RUTGARIUS NIEHL.

Si magister Latine loquitur (VIII Jornadas de Cultura Clásica) REGINALDI FOSTER METHODUS APERIENDAE VIAE Ex ludo domestico quarto primi anni
El gran filósofo y teólogo medieval, Tomás de Aquino (1225-1274), tiene algunas frases fáciles que se prestan al estudio y a la imitación, a partir de su inmortal “Summa theologiae”: - “Philosophus *in II Ethic.* ponit audaciam +fortitudini+ oppositam” (II-II, 127,2). Vocabula: *in II Ethic.* = en el libro segundo de Ética. +fortitudini+ = fortaleza 1) Tu ojo latino puede VER el objeto expresado aquí mediante DOS palabras separadas: También puedes VER el sujeto: _________. El verbo, 'pono, -ere' = _________ está en presente. 2) Cuando ves una palabra en tu diccionario como, por ejemplo, “oppositus, a, um” = ‘contrario, opuesto’, ¿qué SIGNIFICAN para ti estas terminaciones y qué implican? Explícalo brevemente: 3) Si “philosophus, -i m.” significa _________, pero aquí significa “EL filósofo. = Aristóteles”, entonces la frase significa exactamente: ¿Qué pasa con el significado esencial si uno escribiera: “Oppositam ponit philosophus fortitudini audaciam”? 4) Si OMITES por ahora las palabras *...*, +...+, puedes invertir el número de la frase: 5) Ahora JUEGA con la frase y DI: “¿Por qué los filósofoS ponéis la filosofía (philosophia, -ae f.) opuesta a (expresa aquí 'a' mediante la construcción “ad”+OBJETO) nosotros y ellos?” Para practicar y observar la libertad que ofrece el latín, reescribe la frase en cualquier otro orden de palabras: 6) DI en una frase latina de SOLO cinco palabras (primero los objetos, luego el sujeto): “La valiente-mujer (UTILIZA: animosus, -a, -um) pone a los hombres-cobardes (UTILIZA: ignavus, -a, -um) opuestos a la fortaleza”:

Ex ludo domestico decimo quinti anni
Summae toto iam orbe eruditionis tuae documenta extremo fortassis hoc ex 'ludo' prodibunt omnia si recte quidem integreque absolveris secundum infra signatas normas locosque allatos – hoc nempe tempore ducem nobis sese CAIVS PETRONIVS ARBITER (+65 post Chr. n.) exhibebit delectabitque simul mirum in modum vivissimo plane sermone suo Latino: A) „Proxima nocte cum idem liceret, mutavi opinionem et 'si nunc', inquam, 'tractavero improba manu et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti'. Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et –puto– vereri coepit ne ego obdormissem.“ [Satyricon, n. 86]. 1) Loci lepidi significatio ubi sermo de puero est quem est Encolpius amaturus: 2) Nunc = secundum tradita inspectaque in schola exempla = praefige sententiae conditionali: „Si hunc ... tractavero ... ille non senserit, ... gallos ... donabo.“ 'Ego Encolpius adsevero, si ...': 'Encolpius adseverabat, si ...': B) „Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde si gratiam – te legato – moliebantur, quid ita omnia fecisti ut quos tuebaris absconderes?“ [n. 107]. 1) Vis eorum verborum = 2) Intexte iisdem tuo ingenio vocibus: „Interrogabat Encolpius, primum omnium si... cur ... capita“ = „atque adfirmabat, vultum ... satisfactionem“ =

CLAUDII FIEVET METHODUS “AUDIO-ORALIS” IN QUANTUM PERICULUM INCIDERE POSSIT QUI INCAUTE COEMETERIUM TRANSEAT, VEL FABELLA CUISDAM BIBULI EIUSQUE HOSPITIS MIRABILIS
Quidam bibulus et ebrius iuxta civitatem quamdam habitabat, et omni vesperi civitatem ebrius pertransibat. Nocte quadam, ubi domum ire volebat, in coemeterio quodam cerebellum pede impegit et commotus ait: “Cur hic iaces, miserum cerebellum? Veni ad domum meam et ego tibi de cena providebo!” Respondit cerebellum: “Perge et ego sequar te.” Audiens ille turbatur et ex timore sobrius factus domum pergit.

5

Totus tremens et sedens iubet ostium obfirmari. Dum sic ad mensam sedet, vetuit familiam quemquam condicionis cuiuscumque intromittere. Et ecce subito adest quidam ostium pulsans terribiliter, hospitem quaerens et dicens se ab eo invitatum esse. Dum igitur cuncti et terrore tacent et unus hospitem adesse negat, dixit: “Iubete hospitem ostium aperire. Alioquin per vim, ut possum, introibo.” Audiens ille statim iubet ostium aperiri, misericordiae se divinae recommendans. 10 Et viderunt qui aderant figuram introire mortui hominis cum ossibus, carnibus consumptis, terribilis ad videndum. Qui se inter hospitem et hospitam collocavit nihil comedens ac loquens: “De cena tua non indigui. Sed quod stulta et ebria voce illuseras mihi, te adeo terribiliter visitavi. Itaque vale, et ad cenam meam die octavo, etsi non vis, venire te oportet in loco ubi me invitasti.” Hoc dicto disparuit. Hac voce hospes cum omnibus amicis suis turbatus consilium evadendi a sapientibus 15 requirens non invenit. Itaque in animo habebat, disposita domo, contritus, confessus, ac sacra communione munitus, in loco et tempore dicto Domini iudicium exspectare. Quod ubi fecit, hora dicta cum omnibus suis ad coemeterium veniens subito vento valido raptus sine laesione ad locum amoenissimum corporaliter ductus, castrum pulcherrimum sed desertum vidit. Quod postquam ingressus est, mensam omni genere ciborum ornatam invenit. 20 Post haec mortuus ille advenit eum salutans ut prius, ad mensam sedere iussit, in angulo quodam sordidissimam ipse habens mensam cum sordidiore mensali et panem nigrum et lumen miserabile. Ad hanc mensam mortuus in humili sede tristis sedebat. Quod invitatus ille videns, prae dolore et timore edere non poterat. Deinde mortuus surgens dixit: “Cur de his rebus me non interrogas?” Et ille: “Non audeo prae tristitia et timore; quid mihi accidet?” Tunc mortuus: “Noli, inquit, timere. 25 Non enim peribis, sed pro correctione tua Dei voluntate haec omnia acciderunt. Tibi explicabo. De statu meo sic fuit. In civitate ubi habitas quondam iudex eram, in divino officio negligens et semper in crapula vixi. Sed quia misericors fui, ideo misericordiam consecutus sum. Et haec est poena mea quam vidisti: pro turba desertum possideo, pro crapula mensam pauperem et sordidam 30 habeo. Modo ad domum tuam redi et peccata tua piis operibus dele.” Quo dicto venit ventus qui eum ad locum unde portatus erat revexit. Ibique adhuc familiam suam lacrimantem et alios amicos, quos ibi reliquerat, invenit. Qui videntes eum reductum et miserabiliter deformatum territi fugerunt. Creverant enim ei ungues in manibus et pedibus in modum aquilarum et cutis eius nigra et horrida ex metu facta est neque facile a suis noscebatur. Tandem ab eo revocati veniunt et ab eo rem per ordinem audientes Dominum laudabant. Ipse autem 35 in virum perfectum postea est mutatus. [Hic textus, sine nomine auctoris, ex manuscripto medievali in Germania invento sumptus est.]

WOLFGANGI SCHIBEL METHODUS RETRACTANDI TEXTUS IAM LINGUA VERNACULA NOTI
Exemplum brevissimum ex Noctibus Atticis Auli Gellii, 9. 4 Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur [...], fasces librorum venalium expositos vidimus. Atque ego avide statim pergo ad libros. Erant autem omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni. [...] Ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant. Cuando regresábamos de Grecia a Italia y llegamos a Brundisio y, saliendo de la nave a tierra, nos paseábamos en aquel famoso puerto [...], vimos expuestos haces de libros en venta. Al punto corro yo ávidamente hacia los libros. Pero todos ellos eran libros griegos plenos de milagros y fábulas. [...] Mas los rollos mismos estaban estropeados por un largo abandono y tenían condición y aspecto desagradables.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful