alfabtic): condo, -didi, -ditum (3a): crear. contentio, -onis (femen): lluita. excipio, -cepi, -ceptum (3a): succeir a. exerceo, -ui,-itum (2a): entrenar. fatum, -i (neutre): dest. permitto, -misi, -missum (3a): confiar. prouoco (1a): desafiar. uterque, utraque, utrumque (adjectiu indefinit): tots dos. 46.-Fets del regnat de Numa Succedit Romulo Numa, quem Romani petiuerunt ob inclitam eius religionem. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum docuit; ille pontifices, augures ceteraque sacerdotia creauit annumque in duodecim menses discripsit. Denique ferocem populum redegit ut imperium religione atque iustitia gubernaret. LUCI ANNEU FLORUS, Eptom de la histria de Tit Livi, 1, 2 Lxic (per ordre alfabtic): cultus, -us (mascul): culte. discribo, -psi, -ptum (3a): distribuir. ob (preposici): a causa de. peto, -iui, -itum (3a): anar a buscar. redigo, -egi, -actum (3a): encaminar. religio, -onis (femen): rectitud. sacerdotium, -ii (neutre): sacerdoci. sacra, -orum (neutre plural): sacrificis. succedo, -cessi, -cessum (3a): succeir. 47.-Aldarulls violents a lamfiteatre de Pompeia Sub idem tempus atrox caedes orta est inter Nucerinos Pompeianosque gladiatorio

spectaculo quod Liuineius Regulus edebat. Primum saxa, deinde ferrum sumpserunt. Fuit ualidior Pompeianorum plebs, apud quos spectaculum edebatur. Ergo deportati sunt in urbem multi Nucerini trunco per uulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortes deflebant. TCIT, Annals XIV, 17 Lxic (per ordre alfabtic): edo, edidi, esum (3a): oferir. liberi, -orum (mascul plural): fills. Livineius Regulus, i: Livineu Rgul. Nucerini, -orum (mascul plural): els nucerins (habitants de la ciutat de Nucria). orior, oriri, ortus sum (4a): produir-se. plerique, pleraeque, pleraque (plural): molts, la major part. sumo, sumpsi, sumptum (3a): agafar. truncus, -a, -um (adjectiu): mutilat. ualidus, -a, -um (adjectiu): fort. 48.-Carrera poltica de Marc Porci Cat M. Cato ortus est municipio Tusculo. Priusquam honoribus operam daret,1 uersatus est in Sabinis ubi heredium habebat; inde Romam demigrauit. Tribunus militum in Sicilia fuit; aedilis plebis factus est2 cum C. Heluio; creatus praetor, obtinuit prouinciam Sardiniam ex qua superiore tempore Q. Ennium poetam deduxerat. CORNELI NEPOS, Vides dhomes illustres, XXIV, 1, 1-4 1. Lexpressi operam dare significa dedicar-se. 2. Factus est s el pretrit perfet dindicatiu del verb fio. Lxic (per ordre alfabtic): C. Heluius, -i: Gai Helvi (poltic rom del segle II aC). deduco, deduxi, deductum (3a): emportar-se. honores, -orum (mascul plural): carrera poltica. M. Cato, -onis (mascul): Marc Cat (poltic rom del segle II aC). orior, oriri, ortus sum (4a, verb deponent): nixer. Q. Ennius, -ii (mascul): Quint Enni (poeta rom del segle II aC). Sabini, -orum (mascul

plural): territori dels sabins (poble del nord-est de Roma). superior, -ius (adjectiu): anterior. Tusculum, -i (neutre): Tsculum (ciutat del Laci). uersor, uersari, uersatus sum (1a, verb deponent): viure 49.- mbiorix ha derrotado al ejercito romano e incita a la rebelion. ac victoria

sublatus Ambiorix1 statim cum equitatu in Aduatucos2, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatumque sese subsequi iubet. e demonstrata duatucisque2 concitatis, postero die in Nervios3 pervenit. (de Csar, La guerra de las Galias) Notas: 1. Ambiorix-igis = Ambirix (rey de los eburones). 2. Aduatuci,-orum: adutucos (pueblo belga). 3. Nervii,-orum: nervios (pueblo belga). 50.-Los enemigos se enfrentan a Csar y, rechazados, se ocultan. Caesar, noctu progressus milia passuum circiter XII, hostium copias conspicatus est. Illi, equitatu atque essedis ad flumen progressi, ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu, se in silvas abdiderunt. (de Csar, La guerra de la Galias) 51.-Cesar dispone sus legiones por la proximidad del enemigo. Nam, quod hostis adpropinquabat, consuetudine sua Caesar sex legiones expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat1; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. (de Csar, La guerra de las Galias) Notas 1. conlocarat = conlocaverat 52.-Cicern recuerda pasadas guerras civiles Recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas quas audivistis, sed eas quas vos ipsi meministis atque vidistis. Sulla Sulpicium oppressit; Marium, custodem huius urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim

interemit. 53.-Los eduos piden ayuda a Csar ante el ataque de los helvecios Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum1 auxilium. 1 Rogatum: supino.

aturaleza depravada de los conjurados In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt.