HERCVLES AD BIVIVM

ex Cicerōnis dē officiīs librō prīmō, cap. 118.

... Herculem Prodicus dīcit, ut est apud Xenophontem 1, cum prīmum pūbēsceret, quod tempus ā nātūrā ad dēligendum, quam quisque uiam uīuendī sit ingressūrus, datum est, exīsse in sōlitūdinem atque ibi sedentem diū sēcum multumque dubitāsse, cum duās cerneret uiās, ūnam Voluptātis, alteram Virtūtis, utrum ingredī melius esset, hoc Herculī 'Iouis satū ēditō' potuit fortasse contingere, nōbīs nōn item, quī imitāmur quōs cuique uīsum est atque ad eōrum studia īnstitūtaque impelllimur. plērumque autem parentium praeceptīs imbūtī ad eōrum cōnsuētūdinem mōremque dēdūcimur, aliī multitūdinis iūdiciō feruntur, quaeque māiōrī partī pulcherrima uidentur, ea māximē exoptant, nōnnūllī tamen fēlīcitāte quādam sīue bonitāte nātūrae sine parentium disciplīnā rēctam uītae secūtī sunt uiam.
'Iouis satū ēditus' ) Iouis fīlius

1 Σωκράτους ἀπομνημονεύματα β' 22-34

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful